장음표시 사용
541쪽
bus invisibilibus omnis haec universitas ac visibilibus existit,
quod hominem i) iecit, ut dixerim, in brevi colligens
mundum alterum, sed rationalem: quod hunc ex anima et carne constituens, investigabili virtutis dispositione permiscuit spiritum et lutumὸ Ex his itaque aliud novimus, aliud et sumus: sed tamen mirari negligimus, quia ea quae in-eomprehensibili indagatione mira sunt, humanis oculis usu viluerunt. Unde fit, ut si mortuus homo suscitetur, in admirationem omnes exiliant: et quotidie homo qui non erat, nascitur, et nemo miratur: cum proculdubio omnibus constet, quia plus sit creari quod non erat, quam reparati quod erat. Quia arida Aaron virga floruit, cuncti mirati sunt: quotidie ex arente terra arbor producitur, virtusque pulveris in lignum vertitur, et nemo miratur. Quia quinque sunt panibus quinque millia ca) homines satiati, crevisse escas in dentibus cuncti mirati sunt: quotidie sparsa grana seminum, plenitudine multiplicantur spicarum, et nemo miratur. Aquam semel in vinum permutatam videntes cuncti mirati sunt: quotidie humor terrae in radicem vitis attractus, per botrum in vinum vertitur, et nemo miratur. Mira sunt itaque omnia quae mirari homines negligunt: quia ad comiderandum, ut praediximus, usu torpescunt. 2I. Bene autem cum diceret: Qui facit magna, adiunxit statim: Et inserutabilia. Minus enim fuerat magna facere, Si tamen ea, quae facta sunt, perscrutari potuissent. Recte autem subditur: Eι mirabilia absque numero: quia mi
noriS esset magnitudinis, si quae inscrutabilia 3 condidit, pauca suisset.
IJ Bessar. fecerit, ut ita dixerim. at Editi hominum, sequimur ΜSS. Bcssar. hominum saturati. 3 Abest condidit a Corb. Germ. 43 Ita Genaci. Germ. Corb. Germ. Coib. Reg. ubi ed. habent fuissent. Utic. utramque lectionem exhibet. Bessar. fecisset.
542쪽
aa. Sed inter haec sciendum est, quia divina miracula, et semper debent considerari per studium, et numquam discuti per intellectum. Saepe namque humanus sensus, dum quarumdam rerum rationem quaerens non invenit, in dubitationis se voraginem mergit. Unde fit, ut nonnulli homines mortuorum corpora in pulverem redacta considerent, dumque resurrectionis vim colligere ex ratione non posSunt, haec ad statum pristinum redire posse desperant. Mira igitur, et)quae ex fide credenda sunt, perscrutanda per rationem non sunt; quia si haec nostris oculis ratio expanderet, mira non essent. Sed cum in his fortasse animus titubat, neceSSe est ut ea quae per usum novit, nec tamen per rastionem colligit, ad memoriam reducat; a) quatenus rei similis argumento fidem roboret, quam labefactari Sua sagacitate deprehendit. Considerato quippe humanae carnis pul-Vere, quorumdam mens concussa desperat, quando pulvis ad carnem redeat, et redivivum corpus per membrorum lineamenta componat: quando illa terrae ariditas per Viventia membra Viridescat, ac se per eorum species formasque distinguat. Hoc nimirum comprehendi per rationem noupotest: sed tamen credi facile per exemplum lotest. Quis enim ab uno grano seminis, immensam surgere arborem crederet, nisi certum hoc per experimentum teneretῖ In
tanta namque unius grani parvitate, 3) et pene nulla sui dissimilitudine, ubi latet ligni duritia, et ligno tenerior
i) In Editionc Maurina abest quae.aJ Gemet. Quatenus rei similis argumentum fidem roboret. 39 Vindoc. cui concinit parthol. cum antiq. ed. pene nullam vides similitudinem. Val-cl. ubi pene nullam vides dissimilitudinem. Ita quoque Bi-got et Lyr. Utic. eamdem habet lectionem et alteram quae est editorum recenti Bessar. pene nullam vides similitudinem. J Sic Vindocin. Norm. et pene omnes, quibus consentiunt Vet. ed. in recent. subticetur vel durior.
