장음표시 사용
591쪽
quisqui ad contemplationis studia properat, semetipsum prius subtiliter interroget, quantum amat. Machina quippe mentis en vis amoris, quae hanc dum a mundo extrahit, in alta sustollit. Prius ergo discutiat, si summa inquirens diligit, si diligens timet, si novit incognita aut amando
comprehendere, aut non comprehensa timendo venerari. In contemplatione etenim mentem si amor non excitat , teporis sui torpor obscurat: si timor non aggravat, Sensus hanc per inania ad nebulam erroris levat: et cum clausa ei Secretorum ianua tardius aperitur, ab ea longius ipsa sua praesumptione repellitur: quia irrumpere appetit hoc, quod non inveniens quaerit: cumque superba mens errorem pro
Veritate percipit , quo quasi intus gressum porrigit, foras tendit. Hinc est enim, quod legem daturus Dominus, in igne fumoque descendit, quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat; et superborum oculos per caliginem erroris obscurat. Prius igitur mens ab appetitu gloriae temporalis, atque ab amni carnalis concupiscentiae delectatione tergenda est, et tune I ad aciem contemplationis erigenda. Unde et cum Lex accipitur, populus a monte prohibetur: ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderant, considerare sublimia non praesumant. Unde et recte dicitur: u Si bestia tetigerit montem, lapidabitur. η a Bestia enim montem tangit, cum mens irrationabilibus desideriis subdita, ad contemplationis alta se erigit. Sed lapidibus percutitur: quia summa non sustinens, ipsi superni ponderis ictibus necatur.
13 Ita Bellovac. Compend. Norm. Val-es. et Vet. aditiones Coc. et
recentiores, ad arcem. ea erid. V. I a. et I 3.
592쪽
odere persectioniS nitu si per contemplativam pelleris cadere, r tenere desiderant, prius saltem lus V probent, ut sesicite Sci- imis irrogant: Si irrogata a proxi-
si obiectis temporalibus bonis ismi aetitia solvitur: si subtractis non nimio
o' his ae deinde perpendant, si cum ad semet- ,re C. , redeunt, in eo quod spiritalia mirantur, ne/ρ Eum rerum corporalium ci) umbras trahunt, vel
ψυ-- etas, manu diScretionis abigunt: si incircumscri-μ omn videre cupientes, cunctas in circumscriptionis P μφ isagines deprimunt, et in eo, quod super se contin--μ . appetunt, Vincunt quod sunt.' 1o Unde recte nunc dicitur: a Ingredieris in abundantia sepulchrum. η Vir quippe persectus in abundantia sepulchrum ingreditur, quia prius activae vitae opera congregat, et postmodum carnis sensum, per contemplationem mortuum huic mundo, funditus occultat. Unde et apte Suboditur: et Sicut insertur acervus tritici in tempore suo. nTI. Actionis namque tempus primum est, contemplati nis extremum. Unde necesse est, ut perfectus quisque prius Virtutibus mentem exerceat, atque hanc postmodum inhorreum quietis condat. Hinc est enim, quod is, quem l
gio daemonum Domino iubente dereliquit, ad Salvatoris sui pedes fa) residet, verba doctrinae percipit, et de regione
sua simul discedere cum salutis auctore concupiscit: sed tamen ei ipsa, quae salutem contulit, Veritas dicit: et R
593쪽
vertere primum in dumum tuam, et narra quanta tibi secerit Dominus. η i) Cum enim quamlibet parum de divina cognitione percipimus, redire ad humana iam nolumus, et proximorum necessitatibus a) onerari recusamus; quietem contemplationis quaerimus, nihilque aliud, nisi hoc quod sine labore reficit, amamus. Sed sanatos nos Veritas ad domum mittit, narrare quae nobiscum acta sunt, praecipit: ut videlicet prius mens exsudet in opere, et postmodum refici debeat per contemplationem. 72. Hinc est quod Iacob pro Rachel servit, et Liam accipit, eique dicitur: a Non est consuetudinis in terra nostra, ut minores ante tradamus ad nuptias, quam maiores. o
3 Rachel namque , risum principium: Lia autem
Laboriosa dicitur. Et quid per Rachelem, nisi contemplativa: quid per Liam, nisi activa vita designaturὸ In contemplatione quippe principium, quod Deus est, quaeritur: in operatione autem sub gravi necessitatam fasce laboratur. Unde et Rachel pulchra, sed sterilis; Lia autem lippa est, sed secunda: quia nimirum mens cum contemplandi otia appetit, plus videt, sed minus Deo filios generat: cum vero ad laborem se praedicationis dirigit, minus videt, sed amplius parit. Post Liae ergo complexus ad Rachelem I, cob pervenit: quia persectus quisque ante activae vitae ad secunditatem iungitur, et post contemplativae ad requiem
raa etehalal. Consule lib. Hieronymi de nominibus Hebraicis, et notas novae editionis Benedici. Tom. a. Isaur. Xc frustra labores. E. V.
