Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

Aut gustare aliquis potest, quod gustatumofert mortem'

i avex namque carnaliter degustata mortem detulit, quia

commissa delinquentium dura animadversione distrinxit: mortem detulit, quia et per praeceptum culpam innotuit, et hanc per gratiam non delevit, Paulo attestante, qui ait: a Nihil ad persectum perduxit lex. v I Et rursum: a Lex quidem Sancta, et mandatum Sanctum, et iustum, et bonum. v a Et paulo post: a Peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. 3 Ad Christum vero conversa gentilitas, quia hunc sonare per verba legis intelligit, angustata desideriis suis, eum quem vehementer diligit, inter praecepta carnalia spirital, ter requirit. Unde et ex voce mox Ecclesiae per prophetin spiritum subditur:

CAPUT X.

Quod iusti quidquid sibi in hac vita amarum est, dulce reputant; et quod affigit, requiem Putant. Quae prius tangere nolebat anima mea, nuno prae angustia cibi mei sunt.

612쪽

133 alde namque in errorem labitur, qui beati Iob ver

ba ad solam prolata historiam suspicatur. Vir enim sanctus, et tot Conditoris sui praeconiis fultus, quid magnum, vel potius quid verum diceret, si insulsum cibum comedi non posse dixissetλ Aut quis eius esui mortifera alimenta obtulerat, ut subiungat: si Aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortemλ i Quae si de amicorum eius coli qui is dieta sentimus, ab intellectu hoc sententia subiuncta

compescimur, quae ait: a Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt. v Absit enim, ne vir sanctus in status sui incolumitate constitutus, amicorum suorum aliquando dicta despexerit: qui, sicut ipso attestante post didicimus, et servis humilis suit. Verba ergo eius a mysteriis non Vacant: quae, sicut ex fine historiae discimus, et internus arbiter laudat. Quae nequaquam etiam cum tanta veneratione usque ad mundi extrema decurrerent, si intellectu mystico gravida non fuissent. I . Beatus igitur Iob, quia meu brum Sanctae est Ecclesiae, eius etiam loquatur ex Voce, dicens: si Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt: n quia ni rum amoris sui aestibus anxia cibum Scripturae veteris conversa Gentilitas esurit, quem dudum superba despexit. Quae tamen et Iudaeae vocibus congruunt, si paulo consideratius disserantur. Ipsa quippe ex eruditione Legis, ex unius Dei cognitione sal habuit, a) et cunctas Gentes tamquam animalia bruta despexit. Sed quia

a) Μaurina non habet eius ain Bellovaci Gemet. et nonnulli, et cunctas gentes non aliter quam anima- Iia. Corb. ct cunctas gentes non aliud quam animalia. Bessar. Gentes non aliter quam animalia bruta dispeseit.

613쪽

societatem Gentilium ad semetipsam recipere praeceptis Legis erudita contempserat, quid aliud quam insulsum cibum sumere fastidie baiὸ Divina quippe sententia, propos ta morte vetuerat, ne plebs Israelitica foedus cum alienigenis iungeret, et vitam sanctae religionis inquinaret. Unde et subditur: si Aut gustare aliquis potest, quod gustatum , affert mortem y s Sed quia ad Redemptoris fidem haec eadem Iudaea ex electorum parte conversa est, lucem quam cogno-Verat, praedicare per sanctos Apostolos suae prolis infidelibus satagebat. Eius autem praedicationis obsequium Hebraeorum superbia repulit. Unde mox ad collectionem Gentium exhortationis suae verba declinavit, sicut et per eosdem Apostolos dicitur: u Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes. η I)Unde hoc quoque loco apte subivrrgitur: si Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia, cibi mei sunt. n Iudaea quippe vitam Gentilium dedignata, eam dudum quasi tangere noluit, cuius Societatem recipere Sprevit: sed ad Redemptoris gratiam veniens, ab Israelitis infidelibus repulsa, dum per sanctos Apostolos ad collectionem se Gentium dilatat, quasi hoc in cibum esuriens accipit, quod indignum prius fastidiosa despexit. Praedicationis enim suae angustias pertulit, quae apud Hebraeos despici quod loquebatur, vidit. Sed prae angustia cibos, quos dudum contempserat, comedit, quae repulsa Iudaeorum duritia, Gentiles suscipere populos quos despexerat, concupiscit. Quia igitur haec figuraliter diximus, restat nunc ut moraliter inquiramus.

614쪽

i s. Vir sanctus Redemptoris adventum Sub Staterae a pellatione desiderans, dum r se per eloquium aperit, nos ad vivendi studium erudit: dum Sua narrat, quaedam n traindicat: dum de se quae recognoscamuS insinuat, nos ad spem trepidos infirmosque confirmat. Iam quippe per fidem Mediatoris vivimus, et tamen adhuc pro a expurgatione vitiorum, dura animadversionis intimae flagella sustinemus. Unde et post staterae desiderium subdit:

CAPUT XI. Boni flagellis ac iudicii terrore configuntur. Praestat tamen agi amore.

Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.

is sed ecce, ut superius dictum est, et divinae correptionis percussione configimur, et tamen adhuc illud gravius est, quod de terrore venturi iudicis ex aeterna animadversione sormidamus. Unde protinus Subinfertur: a Et terrores Domini militant contra me. η Debet tamen a m xu et dolore animus excuti, et ad sola laeternae patriae d sideria extendi. Tunc enim nobilitatem nostrae regenerati nis ostendimus, si eum ut patrem diligimus, quem nunc servili mente ut dominum formidamus. Unde et per Paulum dicitur: α Non accepistis spiritum servitutis iterum in

I Coc. et al. seq. per se eloquium. vitiosa est transpositio. a Cod. Corb. Germ. expurnatione.

615쪽

timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater. Ο i) Pondus itaque sermidinis mens

electi postponat, in virtute se amoris exerceat, renovationis suae dignitatem desideret, ad conditoris sui speciem anhelet: quem quo usque conspicere non valet, aeternitatem eius necesse est, id est, intimum cibum suum esuriens, expectet. Unde et apte subditur:

CAPUT XII.

Onager fidelem plebem, bos Ordinem ecclesiasticum de Signat. Numquid rustiet onager, cum habuerit herbam' aut mugiet bos, eum ante praesepo Plenum uim seu frii diri alii onagri appellatione signati sunt, nisi hi, qui in campo fidei constituti, nullius ossicii loris liganturὸ Vel

quos bovis significatio exprimit, nisi hos, quos intra Sanctam Ecclesiam ad praedicationis ossicium, suscepti ordinis iugum premitλ Herba vero onagri, et pabulum bovis, est interna resectio populi fidelis. Alii namque more bovis intra Ecclesiam suscepti ossicii loris tenentur: alii more onagri sacri ordinis stabula nesciunt , et in campo propriae voluntatis degunt. Sest cum quis ex vita saeculari internae Visionis desiderio aestuat, cun resectionis intimae pabulum concupiscit, cum ieiunum se in peregrinationis huius caecitate considerans , quibus valet fletibus reficit: quasi her

616쪽

bam non inveniens onager rugit. Alius quoque necessitatem suscepti ordinis tolerat, in labore praedicationis exudat, et per aeternam iam contemplationem refici appetit: sed quia Redemptoris sui speciem necdum conspicit, quasi bos ad praesepe Vacuum ligatus gemit. Quia enim longe ab interna sapientia positi, aeternae hereditatis non cernimus viriditatem, velut bruta animalia a desiderata herba ieiunamus. De qua nimirum herba Redemptoris voce dicitur: s Perme si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. η i) Sed plerumque , quod esse

amantibus gravius solet, sanctis bonorum studiis malorum Vita contradicit et cum mens ad caeleste desiderium rapitur, bene coepta intentio, interrumpentibus stultorum verbis ac moribus, reverberatur: ita ut quae iam per contem plationis adnisum ad summa evolaverat , ad expugnandam pravorum stultitiam sese in infimis contra certamina accingat. Unde et subditur:

CAPUT XIII. Electis quam gravia Sint Verba moreSque

carnalium.

Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum' i) Aut potest aliquis gustrere , quod gustutum offert mortem'

617쪽

i8Nerba quippe moresque carnalium, quasi cibum se nostris mentibus ingerunt, ut in delectationis ventre rapia tur. Sed electus quisque insulsum I) cibum non comedit, quia pravorum dicta factaque diiudicans, ab ore cordis repellit. Paulus ad esum mentium inserri insulsa prohibuit, cum discipulis dixit: u Sermo vester semper in gratia sale sit conditus. η a) Et Psalmistae quoque verba reproborum in cordis ore insulsa sapuerant, cum dicebat: si Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ita ut lex tua, Domine. η 3)Saepe autem carnalium verba dum se importune nostris auribus ingerunt, in corde bellum tentationis gignunt: et quamvis haec et ratio raspuat, et lingua reprehendat, cum labore tamen intus vincitur, quod foris cum auctoritate diiudicatur. Unde necesse est, ut nec ad aures veniat, quod mens a cogitationis aditu vigilans repellat. Sancti igitur viri cum aeternitatis desideriis anhelant, in tantam altitudinem vitae se sublevant, ut audire iam quae mundi sunt

grave sibi ac deprimens pondus credant. Valde namque insolens atque intolerabile aestimant, quidquid illud non sonat, quod intus amant.19. Sed saepe mens iam per desiderium ad sablimia rapitur, iam landitus ab stulta terrenorum hominum locutione Separatur, nec tamen adhuc pro amore veritatis ad per ferendos praesentis vitae cruciatus accingitur: iam superna

appetit, iam in infimis stulta contemnit, sed necdum se ad perserendae adversitatis tolerantiam dirigit. Unde et subditur: si Aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert

618쪽

- 564 CAPUT XIV. Proximorum infirma tolerand0, ad crucia

tus subeundos roboramur.

ao. Durum quippe est appetere quod cruciat, sequi quod vi iam fugat. Sed plerumque mens iusti ad tantum se virtutis culmen extendit, ut et apud se in internae rationis arce praesideat, et quorumdam soris stultitiam tolerando convertat. Quos enim ad fortia trahere nitimur, eorum necesse est ut infirma toleremus: quia nec iacentem erigit, nisi qui status sui rectitudinem per compassionem flectit. Cum vero alienae infirmitati compatimur, valentius a no-Stra roboramur; ut amore futurorum mens ad praesentia adversa Se praeparet, et cruciatus corporis quos timebat, expectet. Auctis namque desideriis coelestibus angustatur; cumque aeternae patriae quanta sit dulcedo considerat, pro ea praesentis vitae amaritudinis ardenter amat. Unde post insulsi cibi fastidium, post impossibilem mortis gustum, recte subiungitur:

CAPUT XV. Prae am0re coele8tis patriae, exilii poenas

Quae pratus iuvere n0lebret anima mea, nunς prue ungustia , cibi mei sunt.

enim iusti proficiens, quae prius, dum solaptopria curaret, ferre aliena fastidiebat, et quae minus alienis compatiens, convalescere contra adversa non poterat,

619쪽

cum ad toleranda proximi infirma se attrahit, ad adversa superanda convalescit: ita ut pro amore veritatis, praesentis vitae cruciatus tanto post i) sortius appetat, quanto prius infirma fugiebat. inclinatione namque sua erigitur , attractione tenditur, compassione roboratur: cumque in amorem proximi se dilatat, quasi ex meditatione colligit, quanta sortitudine in auctorem surgat. Charitas namque , quae nos ad vim compassionis humiliat, altius in culmine contemplationis levat: et multiplicata iam maioribus desideriis aestuat, iam pervenire ad vitam spiritus, etiam per cruciatus corporis anhelat. Quod ergo prius tangere nolebat, hoc post prae angustia comedit, qui desideria sua vix capiens, et ipsas quas dudum timuerat, iam prae amore coelestis patriae poenas amat. Si enim mens in Deum sorti intentione dirigitur, quidquid sibi in hac vita amarum sit, dulce aestimat: omne quod affligit, requiem putat: transire et per mortem appetit , ut obtinere plenius vitam possit: funditus in infimis extingui desiderat, quo verius Summa conscendat. Sed haec de cuiuslibet iusti animo , haec debeati Iob mente mentior, nisi ipse subiungat:

CAPUT XVI. Exemplum Ι0b suum percussorum benedi

centi S.

Quis det ut reniret petitis mea, et qu0d eae- pecto tribu ut mihi Dominus, et qui coepit, ipse

a) Norman. tanto post fortis appetus. Unus Vindoc. tauto post forte forti&r.

620쪽

me conterat: solet at manum suam, et succidas

me; et haec mihi sit consolatio, ut ostfligens me

dolore, non parcat'

a 2 sed sortasse haec per contumaciam expetit: sortasse in eo quod se perfecte extingui desiderat, iniustitiam serientis accusat. Absit hoc. Nam qua mente id expetat, verbis sequentibus demonstrat, dicens: si Nec contradicam sermonibus i) Sancti. s Nequaquam ergo de iniustitia percutieutis murmurat, qui percussorem suum et inter verbera Sanctum vocat. Sciendum vero est, quia aliquando nos adversarius, aliquando autem conterit Deus. Ex contritione autem adversarii, a virtute deficimus; per contritionem vero Domini stacti, a vitiis in virtute roboramur. Hanc contritionem Propheta prospexerat, cum dicebat: u Reges eos in virga ferrea; et tamquam vas figuli conteres eos. η a In virga nos serrea Dominus regit et conterit, quia dispensationis suae 3 forti rectitudine cum nos interius reficit, exterius assi igit. Nam quo virtutem carnis humiliat, intentionem Spiritus ex allat. Unde et haec eadem contritio figuli vasi comparatur, sicut et per Paulum dicitur: u Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. η s) Qui simul contritionem et regimen exprimens, ait: si Licet is qui k-I Bessar. Sanctia. errore manifesto ex iiS, quae Sequuntur. at Ps. a. 9.3) Gemel. ac unus Compend. quia dispensationis suae fortitudine. 4 Bessar. Exterius namque virtutem carnis humiliat: ivldulio me vixilus interius exaltat. Sed interius suprascribitur. 33 a. Cor. 4. 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION