Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

3 i. Bene ergo dicitur: Qui ponit humiles in sublimi

Atque apte subiungitur: Et maerentes erigit sospitate. Saepe in hoc mundo etiam laeti quilibet erecti sunt, dum de ipsa gloria suae prosperitatis intumescunt. Sed moerentes Dominus sospitate erigit: quia assiictos suos ad gloriam verae laetitiae soliditate fastollit. Sospitate quippe, non insania erecti sunt, qui in boais actibus positi spe in Deum firma gratulantur. Nonnulli enim, sicut diximus, et iniquitates perpetrant, et gaudere non cessant: de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exultant

in rebus pessimis. i) Et rursum: Sunt impii, qui ita securi sunt, ac si iustorum facta habeant. a) Hi nimirum non sospitate eriguntur, sed insania, qui superbiunt cum assi igidebuerant; et inde miseri in exultatione defluuat, unde a bonis flentur. Phreneticorum videlicet sensibus similes, insaniam qua praevalent, virtutem putant: 3 qui ex morbo esse nesciunt hoc, quod amplius sanis possunt: et quasi crevisse se viribus aestimant, dum ad Vitae terminum per augmenta languoris appropinquant. Qui quia rationis sensum non habent, ) flentur, et rident; et tanto in magna exultatione se dilatant, quanto et insensibiles malum quod patiuntur, ignorant. Sospitate ergo Dominus moerentes erigit: quia electorum mens non de praesentis vitae insania, sed de certitudine aeternae salutis hilarescit. Unde apte mox de hac ipsa pravorum destructione subiungitur.

1 Prov. a. Id. - 23 Eccl. 8. 14.3) in phreneticis scilicet vires ita crescunt, ut sanorum vires longe Superent. Sed hoc non ex sospitate, non ex valetudine bona, sed ex incremento infirmitatis oriri quis nescitῖ Sibi ergo sucum faceret qui hinc sumeret argumentum saluti; cum incrementa illa virium signum afferant potius ingravescentis morbis et eo ad finem vitae properent phrenetici, quo validiores videntur. - ψ) Bessar. fient.

552쪽

- 500 CAPUT XVII. Malorum saepe cassae Sunt cogitationes, Deo

minus rea con 8cientia.

Qui dissipat cogito tiones malignorum, ne P0 sint implere manus eorum quod ceperant.

23 eproborum mentes perversis cogitationibuS Semper invigilant, sed plerumque eis superna dispensatio obviat: et quamvis pravitatem consilii nec fracti adversitatibus corrigant, ne tamen contra bonoS praevaleant, eorum vires refrenat. Quos contra miro iudicio agitur, ut effectu quidem pravi operis careant, et tamen iustae sententiae iudicis reos conscientia addicat. Quod ergo mala cogitant, quid ipsi faciant oStendunt: quod vero mala implere nequeunt, hi contra quOS cogitaverant, defenduntur. Unde et adhuc bene subditur:

CAPUT XVIII. Quod humana consilia in e0, quod Dei consilio nituntur rosi8tere, Obsequuntur: ut de fra

tribus Ioseph legitur, et de Saul, et de Ionatha,

553쪽

33 Daepe enim nonnulli humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina iudicia contraire conspiciunt, astutis eis reluctari machinationibus conantur: et quo ad votum suum vim supernae dispensationis intorqueant, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt: sed inde Volu'tatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt; atque omnipotentis Dei consilio dum resistere nituntur, obsequuntur, quia saepe et hoc eius dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium irivole resultat. Sapientes ergo Dominus in ipsa eorum astutia comprehendit, quando eius consiliis humana lacta etiam tunc congrue Serviunt, cum resistunt. Quod melius ostendimus, si pauca ad medium gestarum rerum exempla proferamus. 34. Ioseph somnium viderat, quod suo manipulo fratrum eius se manipuli prosternebant: somnium viderat. quod Solet luna se cum reliquis stellis adorabant. I Quae quia pure fratribus retulit, eorum corda protinus futurae dominationis invidia, pavorque percussit. Cumque hunc ad se venire conspicerent, malitia saeviente dixerunt: Ecce somniator vernit ille, venite occidamus eum, et videamus, quid illi proderunt somnia sua. a) Cumque se eius dominio subiici metuunt, Somniatorem in puteum deponunt, eumque Hismae litis transeuntibus vendunt: qui in AEgyptum ductus, Servituti subditus, luxuriae accusatione damnatus, castitati S merito adiutus, prophetiae iudicio 3) ereptus, omni AEgypto

praelatus est: per supernam vero sapientiam providus frumenta congessit , et futuro periculo necessitatis obviavit.