543쪽
vel durior medulla, asperitas corticis, viriditas radicis, sapor fructuum, suavitas odorum, colorum diversitas, mollities foliorumὸ Et tamen quia hoc per experimentum novimus, ex uno grano seminis prodire omnia non dubitamus. Quid ergo est dissicile, ut pulvis in membra redeat, dum conditoris potentiam quotidie cernimus, qui et ex grano ligna mirabiliter, et adhuc mirabilius fructus ex lignis creatὸ Dicat ergo: Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero: quia divinorum operum magnitudo nec ex qualitate valet discuti, nec ex quantitate numerari. I)Unde et a Ghuc subditur:
CAPUT XVI Sensus Mysticus: Aquis gratiae Deus universa irrigat Qui dat plurium super faciem terrae, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate.
Δ, EUIA amicos beati Iob eruditos eius societate credimus, necesse est, ut haec Eliphaz verba mystice disseramus. Omnipotens enim Deus terrae pluviam tribuit, cum arentia corda gentilium , Superna gratia praedicationis infundit. Et aqnis universa irrigat quia sterilitatem perditi hominis repletione spiritus ad fructificationem format, sicut per semetipsam Veritas dicit: η Qui bibent ex aqua, quam
IJ Cuncta quae sub hoc numero comprehenduntur attente legerent rationalistae, omnesque mysteriorum fidem repudiantest Tota hominis vita mysteriis circumdata est, et limites naturae minime transcend t: cur non velo rationi impenetrabili circumdata crunt quae tam Supra uaturam Sunt λ
544쪽
ego dabo ei , non sitiet in aeternum. v i) Universitatis
autem nomine homo signatur, quia in ipso et vera Species, et magna communio universitatis ostenditur. Omne namque, quod est, aut est et non vivit; aut est, et vivit, sed nequaquam sentit: aut est, et Vivit, et sentit, sed non intelligit, a nec discernit: aut, est, vivit, et sentit, et intelligit,
et discernit. Sunt namque lapides, nec tamen vivunt. Sunt arbusta, Vivunt quidem, nec tamen sentiunt. Herbarum namque atque arborum vita viriditas vocatur, sicut per Paulum de seminibus dicitur: a Insipiens tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. 3 o Sunt bruta animalia,
vivunt et sentiunt, nec tamen intelligunt, aut discernunt. Sunt angeli, et vivunt, et sentiunt , et intelligendo discernunt. Homo itaque, quia habet s) commune esse cum lapidibus, vivere cum arboribus, sentire cum animalibus, discernere cum angelis, recte nomine universitatis exprimitur, in quo iuxta aliquid ipsa universitas tenetur. Unde et discipulis Veritas dicit: si Euntes in mundum universum, prae dicate Evangelium omni creaturae. η 6 Omnem videlicet creaturam solum intelligi hominem voluit, cui commune aliquid cum omnibus creavit.
a Quamvis hoc loco universa intelligi et aliter possum. Sancti enim Spiritus gratia cum sibi divites subiicit,
Ii Iohan. 4. 13. - 2J Μurini ei. Nota miram metaphissices lectionem. 3 I. Cor. IS. 36.4 Aliquot ΜSS. sentiunt nec discernunt, quomodo legitur hom. 29. tu Ascens. Dom. Plorique et potiores sentiunt nec tamen intelligunt: quibus subiungunt ed. nec discernunt: quam additionem retinuimus utpote consonantem cum superiori lectione. - l Non legimus commune nisi in MS. Coib. Non legitur in cod. Bessar. 6) Marc. 16. IS.
545쪽
pauperes non repellit; cum sortes humiliat, venire ad se a biles non recusat; cum nobiles colligit, simul et ignobiles apprehendit; cum sapientes suscipit, imperitorum stultitiam non contemnit. Universa ergo Deus aquis irrigat, qui dono sancti Spiritus ex omni genere hominum ad Suam cognitionem Vocat. as Possunt autem universorum nomine, ipSae morum
dissimilitudines designari: Alius namque elatione erigitur, alius pondere timoris inclinatur. alius libidine aestuat, alius avaritia anhelat, alius remissione se deiicit, alius ira servescit. Sed per doctrinam sacri eloquii, dum superbo humilitas tribuitur, timido confidentia praebetur, laxariosus per
castitatis studium ab immunditia tergitur, aVaruS per continentiam ab ambitionis aestu temperatur, remiSSuS Zeli rectitudine erigitur, iracundus a praecipitationis Suae excitatione refrenatur, universa Deus aquis irrigat: quia vim sui. sermonis in singulis iuxta morum diversitatem format, ut
hoc in eius eloquio quisque inveniat, per quod virtutiS n cessariae germen ferat. Unde per quemdam sapientem de mannae dulcedine dicitur: a Paratum panem de coelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habe tem, atque OmniS Saporis suavitatem. v I Μanna quippe omne delectamentum atque omnis Saporis in Se Suavitatem habuit, quod videlicet in ore spiritalium, iuxta voluntatem edentium, saporem dedit: quia divinus sermo et omnibus congruens, et a semetipso non discrepans, qualitati audiemtium condescendit; quem dum electus quisque utiliter iuxta modum suum lintelligit, quasi acceptum manna in Voluntarium saporem vertit. Et quia laborem boni operis glin
546쪽
ria sequitur retributionis, post aquarum rigationem recte subiungitur: u Qui ponit humiles in sublimi, et moerentes erigit sospitate. Da6. In sublimi humiles ponuntur: quia hi qui nunc pro Dei amore despecti sunt, tunc 'cum Deo iudices veniunt, sicut hoc quod paulo ante iam diximus, eisdem humilibus Veritas pollicetur, dicens: Vos qui secuti estis =ne in rZgeneratione, cum sederit Filius hominis is sede maiestatis suae, sedebilis et vos super duodecim sedes, iudicantes duodecim ιribus Israel. 1 Tunc moerentes Dominus sospitate erigit: quia hi, qui eius desideriis accensi, prospera fugiunt, ad-Versa patiuntur, cruciatus persequentium tolerant, seque ipsi per lamenta castigant, tanto sublimiorem tunc SOSpitatem recipiunt, quanto nunc cunctis mundi gaudiis devote moriuntur. Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. 2 Ηumana et enim mens amaritudinem animae suae scit, cum aeternae patriae desideriis accensa, peregrina tionis suae poenam flendo cognoscit: sed in eius gaudio extraneus non miscebitur, quia qui nunc amoerore compun ctionis alienus est, tunc particeps ad laetitiam
consolationis non est. Hinc est quod in Evangelio Veritas dicit: Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed ιris1ilia vestra vertetur in gaudium. 3 Et rursum: Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo auferet a v bis. Sospitate ergo Dominus moerentes erigere dicitur,
547쪽
quia pro se affictos temporaliter, vera salute consolatur. Quod tamen de electis Dei etiam in hac vita nil obstat intelligi.ar In sublimi quippe humiles ponuntur, quia cum Seex Humilitate substernunt, altae mentis iudicio cuncta temporalia transeunt: cumque se indignos in omnibus aestimant, rectae cogitationis examine huius mundi gloriam transcendentes calcant. Videamus humilem Paulum. Ecce discipulis dicit: Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum; nos autem servos vestros per Christum. i) Videamus hunc humilem in sublimi iam positum. Ait: An nescitis, quia angelos iudicabimusῖ a) Et rursum: Conresuscitavit et consedere nos fecit in coelestibus. 3 Fortasse hunc exterius tunc catena religabat, mente tamen positus in sublimibus fuerat, qui iam per spei suae certitudinem in coelestibus sedebat. Sancti itaque viri foris despecti sunt, et velut indigni omnia tolerant, sed dignos se supernis sedibus confidentes aeternitatis gloriam cum certitudine expectant: cumque laborant foris adversitate persecutionis, ad munitam reourrunt intrinsecus arcem mentis; et inde cuncta sub se ire despiciunt, inter quae et transire corporaliter etiam semetipsos cernunt; minas non metuunt, quia et tormenta patiendo contemnunt. Hinc enim per Salomoniam dicitur: Iustus quasi leo co dens absque terrore
erit. Hinc ab eo iterum scriptum est: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit. s) Quia enim recti quique
548쪽
in alto intentionis suae vertice siti sunt, dum mortem moriendo non sentiunt, miro modo eos reproborum iacula et seriunt, et non contingunt. In sublimi ergo humiles . sunt positi: quia unde se in omnibus despiciunt, inde contra omnia securiores fiunt. 28. Quo contra recte sub Babylonis specie per Prophetam menti reprobae dicitur: Descende, sede in pulvere vir
go Alta i Bahlonis, sede in terra: non est solium fliae
Chaldaeorum. a Hoc enim loco humana mens virgo non incorrupta, ut arbitror, dicitur, sed insecunda. Et quia Babylon confusio interpretatur, recte insecunda mens Babylonis filia vocatur, quae in eo, quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Sin autem virgo non insecunda dicitur, sed incorrupta, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum appellatur, quod fuit. Cui apte per increpationem dicitur divina voce: Descende. In alto quippe humanus animus Stat, quando supernis retributionibus inhiat: sed ab hoc statu ciscendit, cum turpiter victus, sese defluentibus mundi desideriis subiicit. Cui bene mox additur: Sede in pulvere. Descendens enim in pulvere residet, quia caelestia deserens terrenis cogitationibus aspersus, in infirmis vilescit. Ubi adhuc ingeminando subiungitur: Sede in terra. Ac si aperte exprobrans dicat: Quia caelesti conversatione noluisti 3) te erigere, sub temetipso prostratus in terrenis actibus humiliare. Unde et necessario protinus additur: con est solium filiae Chaldae
i Plerique stia Bab lou. Ita etiam Vet. edit. et Isai. c. 62.3 In cod. Bessar. haec duo verba deleta sunt.
