장음표시 사용
561쪽
visa eius mors perculit, sed resurrectio ostensa reparavit. Salvato ergo paupere, spem egenus recipit: quia resurgente in carne Domino , fidelis quisque ad aeternae vitae fiduciam convalescit. Sed ecce iam in manifesta ostensione veritas venit, iam carnis mortem pertulit, eamque resur 'gendo destruxit, i) iam resurrectionem gloria ascensionis honoravit: et tamen Hebraeorum lingua adhuc eum contumeliis lacessere .non desinit, quos nimirum aequanimiter tolerat, ut alios tolerando convertat, atque alios minime conversos quandoque districtius seriat. Tunc enim lingua infidelium ab effrenatione a vanae suae loquacitatis obmutescet, cum venire eum iustum iudicem viderit, quem nunc iniuste iudicavit. Unde et bene subditur:
CAPUT XXII. Iudaei a contumst iis in Christum cessabunt. Sensus moralis: Invidorum tenebrae et an Xia malitia. Iniquitas autem contrahet 08 Suum.
enim suum nunc adhuc iniquitas dilatat; quia humani generis Redemptorem lingua infidelium contumeliis
lacessere nequaquam cessat. Sed tunc os contrahet, cum
hoc quod non vult per studium, 3 per supplicium claudet. Quod tamen bene accipi etiam de conversis persecutoribus potest. Salvato enim paupere, dum egenus ad spem redit, contracto ore iniquitas obmutescit: quia resurrectio-
ab Vindoc. Iam resurrectionis gloriam asoensione honoravit. at In murina deest vana. - 39 Deest. per in Gemet.
562쪽
nis eius clarescente miraculo dum copiosa multitudo infimdelium credit, a Redemptoris sui iniuriis contumeliisque cessavit. Os enim suum, quod Deu in deridendo aperuit, iam formidando contraxit. 4 . Libet haec moraliter, postposita Iudaeorum significatione, transcurrere , atque a pravis generaliter quo modo agantur indagare. Iniquorum quippe hominum mentes cum quaedam a proximis bene gesta conspiciunt, in extenso livoris sui I) equuleo torquentur, et gravem malitiae suae poenam sustinent, cum bona in aliis tabescentes vident. Recte itaque dicitur: Per diem incurrent tenebras. Quia mens eorum cum de aliena melioratione assi igitur, de radio lucis obscuratur: quia saepe in proximis dum bona aperta considerant, si qua mala lateant investigant, ed soli citis inquisitionibus laborant, si quid sorte, quod accusare possint, inveniant. Sana quidem membra conspiciunt, sed clausis cordis oculis, vulnus palpantes quaerunt. Unde et bene subditur: Et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie, Dies boni operis in proximo exiterius lucet: sed quasi in nocte palpant, quia livoris sui intus tenebras tolerant. Pervenire ad aliqua, quae reprehendant satagunt, detractionis aditum quaerunt: sed quia hunc invenire non Valent, caeci exterius a) circumeunt. Quod bene exprimitur, cum Loth, protegentibus Angelis, in domo eius Sodomitae ostium non invenerunt sicut scriptum est: Vim faciebant Loth vehementissime: et iam proximum erat, ut frangerenι fores, et
miserunt manum viri, et introduxeruut, ad se Loth, clauseruntque ostium, ει eos, qui erant foris, percusserunt caecitatea minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire nou
563쪽
Loth reducitur et munitur, nisi quod iustus quisque dum pravorum insidias sustinet, ad mentem revertitur, et imperterritus manetὸ Sodomitae autem viri in domo Loth hostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam iusti nullum accusationis aditum deprehendunt. Percussi enim caecitate quasi domum circumeant, quia invidentes facta dictaque perscrutantur. Sed quia eis de vita iusti sortis undique ac laudabilis actio obviat, errantes nihil aliud , quam parietem palpant. Bene ergo dicitur: u Quasi in nocte sic palpabunt in meridie: s quia dum bonum, quod vident, accusare nequeunt, caecati malitia, malum, quod non vident, ad accusationem quaerunt. 4s Ubi et recte subiungitur: a Porro salvum faciet egenum de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperems Pauper quippe est , quisquis apud semetipsum elatus non est. Unde et per Evangelium Veritas dicit: u Beati pauperes Spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. v a Duobus autem modis ad culpam unusquisque pertrahitur. Aut enim delectatione perducitur, aut terrore superatur. Gladius namque oris est iniquitas persuasionis: manuS autem Violenti, est adversitas potestatis. Sed quia Veraciter humilis, qui hoc loco pauper vocatur, quo nulla huius mundi prospera appetit o audenter etiam adversa contemnit, recte dicitur: a Salvum faciet egenum de gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. n Ac si aperte diceretur: Sic in se Deus mentes humilium solidat, ut eas ad perpetrandam nequitiam nec blandimenta suasioniam pertrahant, nec dolores suppliciorum stangant. Spes quippe ju
I Genes. I9. 9. Io. II. Conser Paterium in Genes: cap. 48.