554쪽

Cumque in orbem si fames irruit, de alimen lorum pra paratione solicitus Iacob, filios suos in Egyptum misit: qui

frumentorum dispensationi praepositum Ioseph nescientes inveniunt, atque ut mererentur alimenta percipere, eorum dispensatorem compulsi sunt pronis in terram cervicibus adorare. Pensemus ergo gestae rei ordinem, pensemus quomodo sapientes in ipsa sua astutia vis divina comprehendat Ideo ab eis venditus fuerat Ioseph, ne adoraretur, sed ideo est adoratus, quia venditus. Astute namque aliquid agere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur, sed divino iudicio quod declinare conati sunt, retinendo servierunt. Inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde hanc moliti sunt astute commutare. Sic divinum consilium dum devitatur , impletur: sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur. Timuerunt fratres ne Ioseph super eos excresceret; sed hoc, quod divinitus dispositum fuerat, cavendo lactum est ut eveniret. Humana ergo sapientia in Seipsa comprehen Sa est, quae voluntati Dei unde per intentionem restitit, a) inde eius impletioni militavit. 33. Sic Saul dum David subiectum quotidiano Succrescere virtutum succeSSu conSpiceret, suam ei in coniugium filiam spopondit, atque in eius dotem centum dari ab eo Philistinorum praeputia petiit, ut cum provocatus miles ultra se excrescere quaereret, inimicorum gladiis traditus vitam finiret, Sicut Scriptum est: Non habet rex nc eb se sponsalia, nisi tantum centum praeputia Philistinorum, uι sat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philistinorum: 3) sed David dispositionis intimar

555쪽

favore roboratus, centum se dare peribuit, et ducenta praeputia reportavit. Cuius nimirum operis Saul argumento Superatus, superna providentia in sapientiae suae est consilio comprehensus; quia unde succrescentis militis vitam se

extinguere credidit, virtutis I9 eius gloriam inde cumula-

36. Sed quia nonnunquam astute aliquid sapere etiam electi moliuntur, libet ad medium alium sapientem deducere, a et quomodo in internis consiliis astutia mortalium comprehendatur, demonstrare. Prudenter quippe IonaS Sapere Voluit, cum ad praedicandam 3 Nini vitarum

poenitentiam missus, quia electis Gentibus Iudaeam deseri timuit. praedicationis officium implere recusavit. Navim petiit, fugere Tharsis elegit: sed protinus tempesta S exoritur, Sors mittitur, ut videlicet cognoscatur cuius culpa mare turbetur. Ionas in culpa deprehenditur, in profundum mergitur, cetu sorbente devoratur, atque illuc gestante bellua perVenit, quo ire sponte contemnit. Ecce fugitivum Dei tempestas invenit, sors ligat, mare suscipit, bellua includit, et quia auctori suo obedire renititur, ad locum quo miSsus fuerat, Suo reus carcere portatur. Iubente Deo ministrare homo prophetiam noluit, aspirante Deo bellua prophetam vomit. Comprehendit ergo Dominus sapientes in astutiai J Vindocin. Virtus eius gloria inde convaluit. a) Compend. val-ci. Longip. Corb. Germ. Coib. Norman. unus VindOcin. Et quo sinu interni consilii astutia mortalium comprehendatur demonstrare. In Turon. legitur: H quod interni consilii iudicio astutia. etc. S. Mich. et Germ. eι quos in interni consiIii astutia ela. Vet. edit. et quomodo in interni consiIii astutia comprehendatur. In quibusdam deest in. Cod. Bessar. Et quo sinu interni consilii. Mox contemsit. Et postea au-