594쪽
copalatur. Quia enim contemplativa vita minor quidem tempore, sed merito maior est quam activa, sacri Evangelii verbis ostenditur, in quo duae mulieres diversa egisse reseruntur. Maria quippe Redemptoris nostri verba audiens, ad pedes illius residebat: Martha autem corporalibus ministeriis insistebat. Cumque contra Mariae otium Martha quereretur, audivit: si Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima: porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. i) Quid enim per Mariam, quae verba Domini residens audiebat, nisi contemplativa vita exprimiturὸ Quid per Martham exterioribus Obsequiis occupatam, nisi activa vita signaturὸ Sed Marthae
cura non reprehenditur, Mariae vero etiam laudatur: quia magna Sunt activae Vitae merita, sed contemplativae pollinra. Unde nec auferri unquam Mariae pars dicitur: quia activae v 'tae Opera cum corpore transeunt, contemplatiVae autem gaudia melius ex fine convalescunt. Quod bene ac breviter Ezechiel propheta exprimitur, cum volantia animalia contemplatus, ait: a Et similitudo manus hominis subtus a) pennas eorum erat.η 39 Quid enim per pennaS animalium, nisi contemplationes possumus Sentire Sanctorum, quibus ad summa transvolant, et terrena deserentes, sese in
caelestibus libranti Quid per manus, nisi operationes accipimusλ Quia cum in proximi amore se dilatant, bona quae
praevalent , etiam corporaliter administrant. Sed manus eorum sub pennis sunt: quia actionis suae opera virtute contemplationis vincunt.
I) Luc. Io. 4 I. 4a. 43. at Gemet. piunau; et infra, sed manus eorum sub pinnas. In quibusdam MSS. homil. in Ezechielem observavi saepe legi pi tua, pinnis, pro pe nae, pennis. 3l Eaech. 1 o. a I.
595쪽
73. Potest etiam per sepulchrum non solum in hac vita nostra contemplatio, sed requies aeternae et intimae retrisbutionis intelligi; in qua tanto verius quiescitur, quanto in
nobis corruptionis vita persectius necatur. In abundantia ergo sepulchrum ingreditur, qui post congesta vitae pra sentis opera, mutabilitati suae plene mortuus, in secreto veri luminis occultatur. Unde et per Psalmistam dicitur: a Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. η i) Quod bene etiam comparatio adiuncta commendat, cum subditur: si Sicut Insertur acervus in tempore suo. o Frumentum quippe in segete Sole tangit u r:
quia in hac vita, humana anima respectu superni luminis illustratur: pluvias percipit, quia veritatis eloquio pingue
Scit: ventis concutitur, quia tentationibus exercetur: et Secum crescentes paleas portat, quia nequiorem contra Sequotidie vitam peccantium tolerat: atque ad aream deductum triturationis pondere premitur, ut a palearum connexione Solvatur: quia mens nostra caelesti disciplinae supposita, dum correctionis flagella percipit, a societate carnalium a mundior recedit: et relictis paleis, ad horreum ducitur: quia i ris remanentibus reprobis, electa anima ad Supernae mansionis gaudia aeterna sublevatur. Bene ergo dicitur: si Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut insertur acervus in tempore suo. v quia dum post afflictionem i usti praemia patriae caelestis inveniunt, quasi post pressuras ad horreum grana deseruntur: et in alieno quidem tempore percussiones sentiunt, sed 3) in suo a percussione requie
596쪽
scunt. Electis quippe alienum tempus est vita praesens, unde et quibusdam adhuc infidelibus Veritas dicit: α Tempus meum nondum Venit: tempuS autem Vestrum Semper est paratum. v I Et rursum: g Haec est hora veStra, et potestas tenebrarum. η a) Sepulchrum ergo in tempore suo sicut frumenti acervus ingreditur: quia ille aeternam requiem percipit, qui prius hic, ut ab exurendis paleis liber sit, disciplinae pressuras sentit. Eliphaz vero, quia et in locutionis suae serie tabernaculum, lapides, ibestias, Semen, herbas, Sepulchrumque nominavit, quod non haec iuxta litteram dixerit, ipse innuit, qui post cuncta illico S biungit:
CAPUT XXXVIII. Verba Eliphaz spiritaliter intelligenda sunt Ecce hoc, ut investigavimus, ita est.