564쪽
aeternitatem. animum erigit, et idcirco nulla mala exterius, quae tolerat, sentit. Unde et subditur: a Et erit egeno spes.s Ad cuius spei videlicet fructum cum pauper perVenerit, omnis elatus obmutescit. Unde et adhuc subditur: u Inbquitas autem contrahet os suum. s Nunc enim malus bonis derogat, et recta, quae agere negligit, haec in aliis obtrectando lacerare non cessat. Sed tunc iniquitas os suum contrahit, cum iustis quanta suppetat gloria retributionis agnoscit. Tunc enim ei loqui contra bonos non vacat, quia malorum suorum digna retributione linguam tormenta ligant. Unde bene, Anna prophetante, dicitur: at Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent.
i) Sed ut electus quisque aeterna supplicia evadat, et ad perennem gloriam pauper ascendat, debet hic assiduis flagellis alteri, quatenus in iudicio valeat purgatus inveniri. Ipso namque infirmitatis nostrae pondere deorSum quOtidie ducimur, a) nisi mira manu artificis per subvenientia flagella relevemur. Unde et subditur:
CAPUT XXIII Assiduis flagellis hic attori olectus debet. Beatus homo, qui corripitur a Domino.
i I. Reg. a. 9. a) MSS. No . nisi misericordia arti eis. Utic. Praeter hanc lectionem aliam exhibet, scilicet, nisi misericordi manu artiscis.
565쪽
46 EIrima virtus est, i) ne perpetrari debeant, vitare
peccata: Secunda autem, saltem perpetrata corrigere. Sed plerumque culpas non solum imminentes minime viramus, Verum etiam nec commissas agnoscimus. Et peccatorum mens tanto altius tenebrescit, quanto nec damnum suae
caecitatis intelligit. Unde sit plerumque divini muneris largitate, ut culpam poena subsequatur; et flagella oculos delinquentis aperiant, quos inter vitia securitas caecabat. Torpens quippe animus percussione tangitur, ut excitetur: quatenus qui statum suae rectitudinis securus perdidit, amictusco sideret quo iacet. Hinc itaque ipsa asperitas correptionis, origo fit luminis. Unde et per Paulum dicitur: et Omne quod arguitur, a lumine manifestatur: n a) argumentum enim salutis est vis doloris. Hinc est enim, quod Salomon ait: a Curatio cessare faciet peccata maxima. η 3 Hinc iterum dicit: u Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit. η ) Hinc Voce angelica Dominus ad Iohannem loquitur, dicens: si Ego quos amo, redarguo et castigo. v s9 Hinc Paulus ait: et Omnis autem disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, Sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae. η O Quamvis
I) . Hic variant MSS. Unus Vindoc. et Coib. habent, ne porpetrare debeant peccata. Alter Vindoc. ne perpetrare debeant praemeditata peccata. Reg. Ebroic. et alii Norman. ne perpetrare debeant vetita peccata.. Germ. et Corb. pro vetata habet vitata peccata. Alii ne perpetrari delicatis, vitare peccata. In cod. Bessar. ne perpetrari debeant peccata. α) Ephes. 13.39 Eccl. IO. 4. 4J Hebr. II. 6. Apoc. 3. 19. - 6 Fleb. I 2. II.
