Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

rum, ambulabunt in vacuum, ut peribunt. Considerato semitas Thoman , itinera Saba, et expectate paulisper. Consu- si sunt, quia speravi. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Νunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis. Νumquid dixi, asserto mihi, et de substantia vostra donato mihi, vel liberate me de manu hostis, de manu PO- bustorum eruite mel Docete me, et ego iacebo: et si quid soris ignoravi, instruite me. Quare detraxistis sermonibus veritatis cum e Vobis nullus sit, qui possit arguere me' Ad increpam dum tantum eloquia concinnatis, et in ventum Verba pr sortis. Super pupillum irruitis, et subvertero nitimini amicum Vestrum. Veruntamen quod coepistis, explete. Praebete aurem, et Videtis an mentiar. Respondete, obsecro, abriuΘcontentione, et loquentes id, quod iustum est, iudicato. Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

CAPUT II.

Quod staterae nomine Christus accipiatur, qui in se calamitatem n0Stram, et peccata appendit Utinam appenderentur peccatre mea, quibus bram merui, et calamitas quom patior, in stuterus quasi arena maris haes gravior appare

602쪽

Venit, ac secum iustitiam simul et misericordiam detulit: sed misericordiae lance praeponderans, culpas nOStras parcendo levigavit. I) In manu etenim patris, quasi Statera miri libraminis factus, hinc in se calamitatem nOStram, et illinc peccata suspendit. Sed gravis ponderis calamitatem moriendo innotuit, et apud misericordiam a) suam Deus leve eme peccatum relaxando monstravit. O 3 Qui hoc primum gratiae cod tulit, quia poenam nostram nobis cognoscibilem iacit. Homo namque ad contemplandum auctorem conditus, sed exigentibus meritis, ab internis gaudiis deiectus, in aerumnam corruptionis ruens, caecitatem exilii sustinens, culpae suae supplicia et tolerabat, et ne Sciebat: ita ut exilium patriam crederet, et sic sub corruptionis pondere, quasi in salutis libertate gauderet. Sed is, quem intus homo reliquerat, assumpta carne, foris apparuit Deus; cumque se exterius praebuit, expulsum foras hominem ad interiora revocavit, ut iam damna sua videat, iam poenam suae caecitatis ingemiscat. Calamitas ergo hominis tu Statera gravis apparuit: quia malum, quod pertulit, non-r9 Bessar. in Statera. a Maurina editio caret verbis suam Deus. 3J In vulgatis, apud misericordiam suam Deus Iove esse peccatum relaxando monstravit. Ergo per veram poenitentiam, quamvis multa et gravissima

set peccata. per misericordiam Dei faciti s Barth. et Remb. facilius strelaxantur: et apud misericordiam suam leve esse peccatum quod relaxatur c Barth. et Remb. peccatum relaxatum J monstravit, qui hoc primum gratiae. vel ut apud Barth. ct Remb. grave, contulit, quia poenam nostram, etc. Manifestum glossema Gregorianae orationis nexum Sol-Vens, et quod ne in uno quidem offendimus MSS. 4J Ebroic. Iam poena suae caecitationis ingemiscat.

603쪽

nisi in praesentia Redemptoris agnovit. Lucem quippe nesciens, damnationis suae tenebras voluptuose tolerabat. Sed postquam vidit, quod diligeret, intellexit etiam quod doleret: et grave sensit quod pertulit, quia dulce innotuit quod amisit. Vir igitur sanctus colloquentis amici sententiis a claustris silentii excussus, et prophetici spiritus assi uentia repletus, dicat sua, dicat humani generis voce: u Utinam

appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in staterat quasi arena maris haec gravior appareret. o Ac si aperte diceret: Damnationis nostrae malum leve creditur, quia necdum cognita Redemptoris aequitate, pensatur. Sed utinam veniat, et aerumnam tanti exilii misericordiae suae lance suspendat, et quid post exilium requiramus, edoceat. Si enim innotescit, quid amisimuS, grave esse insinuat, quod toleramus. 4. Bene autem haec eadem peregrinationis nostrae calamitas maris arenae comparatur. Arena etenim maris undarum aestu exterius pellitur: quia et delinquens homo, i quoniam tentationum fluctus mobiliter pertulit, extra se ab intimis exivit. Magni autem arena maris est ponderis: Sed calamitas hominis arena maris gravior dicitur; quia dura fuisse poena ostenditur, dum per misericordem iudicem in culpa levigatur. Et quia quisquis gratiam Redemptoris agnoscit, quisquis reditum ad patriam diligit, eruditus sub pondere peregrinationis gemit ; post staterae desiderium recte subiungitur:

I) Turon. et Corb. Gema. quo tentationum fluctus mobilius pertulit, eo extra se ab inιimis exivit. In Vindocin. pro, ab intimis exivit, legitur, ab intimis exegit. α) ita omnes ΜSS. nisi quod in uno Reg. culpa quae agnoscitur, lavigatur: unde sorte in vulgatis factum, culpa quae levigatur, agnoscitur. Bessar. culpa quae lavigatur. agnoscitur.

604쪽

- 550 CAPUT III Gemere hic n0n cessat qui Se exulem --vit. Unde et verba mea dolore sunt pleno.s peregrinationem pro pati ia diligit, dolere etiam inter dolores nescit. Iusti autem verba dolore plena sunt; quia quo usque praesentia tolerat, ad aliud loquendo suspirat: omne quod peccans pertulit, conspicit: atque ut ad statum beatitudinis redeat, sollicite iudicia, quibus assi igitur pensat. Unde subditur:

CAPUT IU Sagittis praedicatio Vol poena Signaturi Quia sagittae Domini in me sunt:

6 M agittarum quippe nomine aliquando praedicationis verba, aliquando animadversionis sententiae designantur. Praedicationis namque eloquia sagittis exprimuntur: quia in eo quod vitia seriunt, male I) viventium corda transfigunt. De his sagittis venienti Redemptori dicitur: u Sagit

605쪽

tae tuae acutae potentissime: populi sub te cadent in corde. η i) De quo Isaias dicit: u Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, a) et in Lydiam, tenentes sagittam, in Italiam, in Graeciam. v 3) Rursum sagittis, animadversionis percussio designatur , sicut Ioas regi per Elisaeum dicitur: u Iace sagittam. s Quo iaciente ait: u Percuties Syriam, donec consumas eam. v Vir igitur sanctus quia peregrinationis suae aerumnam respicit, quia sub percussionibus Dominicae animadversionis ingemiscit, dicat: u Unde et verba mea dolore sunt plena, quia sagittae Domini in me sunt. o Ac si aperte diceret: Ego in exilii damnatione non gaudeo, sed sub iudicio positus doleo; quia vim percussionis agnosco. Plerique autem Sunt, quos tormenta cruciant, Sed non emendant. Quo contra apte subiungitur:

CAPUT V. Iusti poenis quas sustinent emendantur.

Quarum indignatis ebibit spiritum meum.

7 PGuid enim est spiritus hominis, nisi spiritus elationise Sagittae autem Domini spiritum hominis ebibunt, cum supernae animadversionis sententiae assiiciam mentem ab e

606쪽

latione compescunt. Sagittae Domini spiritum hominis ebibunt, quia intentum exterioribus introrsus trahunt. i) E- potatus namque David .iritus suerat, cum dicebat: u In deficiendo in me spiritum meum; et, tu cognovisti semitas meas. η 2 Et rursum: si Negavit consolari animam meam: memor sui Dei, et delectatus sum, exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus. η 3 Sagittarum ergo indignatio iusti spiritum ebibit: quia supernae sententiae electos, quos in peccatis inveniunt, dum vulnerant, immutant, ut duritiam suam transfixa mens deserat, atque ex salutifero vulnere sanguis consessionis currat. Pensant namque unde quo lapsi sunt, pensant a quanta beatitudine ad quae corruptionis suae tormenta ceciderunt: et non SO-lum gemunt in his quae sustinent, sed insuper metuunt hoc quod districtus iudex delinquentibus de Gehennae ignibus minatur. Unde recte subiungitur:

. CAPUT VI. Dum praesentes poenas Iusti dolent, pavent

suturas.

Et terrores Domini militant contra me.

I) Compend. Turon. et alii, his namque sagittis epotatvs David spiritus fuerat. BarthoL et Remb. cum mS. Coib. et hoc polatus. Bessar. et hoc latus namque David. αὶ Psalm. I I. 4. Psalm. 76. 4.4) ΜSS. Norm. sanguis confusionis currat, non 'probantur. Consessionis autem nomine intelligit Gregorius poenitentiam cum conversione coniunctam ; nam, ut loquitur Hilarius in Ps. I 37. n. 3. nullus id quod peccatum esse confessus est deinceps debeι admittere, quia confessio peccati, professio est desinendi.

607쪽

etiam pavet quod restat: videt qualia in hac vita patitur: metuit ne post hanc graviora patiatur. Luget quia in huius caecitatis exilio a paradisi gaudiis cecidit; timet ne et cum i) exilium relinquetur, mors aeterna SubSequatur. Iam ergo sententiam tolerat in poena: Sed minas adhuc venturi iudicis sormidat ex culpa. Hinc Psalmista ait: α In me pertransierunt irae , et terrores tui conturbaverunt me. v a Interni quippe iudicis postquam irae pertranseunt, etiam terrores conturbant: quia iam aliud de damnatione patimur, et adhuc aliud de aeterna ultione formidamus. Vir igitur Sanctus perpedens mala quae tolerat, dicat: α Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. v Sed graviora in perpetuum metuens adiungat: a Et terrores militant contra me. v Ac si aperte diceret: Percussus quidem de praesentibus doleo; sed hoc in dolore fit gravius, quia et in poena positus, adhuc Supplicia aeterna pertimesco. Sed quia iam Staterae interventum desiderat, iam mala in quibus humanum genuS cecidit, pensat, quam vis in gentili natione positus, munere tamen prophetici spiritus plenus: quo ardore Redemptoris adventam, vel gentilitas, vel Iudaea sitiat, Verbis sequentibus demonstrat, di

cens:

CAPUT VII.

Quod onagri et bovis nomine Gentilis la

608쪽

- 554 daicus populus accipiatur, quorum clamor Θxpectatio intolligitur Numquid rmiet onager cum habuerit herbam' aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum

ε teterit. 9. uid namque per onagrum, id est agrestem asinum,

nisi gentilis populus designaturὸ quem sicut natura extra stabula disciplinae edidit, ita vagus in voluptatum suarum campo permansit. Quid per bovem, i nisi plebs Iudaica figuraturλ a quae iugo supernae damnationis supposita, ad

spem proselytos colligens, per corda, quae valuit, vomerem legis traxit. Sed beati Iob vita attestante cognoscimus, ut expectasse Redemptoris adventum, multos etiam ex gentilibus credamus. Et nascente Domino, Simeone in spiritum templum veniente, didicimus qnanto desiderio ex plebe Israelitica sancti viri incarnationis eius misterium videre

cupierunt. Unde et per eumdem Redemptorem discipulis dicitur: 3 u Dico vobis, quod multi iusti et prophetae desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt. η Io. Herba ergo onagri, et fenum bovis, est haec ipsa Mediatoris incarnatio, per quam simul gentilitas, et Iudaea satiatur. Quia enim per Prophetam dicitur: a Omnis caro

I Ita restituimus hunc locum ex MSS. Compcnd. Vindocin. Norm. etc. prius legebatur, nisi plebs Iudaica signiscatur, quae iugo supernae damnationis etc. mendose ut censeo: erroris occasio fortasse suit vox, dominationis, sic abbreviata in vet. edit. donationis, quam legerunt damnationis. etὶ Alibi ligniscatur. - 3 Mavoniana: Mulii, dico vobis, iusti etc. 4 Luc. IO. ad.

609쪽

senum, η i) universitatis Conditor ex nostra substantia carnem sumens, senum fieri voluit, ne nostra in perpetuum caro fenum remaneret. Tunc ergo herbam onager invenit, cum gentilis populus gratiam divinae incarnationis accepit. Tunc bos vacuum praesepe non habuit, cum plebi Iudaicae eius carnem expectanti lex exhibuit, quem diu a) expectanti prophetavit. Unde et natus Dominus in praesepe ponitur, ut videlicet signaretur, quia sancta animalia , quae ieiuna diu apud legem inventa sunt, incarnationis eius seno 3 satiarentur. Praesepe enim natus implevit, qui cibum semetipsum mentibus mortalium praebuit, dicens: si Qui comedit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. η Sed quia diu et electorum gentilium vota dilata sunt, et ex Hebraico populo sancti quique longo tempore redemptionem Suam expectando gemuerunt, bene beatus Iob prophetiae mysteria enarrans, ex utraque natione causas afflictionis insinuat, dicens: si Numquid rugiet onager cum habuerit herbamὸ aut mugiet bos cum ante prae Sepe plenum steterit Θ s Ac si aperte dicat: Idcirco Gentilitas gemit, quia eam necdum Redemptoris sui gratia reficit: atque ideo Iudaea mugitus dilatat, quia Legem

tenens, Sed Legis auctorem non videns, Stan S ante praesepe ieiunat. Quae nimirum Lex, quia ante Mediatoris ad- Ventum nequaquam spiritaliter, sed carnaliter tenebatur, recte subiungitur:

610쪽

- bb6 CAPUT VIII. Lex carnaliter intellecta insulsa, a Christo sale condita. Aut poterit comedi insulsum, quod non rat Sale conditum'

ii Lege sal litterae, est virtus intelligentiae occultae. Quisquis ergo obsequiis carnalibus intentus, hanc intelligere spiritaliter noluit, quid aliud quam insulsum cibum comeditλ Sed hoc in cibo sal cognita Veritas misit, cum latere in Lege saporem occultae intelligentiae docuit dicens: Si crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. i Et rursum: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos. a) Sed quia ante Mediatoris adventum, Iudaea Legem carnaliter tenuit, praeceptis eius dura iuben, tibus Gentilitas subdi recusavit. Insulsum ergo cibum cO- medere noluit; quia prius quam Spiritus condimentum perciperet, servare vim litterae expavit. Quis namque Gentilium hoc, quod illic praecipitur, serret, filiorum carnem pro obsequio religionis incidere, verborum culpas morte resecareλ Unde et bene adhuc subditur:

CApUT IX. Carnaliter degustata lex prius erat mortifera.

SEARCH

MENU NAVIGATION