556쪽

eorum, quando et hoc in usum suae voluntatis redigit, per quod sibi voluntas humana contradicit. 37. Perscrutemur adhuc Hebraeorum Sapientiam, ut videamus quid providendo prohibuit, quid prohibendo provocavit. Certe cum ad Redemptoris nostri miracula credentium turba conflueret, cum sacerdotes populi, invidiae facibus accensi, mundum post eum ire proclamarent dicentes: κ Videtis quia nihil proficimus; ecce mundus totus post eum abiit: v i) ut ab illo vim tantae concursionis abscinderent, finire eius potentiam morte conati sunt, dicentes: si Expedit ut unus homo moriatur, et non totagenSpereat. v a) Sed Redemptoris mors ad coniunctionem sui corporis, id est Ecclesiae, valuit, non ad separationem. Unde et per Legem turturi vel columbae, in figura nostri sacrificii, secari guttur praecipitur, et non penitus abscindi, ut et post mortem corpori caput inhaereat: quia videlicet umediator Dei et hominum, η 3) id est, caput omnium nostrum, et verae mundationis hostia, unde pro nobis mortem pertulit, inde nobis verius inhaesit. Post sectionem ergo caput turturis suo corpori inhaeret: quia Christum ab Ecclesia nec mors interveniens dividit. Persecutores igitur peregerunt hoc quod perniciose moliti sunt, intulerunt mortem ut ab eo ) absciderent fidelium devotionem: sed inde fides crevit, unde hanc se extinguere infidelium crudelitas credidit. Cumque se aestimant eius miracula persequendo abscidere, haec nimirum compulsi sunt nesciendo

3) r. Tim. a. S. 4) Ubique ΜSS. habent absciderent, abscidere, et similia pro abscid rent

557쪽

dilatare. Comprehendit ergo Dominus sapientes in astutia eorum, quando et hoc ad pietatis suae obsequium redigit, quod contra illum humana crudelitas exarsit. 38. Iustus namque et misericors mortalium acta disponens, alia concedit propitius, alia permittit iratus: atque ea, quae permittit, sic tolerat, ut haec in sui consilii usum vertat. Unde miro modo fit, ut et quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit: quia dum in bonum usum mala facta vertuntur, eius consilio militant etiam quae eius consilio repugnant. Hinc enim per Psalmistam dicitur: a Magna opera Domini, exquisita in omnes Voluntates eius. I) Sic quippe eius Opera magua Sunt, ut per omne, quod ab hominibus agitur, eius voluntas exquiratur. Nam saepe inde perficitur, unde repelli putabatur. Hinc rursum dicitur: a Omnia quaecumque voluit Dominus fecit in caelo et in terra. n a Hinc Salomon ait: si Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. η 3 Restat ergo ut in cunctis, quae agimus, Vim Supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae, debet nostra actio devote famulari, et quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens serviat, Si hanc superbiens declinat. Vitari enim vis superni consilii nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub eius nutibus refrenat: eiusque sibi pondera levigat, qui hanc subiecto cordis humero volens portat. Sed quia persecutorum superius memoriam fecimus, qualiter

etiam ea, quae subiecta sunt, eorum caecitati congruant, ostendamus. Sequitur:

558쪽

- 506 CAPUT XIX Christi perso cutoros in die tenebras passi sunt, et quasi caeci palparunt in moridie. Per diem incurrent tenebras: et quasi inn0cte, sic palpabunt in meridie.

diem tenebras incurrerunt: quia in ipsa veritatis praesentia perfidiae errore caecati sunt. Clare quippe per

diem cernitur, per noctem vero nostra acies obscuratur.