566쪽
.rgo convenire simul nequeant dolor et beatitudo, recte tamen nunc dicitur: κ Beatus homo, qui corripitur a Domino: η quia per hoc, quod peccator dolore correptionis premitur. quandoque ad beatitudinem, quae Sine interventu eSt doloris, eruditur. Sequitur:
CAPUT XXIV. Quibus modis vulnerat Deus, quos ad salu
Inore pationem eryo Domini ne reprobes.
7 isquis pro culpa percutitur, sed in querela Suae percussionis elevatur, increpationem Domini reprobat: quia hanc iniuste se perpeti accusat. Qui autem non pro purgatione criminis, sed pro Brtitudinis probatione seriuntur, cum cauSas Suae percussionis inquirunt, nequaquam increpationem Domini reprobare dicendi sunt: quia in semetipsis r) satagunt invenire quod nesciunt. Unde et beatus Iob ad libertatis verba inter percussionis Verbera erumpens, tanto de se rectius iudicia ferientis interrogat , quanto in Semetipso verius causas a) passionis ignorat. Eliphaz itaque , quia hunc percussum non probationi examine, sed purgationis aestimavit , dum libere inter flagella loqueretur, reprobasse Dei increpationem credidit. Quem Mpte etiam haereticorum tenere speciem diximus, qui omne
567쪽
quod a Sancta Ecclesia recte agitur, apud iudicium suum semper ad vitium tortitudinis inflectunt. Quia vero bona intentione ad loquendum ducitur, sed non curat discernere cui loquatur, adhuc supernae dispensationis moderaminae praedicando subiungit, dicens:
CAPUT XXV. Duobus modis Deus ad saluim Vulnerat.
Quia ipse vulnerat et medetur; percutit, et
manus eius Sanabunt.18i Suobus modis omnipotens Deus Vulnerat, quos reducere ad salutem curat. Aliquando enim carnem percutit et mentis duritiam suo pavore tabefacit. Vulnerando ergo ad salutem revocat cum telectos SuoS assiigit exterius, ut interius vivant. Unde per Moysen quoque loluitur, dicens: et Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego Sanavbo. v i Occidit enim ur vivificet; percutit, ut sanet; quia idcirco foras verbera admovet, ut intus vulnera delictorum curet. Aliquando autem etiam Si flagella exterius cessare videantur, intuS vulnera infligit: quia mentis nostrae duritiam suo desiderio percutit. Sed percutiendo sanat, quia
terroris sui iaculo transfixos, ad sensum nos rectitudinis revocat. Corda enim nostra male Sana Sunt, cum nullo Dei amore sauciantur, cum peregrinationis Suae aerumnam non sentiunt, cum erga infirmitatem proximi nec quam ibi Deut a. 9. Cone Patmi um in Deuter: Cap. 24.Dj0jtjgso by OO le
568쪽
bet minimo affectu languescunt. Sed vulnerantur, ut sanentur: quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxque eas sensibiles per ardorem caritatis reddit. Unde et sponsa in Canticis canticorum dicit: a Vulnerata caritate ego sum. v I) Male enim Sana anima, atque in huius exilii a) istratum caeca securitate prostrata nec videbat Dominum, nec videre requiriebat, percussa autem caritatis eius spiculis, vulneratur in intimis assectu pietatis, ardet dosiderio contemplationis, et miro modo vivificatur ex vulnere quae prius mortua iacebat in salute; aestuat, anhelat, et iam videre desiderat quem fugiebat. Percussione ergo ad salutem reducitur, quae ad Securitatem quietis intimae, amoris sui perturbatione revocatur. Sed
cum sauciata mens anhelare in Deum coeperit, cum cuncta mundi huius blandimenta despiciens, ad supernam patriam per desiderium tendit, ad tentationem ei protinus vertitur, quidquid amicum prius in seculo blandumque
putabatur. Nam qui peccantem amare consueverant, recte viventem crudeliter impugnant. Et erectus in Deum animus, carnis suae bella tolerat, in qua prius vitiis serviens, delectabiliter iacebat: voluptates priscae ad memoriam redeunt, et contradicentem mentem gravi certamine amigunt.