74'ILiquet prosecto, quod in his verbis nihil ab eo iuxta superficiem dieitur: quia nimirum ante faciem non iacet , quod investigatur. Qui ergo haec investigasse se indicat, quia in verbis exterioribus interiora quaesierit , d monstrat. Sed post cuncta ad stultitiam iactantiae pervenit: quia protinus subdit.
597쪽
- 543 CAPUT XXXIX. Gravis imperitia est velle docere meliorem. Quod auditum, mente pertracta.
sv uantalibet doctrina mens polleat, gravis eius imp ritia est, velle docere meliorem. Unde et ea quae ab MmiciS recte prolata sunt, ab interno I arbitro non recta iudicantur. In eo namque vim suae rectitudinis amittunt, quod auditori non congruunt: quia et medicamina Vires per dunt, cum Sanis membris apponuntur. In omni ergo quod dicitur, necesse est, ut cauis, tempus, et permna pensetur, si Verba sententiae veritas roborat, veritatem Sententiae, et congruentiam temporis personae qualitas non imp gnat. Ille enim laudabiliter spicula emittit, qui prius h stem quem seriat, conspicit. Male namque arcus validi comnua subigit, qui sagittam sortiter dirigens, eivem ferit.
δJ ΜM. Vetust. magno consensu arbitre, quod saepius occurrit, intra maxime lib. 8. cap. olim a7. 29. o. num 4 . 47. 48. Bes quoque arbitre.
598쪽
CAPUT I. Totum Caput sertum, tribus postremis τersibus exceptis, partim allegorice, partim moraliter e sicat. Iob flagellis et conviciis probatuS.
UORUMDAM mentes plus flagella, quam
convicia cruciant: quorumdam vero plus conubcia, quam flagella castigant. Nam saepe contra nos quibuslibet poenis durius tormenta verborum saeviunt: cumque nos ad defensionem erigunt, in impatientiam sternunt. Unde beato Iob ne deesse tentatio ulla potuisset, non Solum
hunc flagella desuper feriunt, sed graviora plagis amicorum colloquia affligunt: ut sancti viri anima hinc inde pulsata, ad motum iracundiae et elationis erumperet, et I quid-
599쪽
quid mundum vixerat, per contumaciam superbae locutionis inquinaret. Sed tactus plagis gratias retulit, lacessitus verbis recta respondit: et percussus innotescit, quam pro minimo salutem carnis habuerit. Loquens quoque indicat, quam sapiens tacebat. Sed quaedam eius verbis admixta sunt, quae apud humana iudicia patientiae limitem transire videantur: quae nos vere intelligimus, si superni sententiam iudicis in eorum examinatione pensamus. Ipse quippe beatum Iob et prius contra adversarium praetulit, dicens: u Vidisti servum meum Iob, quod non ei similis est super terram, vir simplex I et rectus, ac timens Deum, et recedens a maloλη a Ipse post probationem amicos eius redarguit, dicens: v Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob. v 3 Restat ergo, ut cum mens in beati Iob sermonibus fluctuat, eorum pondus ex eiusdem historiae initio ac fine perpendat. Ab aeterno enim iudice nec casurus laudari potuit, nec lapsus praeferri. Si igitur in ambiguitatis tempestate deprehensi, prima huius historiae et
poStrema conspicimus, navis cordis considerationis suae funibus, quasi a prora et puppi restringitur, ne in erroris saxa perducatur. Nullis ergo ignorantiae nostrae procellis obruimur, si tranquillum supernae sententiae littus tenemus. Ecce enim dicit, quod quaestione non modica lectori animum moveat. Sed quis hoc non rectum dicere audeat, quod in Dei auribus rectum sonatὸ
600쪽
rentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior in Statera, qnasi arena maris haec gravior appareret. Unde et Verba mea dolore sunt plena, quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam, aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steteriti Aut poterit comodi i sulsum, quod non est sale conditumi Aut potost aliquis g stare, quod gustatum affert mortem imae enim esurienti etiam amara dulcia esso Videntur. Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt. Quis det, ut Veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Do-us, et qui coepit, ipse mo conterati Solvat manum suam, et succidat me, et haec mihi sit consolatio, ut affligens mo dolore non parcat, nec contradicam sermonibus sancti. Quas est enim sortitudo mea, ut sustineam, aut quis finis meus ut pationiser Agami Nec sortitudo lapidum fortitudo mea, nec Caro in ea aenea est. Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Qui tollit ab , mico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Fr tres mei praeterierunt me, sicut torrens, qui raptim tran it in convallibus. Qui timent pruinam, irrust super eos nix. Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerint, solventur de loco suo. Involutae sunt semilae gressuum eωDj0jtjgso by OO le