Persecutores igitur Redemptoris nostri I dum divinae Virtutis miracula cernerent, et tamen de eius divinitate dubitarent; in die tenebras passi sunt, quia visum in luce perdiderunt. Hinc est quod eos ipsa lux admonet dicens: u Ambulate dum lucem habetis, ne vos 2 tenebrae comprehendant. η 3 Hinc est quod de Iudaea dicitur: a Occidit ei sol, cum adhuc esset dies. η Hinc est quod Vocem poenitentium in se Propheta iterum sumpsit, dicens: u Impegimus meridie quasi in tenebris; in caliginosis qua

si mortui. η ue Hinc iterum dicit: 6 u Custos quid de

nocteλ custos quid de nocteλ Dixit custos: Venit mane et nox. η 7 De nocte etenim custos venit: quia humani ge-

IJ Ebroic. et alii Norman. dum divinae pietatis miracula. Utic. habet utramque lectionem. aJ Vindoc. et alii, ne tenebrae mortis vos comprehendan 3 Iolla. 12. 33. 43 Ierem. IS. 9. 19 Isa. 39. IO.6J In Ut c. et Germ. correcto: Custos qui de nocte, Custoε qui de nocte. Isai. a I. II.

559쪽

neris protector et manifestus in carne apparuit, et tamen hunc pressa perfidiae suae tenebis Iudaea minime agnovit. Ubi bene ex voce custodis additur: si Venit mane et nox; quia per eius praesentiam et nova lux mundo inclaruit, et tamen in corde infidelium vetusta caecitas rem amit. o Bene autem dicitur: Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. Hoc quippe palpando exquirimus, quod oculis non videmus. Iudaei autem aperta eius miracula viderant, et adhuc eum quasi palpantes quaerebant, cum dicerent: Quousque animam nostram tollisi Si iu es Christus, dic nobis palam. i) Ecce miraculorum lux ante oculoS aderat, evtamen in a) cordis sui tenebras, offendentes, adhuc requirendo palpabant. Quorum nimirum caecitas ad crudelitatem, crudelitas etiam usque ad aperta opera persecutionis exarsit. Sed Redemptor humani generis, perSecutorum Suorum manibus diu teneri iron potuit. Unde et protinus subdi,

tur:

CAPUT XX. Christus Iudaeorum linguas et Gentilium gladium resurgendo SuperaVit.

Porro salvum faciet 3) egenum de studio

oris eorum: et de manu violenti Pauperem.

4 Q pse quippe iste pauper est, de quo per Paulum dii) Iohan. Io ad. a) Bessar. In cordibia suis. Mox delevit egenum quod scripserat. 3λ Deest egenum in Coinpend. Norman. etc. hic et duinceps, ubi identi textus pr sertur.

560쪽

citur: Propter nos egenus factus est, cum dives esset. i Et quia Iudaei accusando Dominum tradiderunt, quem traditum gentiles a occiderunt , potest per oris gladium , accuSantium Hebraeorum lingua signari, de quibus per Psalmistam dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagistae, et lingua eorum machaera acuta; 3 quia Evangelio etiam teste, clamaverunt: Cruciflge, crucifer. Per violenti vero manum, ipsa crucifigens gentilitas exprimi potest, quae in Redemptoris morte Hebraeorum voces opere implevit. Deus itaque hunc pauperem et de violenti manu et de oris gladio salvum fecit, quia videlicet Redemptor noster et vires gentilium, et linguas Iudaeorum s moriendo ex humanitate pertulit, sed ex divinitatis suae potentia resurgendo superavit. 6 Qua videlicet resurrectione, quid aliud agitur, nisi ut ad spem vitae subsequentis, infirmitas nostra roboreturΘ Unde et bene mox subditur:

CAPUT XXI. Suorum spem Christus solidavit. Et erit egeno Spes.

at Repto quippe paupere, egenus ad Spem reducitur, quia humilis fidelium populus Redemptore moriente, paVore concutitur, sed resurgente, solidatur. Ipsos namque primos huius populi pauperes, electos videlicet praedicatores,

i) a. Cor. 8. 9.al Pro occiderunt, quod legitur in MSS. Gilol. et al. recent. habent crucifixerunt. - J Psal. 36. S. Conser Ραcr. in Psal. cap. I 24. 49 Luc. 23. 2I. 3 Alibi Ebraeorum. - 6) Vaticava edito: superavis; quia videliceι re

surrectione, etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION