Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

dicii porta regni: quia per eum ab electis omnibus ad coelestis patriae gloriam intratur. Unde et hunc diem cum ad retributionem sanctae Ecclesiae Salomon appropinquare conspiceret, dixit: si Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. I)o Vir quippe est Ecclesiae humani generis Redemptor, qui in portis se nobilem ostendit, qui despectus prius in contumeliis extitit, sed ingressu regni sublimis apparebit. Qui cum terrae senatoribus residet: quia iudicii sententiam cum sanctis eiusdem Ecclesiae praedicatoribus decernet , sicut ipse in Evangelio dicit: u Vos qui secuti estis me in regeneratione, cum Sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vOS Super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. n a) Quod Isaias quoque longe ante praenuntians ait: a Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui. η 3 De his portis Salomon iterum dicit: u Date ei de fructu manuum suarum; et laudent eam in portis opera eius. η ) Tunc quippe sancta Ecclesia de huctu manuum Suarum accipit, cum eam ad percipienda coelestia laboris sui retributio attollit. Tunc eam sua opera in portis laudant, quando eius membris in ipso regni aditu dicitur: si Esurivi, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi ue)bibere: hospes eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me, η 6 et cetera. Filii igitur huius stulti ante portam

532쪽

eani sunt, sed in porta conterentur: quia amatores huius seculi in praesenti vita superbiunt, sed in ipso regni aditu aeterna animadversione feriuntur. Bene autem subditur: u Et non erit qui eripiat s Illos quippe veritas ab aeterna adversitate eripit, quos in temporalibus prosperis per disciplinam premit. Qui ergo nunc renuit premi, tunc non valet eripi

quia iniqui eum , quem per disciplinam thabere negligunt

patrem, amictionis suae tempore per adiutorium non inveniunt ereptorem. Sequitur:

CAPUT VIII. Malus recta et intelligens et dicens, me S-sem habet quam alii comedant. Cuius messem famelicus comedet.

Io Habet etiam stultus messem, quando iniquus quisque donum rectae intelligentiae accipit: scripturae sacrae isententiis docetur, bona loquitur, sed tamen nullo modo, hoc quod dicit, operatur: verba Dei profert, nec tamen diligit: laudando exaggerat, vivendo calcat. Quia ergo stultus iste recta et intelligit et dicit, sed tamen haec operando non amat, messem habendo ieiunat. Quam nimirum famelicus comedit ; quia is qui ad Deum sanctis desideriis anhelat, discit quod audit, agit quod didicerit: et dum doctoris pravi recta praedicatione reficitur, quid aliud quam stulti fruge satiatutλ An non famelicos suos Veritas, ut stulti mes-

533쪽

comederent, admonebat, cum per desideria sancta flagrantibus, de Pharisaeis praeciperet, dicens: u Quae dicunt, iacite, iuxta opera vero eorum, nolite sacere. η I) Ac si aperte diceret: Verbi messem loquendo excolunt, sed hanc male vivendo minime contingunt. Vestram ergo famem messis ista reficiat: quia vobis hanc per latuitatis suae fastidium

Servant. Bene autem subditur:

CAPUT IX. Diabolus saepe scientiam permittit, corrumpit vitam. Et ipsum rapiet armatuS. Q ntiquus namque hostis quasi inermis a) Vincitur,

cum mala aperta Suggerens humanae menti, bona omnia simul destruere conatur. Sed armatus venit, quando bona alia intacta deserens, latenter alia corrumpit. Nam Saepe quosdam in intellectu non tentat, eisque in sacri eloquii meditatione non obviat; sed tamen eorum vitam in operatione supplantat, qui dum de scientiae virtute laudantur, nequaquam Suorum operum damna respiciunt: cumque in favoris 3) delectationem animus ducitur, Vitae Suae Vulneribus non medetur. Hunc ergo armatus hostis rapuit, quem fraude tectus in alia deserens, ex alia parte Superavit. Sequitur:

i) Matth. 23. 3.a Vindocin. quasi inermis vincit. S. Michae. quasi inermes vincit. 3ὶ Gemeti eumque in favoris dilactionem. Recentiori tamen manu scriptum legitur, delictalionem.

534쪽

CAPUT X.

Saeps hsbes hoc in divinae legis eruditions studendo intelligit, quod per intelligentiam in

geniosus nescit.

Et bibens sitientes disitias eius.

1 a saepe stultus habet interni liquoris sontem, Sed nombibit: quia ingenium quidem intelligentiae accipit, Sed tamen veritatis Sententiam cognoscere legendo contemnit: scit quia intelligere studendo praevaleat, sed ab omni dinctrinae studio fastidiosus cessat. Divitiae quoque menti Sunt verba Sacrae locutionis: Sed has divitias stultus oculis aspicit, et in ornamenti sui usum minime assumit: quia Verba legis audiens, magna quidem esse considerat, sed ad comprehendenda haec nullo studio amoris elaborat. At contra alius sitim habet, ingenium non habet; amor ad med tandum pertrahit, sensus hebetudo contradicit: et saepe hoc

in divinae legis eruditione quandoque studendo intelligit, quod per negligentiam ingeniosus nescit. Huius ergo stulti divitias sitientes bibunt, dum praecepta Dei, quae ingeniosi fastidientes nesciunt, hebetes amantes assequuntur. In his nimirum r tenebras hebetudinis illustrat oculus amoris: nam hoc tardioribus sitis aperit, quod velocioribus iasib dium claudit. Qui et idcirco ad intelligentiae alta perveniunt, quia agere quae intelle γ erunt, vel minima nulla co

I Vfindocin. Turon. S. Mart. et S. Mich. in his nimirum invisis heb dudinis iuustratur oculas amoris.

535쪽

. titudinem ingeniosorum levant. Unde bene per Salomonem dicitur: a Stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis. v si Plerumque enim aves, quas ad volatum penna sublevat, in vepribus resident: et stellio, qui ad volatum pennas non habet, nitens manibus, a regni aedificium te, net: quia nimirum saepe ingeniosi quique dum per negligentiam torpent , in pravis actibuS remanent: et Simplices quos ingenii penna non adiuvat, ad obtinenda aeterat regni moenia virtus operationis. Ievat. Stellii ergo dum madinibus nititur, in regiS aedibus moratur: quia illo simplex intentione recti operis Pervenit, quo ingeniosas minime ascendit. Sed his auditis, quaestio nostro cordi suboritur: cur vel negligenti intelligentiae donum tribuitur, vel studiosus quisque sensuS Sui tarditate praepediturλ Ad. quam. citius respondetur, dum protinus subditur:

CAPUT' XI.

Cur ingenium studioso tardum, negligenti acre tribuatur. Nihil in terra sine causa. 33

13 circo enim saepe et desidiosus ingenium accipit, ut

i Prov. 3O. 28. a Ita Corb. Germ. Olb. Reg. Turon. Bellov. Norm. Compend. Coc. et seq. ed. ruis aediscium tenet. Utic. habet utramque lectionem: hocm exemplari scribitur sιilio, pro stellio; et ita quoque in pleririne vita

536쪽

i) de negligentia iustius puniatur: quia quod sine labore a sequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnumquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo maiora praemia retributionis inveniat, quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo in terra est sine causa, quando et Si dioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas ad supplicium crescit. 14 Ad intelligenda autem, quae recta sunt, aliquando laboris studio, aliquando vero dolore percussionis erudimur Unde cum dictum sit: Nihil u in terra sine causa η a) apte protinus additur:

CAPUT XII. Quod non ex elementis huius mundi, Sed eX nobis est causa, per quam merito flagella

Et de humo non egredietur dolor. ismolor namque quasi de humo 3 egreditur, cum ii

mo ad Dei imaginem conditus ab rebus insensibilibus flagellatur. Sed quia per occulta mentium merita, aperta pro deunt flagella poenarum, et de humo dolor non egreditur, quoniam sensus nostri malitia exigit, ut a rebus insensibi

537쪽

libus seriatur. Ecce enim cernimus, quod ad correptionem nostram, expectatuS imber, arente terra, suspenditur, et I caliginosus aer , inardescente sole , siccatur; mare proce, lis tumescentibus saevit, et alios ad transmeandum susceptos intercipit, aliis desiderandum iter erecta in cumulum unda a) contradicit, terra non solum germina secunditatis imminuit, sed etiam semina accepta consumit. In quibus nimirum cunctis patenter aspicitur hoc, quod quidam sapiens de Domino testatur, dicens: κ Et pugnabit 3) cum eo orbis terrarum contra insensatos. η Orbis quippe terrarum s) cum Domino contra inSensatOS pugnat, quando in poena delinquentium, et elementorum adversitas militat. Sed tamen de humo dolor non egreditur: quia res quaelibet insensibilis ad affictionem nostram, stimulo n

strae actionis excitatur. De humo dolor non egreditur: quia nequaquam poena de ea nascitur creatura, quae percutit: sed de ea proculdubio, quae peccando Vim percuSsionis extorsit. Sed curandum magnopere est, ut cum in rebus exterioribus pondere doloris assicimur, spe ad Superna tendamus, quatenus eo mens ad alta perviniat: quo nos exterior poena castigat. Unde et apte subiungitur:

CAPUT XIll. Quod amatores huius mundi, et in hoc sae

i Pler que MSS. et caligosus aer. a) In omnibus MSS. unda contradicit, ubi in ed. leg. interdicit. 39 Cod. Bessar. habet pro sed delevit cum ut scriberet pro recentior

manus.

) Sap. s. a I. 3 Vindoc. Germ. Corb. Germ. ante emendat pro eo. In Vindoc. infra, orbis quippe terrarum pro Domino.

538쪽

- eula, ex in futuro, laboribus deputati sunt: se vi vero Dei hinc mente avolantes, sub se habent omnia, quae contemnunt. Homo ad laborem nascitur, et avis. ad vola

eum. 6SID laborem quippe, nascitur homin quia nimirum is, qui accepta est praeditus ratione, considerat, quod valde sibi sit impossibile, ut haec peregrinationis Suae tempor Sine gemitu evadat. Unde bene Paulus cum tribulationes

in hoc positi sumus. i Sed in eo, quod caro flagellis,

assicitur, mens ad appetenda altiora sublevatur: Paulo rur-Sus attestante, qui ait: et Et licet is, qui soris est noster homo corrumpitur, tamen iS, qui intus est, renovatur de

die in diem, α a Homo ergo ad laborem nascitur, et HVis ad volatum, quia inde mens ad Summa eVolat, unde caro in infimis durius laborat. 17 Potest quoque appellatione hominis, carnalium vita. signari. Unde et Paulus ait: a Cum enim Sit inter vos zeluS et contentio, nonne carnales estisλ α 3 Quibus paulo post Subiecit, dicens: si Nonne homines estist η In hac itaque vita homo ad laborem nascitur: quia carnalis quiM

539쪽

que cum transeuntia appetit, desideriorum suorum Se pondere assiigit. Gravis quippe labor est, hanc ipsam prae Semtis vitae gloriam quaerere, quaesitam quandoque percipere, et perceptam cum omni I circumspectione custodire. Gravis labor est, hoc cum magna satigatione apprehendere, quod is, qui apprehendet. noverit diu Stare non posse. Sancti

autem Viri, quia transeuntia non amant, non solum nulla

temporalium desideriorum pondera tolerant , sed et si qua adversa consurgunt , in apsis o pressuris , et languoribus non laborant. Quid enim flagellis duriuia et tamen de flagellatis Apostolis scriptum est: u Ibant Apostoli 3 gaudentes a conspectu concilii: quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. v Quid ergo eorum mentibus labor est, quibus et poena Verberum labor non estλ Homo ergo ad laborem nascitur: quia ille huius mundi veraciter mala sentit, qui eius bona inhianter appeetit. Nam cuius mens ad alta suspenditur, Sub ipsa est, quis quid exterius contra ipSam movetur. I 8. Bene itaque subditur: Et avis ad volatum. Quia tanto animus a laboris amictione se Subtrahit, quanto per Spem ad Summa Sustulit. An non quasi avis, Paulus ad Volatum natus fuerat, qui tot adversa sustinens dicebat: N

stra conversatio in coetis esti I Et rursum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius babitationis dissol vatur, quod Mimationem habemus ex Deo, domum non m nufactam, aeternam in caeIis. 6 Velut avis ergo ima trans-

1ὶ in editi in n. deest omni. - at Bessari et Vatic. suis.

540쪽

Scenderat , quom adhuc corpore in terra demorantem, iam in sublimibus spei penna sublevat. Sed quia nullus suis viribus valet sese in alta sustollere, ut cum a visibilibus affigitur, in invisibilia sublevetur, recte mox Subdi

tur:

CAPUT XIVGratiae neceSSitas. Quamobrem ego depreoctor Dominum, et ad Deum ponam elastutum meum.

si aperte diceret: illum rogo, per quem Ihaec tribui scio. Si enim hoc per se habere se crederet, deprecari Deum non indigeret. Sequitur:

CAPUT XV. Mira Dei opera humanis oculis usu Viluerunt.

Qui fudit magna et inscrutabilia et mirsi

lia absque numero. ao uis omnipotentis Dei mirabilia perscrutari sussiciat,

quod cuncta ex nihilo creavit, quod ipsa mundi fabrica mira potentiae virtute disposita ese, et Super aera coelum suspenditur, et Super abyssum terra libratur: quod ex re-

SEARCH

MENU NAVIGATION