Sed, quia dum transitorio labore atterimur, a perpetuo dolore liberamur, apte subiungitur:
CAPUT XXVI. Quod in praesenti vita electos suos non per
IJ Cant. a. S. sec: 7o. - Cons. Paterium in Cant. c. 9.ay In ed. exilii statu. Stratum invenimus in Compend. Val-cl. ac Nor- man. Corb. Germ. habet, exilii statim caeca securitate. Cod. Bessar. habet in huius exilii caeca frauritate pro Strata.
569쪽
mittit Deus tentari, supra id, qu0d possunt, d0-
nec huius Vitae septimana c0mpleta, nulla e0s. deinceps tentatio tangat. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
y auid enim senario numero, quem septimus Sequitur, nisi praesentis vitae operatio decursusque Signaturλ Sexto quippe die omnia perficiens, hominem condidit, et septimo die Deus requievit. I) Qui scilicet septimuS Vesperam non
habet: quia subsequentem requiem nullus iam terminus claudit. Persectis ergo omnibus, requies Sequitur, quia post bona vitae praesentis opera, retributio aeternae quietis invenitur. In sex itaque nos tribulationibus Dominus liberat, ne nos in Septima malam tangat: quia per paternae pietatis eruditionem praeSentis vitae labore nos atterit, sed in adventu iudicis a verbere abscondit, ut tanto tunc ad Salutem certiores exhibeat, quanto nunc nos flagella durius Secant. Qui apte mox et mala vitae praesentis, et adiutoria supernae protectionis enumerans subdit:
CAPUT XXVII. Deus dum verbi sui pabulo mentes reficit, contra tentationes fortes reddit.
In fame eruet te de morte; et in bello de manu gladii.
570쪽
so Dicut lames carnis, est subtractum subsidium corporis, ita et fames mentis, est silentium divinae locutionis. Unde recte per Prophetam dicitur: si Emittam samem ire. terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem
audiendi verbum Domini. η i) Et quia humanam mentem cum divina allocutio deserit, contra eam carnis tentatio i valescit, apte subiungitur: si Et in bello de manu gladii. s a)Bellum quippe patimur, cum carnis nostrae tentationibus impugnamur: de quo nimirum bello per Psalmistam dici
tur: 3 Obumbra caput meum in die belli. η υ) Quia
igitur reprobi dum fame verbi Dei deficiunt, etiam belli
gladio transfiguntur, electos suos Dominus et in fame a morte eripit, et in bello a gladio abscondit: quia eorum mentes dum verbi sui pabulo reficit, contra tentationes corporis sortes reddit. Sed sunt nonnulli, qui etsi ex divino eloquio ab interna se fame reficiunt, si iam s) contra temtationes corporis. continentiae virtute sulciuntur; adhuc tamen percuti humanis detractionibus metuunt, ut saepe dum linguarum iacula sormidant, peccati se laqueo strangulant. Unde et apte subditur:
a J Amos. L II. a) Conser Paterium. in Psal. cap. 268.39 Sic pler. ΜSS. quomodo etiam extat in Rom. Psall. In perpauci&
obumbrasti caput. In Corb. Germ. obumbravit caput. In uno Reg. ut ia . obumbrasti super caput.
Vindoc. si iam contra tentationes, praelia continentiae virtute fulciuntur. Coib. Core. Germ. Compend. ct Turon. Si iam contra tensationis vel imtationum praelia continentiae virtute fulciuntur. Utic. ct aliqui Norm. sε iam contra tensationes carnis, continentias virtvte fulciunt adhuc etc. Bessar. contra tentationum praelia, conιinentiae virtute Iul.