549쪽
orum. Chaldaei namque feroces interpretantur. Valde autem feroces sunt, qui I) voluntates proprias sequentes, nec suis parcere ca) motibus sciunt. Ferocia sunt terrena desideria, quae non solum contra praecepta Conditoris, sed Saepe etiam contra percussionum verbera, duram atque insensibilem mentem reddunt. Sed filia serocium solium non habet, quia mens, quae ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur, atque eisdem desideriis obduratur, in eo quod se terrenis concupiscentiis subiicit, sedem iudicii amittit: nullique apud se solio praesidet, quia examine discretionis caret, et quasi a iudicii sui sessione repellitur, quia per exteriores concupiscentias vagatur. Liquet enim, quod mens, quae intus consilii sedem perdiderit, soras se per desideria innumerabiliter spargit. Et quia agere intellecta dissimulat, caecatur recte, ut etiam nesciat, quod agat: et saepe iusto iudicio in sua ipsa voluntate relinquitur , et Sub ea , quae anxie appetit laboriosa mundi ministeria, relaxatur. 29. Unde apte illic subditur: Quia ultra non vocaberis mollis et tenera: tolle molam, et mole farinam. 3 Constat nimirum, quod tenerae suae filiae parentes parcunt, nec duris atque servilibus hanc operibus amigunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat, quando dilectam uniuscuiusque animam a laboriosis huius mundi servitiis revocat; ne dum exterioribus actibus assicitur, ab internis desideriis obduretur. Sed Chaldaeorum filia mollis et tenera non Vocatur; quia mens pravis desideriis dedita, in eo quod anxie appetit huius seculi labore relinquitur, ut seras
550쪽
mundo velut ancilla serviat, quae intus Deum ut filia nequaquam amat. Unde et molam tollere, ac farinam molere iubetur. Mola in gyrum ducitur, et farina profertur. Unaquaeque autem mundi huius actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit: atque ex se velut farinas proiicit, quia seducto co de, semper minutissimas cogitationes gignit. 3O. Nonnunquam vero qui quietus alicuius esse meriti creditur, positus in qualibet actione denudatur, unde illic protinus subinfertur: a Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela i) crura, transi flumina. s a) In administratione quippe operis turpitudo denudatur, dum vilis
mens abiectaque in actionis ostentatione cognoscitur, quae quieta Prius magna putabatur. Humerum mens discoopest, quando opus suum quod ignorabatur, ostendit. Crura reVelat, quia quibus desideriorum passibus, lucris mundi inhiet,
manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones huius seculi, quae quotidie ad terminum defluunt, indesinenter appetit; dumque alias relinquit, alias assequitur, quasi semper 3 de flumine ad flumen tendit. Haec paucis per exceMum diximus, ut mens a solio sanctae intentionis excussa, quo iaceat monstraremus: quia si ad ea quae super ipsam Sunt, inhiare cessaverit, sub semetipsam etiam indesinenter ruit. In alto autem figitur, si amorem temporalium deserens, ad spem incommutabilis aeternitatis ligatur.
I Compend. Bollovaci Germ. et plerique revela crus, et intra crus revelat.