Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

riS est, noster homo corrumpitur; tamen is qui intus est,

renovatur de die in diem. n i) Sanctus igitur vir qui appropinquare Deo etiam per flagella desid rat: per spiritum humilitatis dicat:

CAPUT XVII. Essoronium se do virtutibus Deus misericorditer corripit. Qui coepit, ipse me conferat.

23' lerumque enim vitiorum contritionem in nobis agere Dominus inchoat: sed cum mens ex ipso exordio provectus extollitur, cumque se iam quasi de virtutibus erigit, Saevienti contra se adversario aditum pandit, qui cordis intima penetrans, omne, quod in ea de studio bonae inchoationis invenerit, confringit: tantoque se vehementius in eius confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum suerat provectus, dolet. Unde et teste Evangelio voce Veritatis, ad neglectam domum conscientiae spiritus immundus qui solus exiit, cum spiritibus septem redit. a) Ne ergo post divinae correptionis exordia antiquus hostis subripiat, atque ad virtutum confractionem trahat, Sanctus vir congrue exorat, dicens: a Qui coepit, ipse me conterat. DAc si aperte dicat: Hoc, quod in me exorsus est, perficere seriendo non desinat, ne desertum me adversario ad contritionem tradat. Unde et apte subditur:

622쪽

- 568 CAPUT XVIII. Quam timendum no ad serienda nostra Vitia ligatam manum Deus teneat. Solvat manum suum, et succidat me

a Daepe namque fiducia longae prosperitatis inflati, in quodam i) statu elationis erigimur. Cumque nos extolli Conditor conspicit, sed amorem suum erga nos per Verbera non exercet, quasi ad ferienda nostra vitia manum ligatam tenet. An non affectus sui manum ligaverat, cum peccan ti populo dicebat: Iam non irascar tibi: et Zelus meus rece

sit a ιιῖ ' SOLVAT ergo manum, dicitur, exerceat

assectum. Recte autem subiungitur: Et succidat me )Cum enim securos nos 'ac de virtutum affluentia elatos, repentinus vel flagelli dolor, vel infirmitatis tentatio percutit, protinus ab status sui vertice mentis nostrae elatio succisa cadit; ut de semetipsa nihil audeat, sed infirmitatis Suae ictu prostrata, manum levantis quaerat. Hinc est quod sancti viri cum de occulta erga se dispositione suspecti Sunt, plus prospera ipsa pertimescunt: tentari appetunt, flagellari concupiscunt, quatenus incautam mentem metus et dolor erudiat, ne in hac peregrinationis via, hoste ex insidiis erumpente, sua eamdem deterius securitas sternat. Hinc

Turon. in quodam fastu a) Ita Norm. Vindoc. Compend. Bellovac. Turon. et Vet. ed. quod

Occius ita mutavit, sequentib. aliis ed. solvere ergo manum suam dieitur eum exercet affectum.

623쪽

Psalmista ait: si Proba me Domine, et tenta me. η I Hinc iterum dicit: α Ego ad flagella paratus sum. η a)Quia enim sancti mentis suae correptionis Vulnus Sine putredine non esse considerant, libenter se sub manu medici ad sectiones parant: ut aperto Vulnere, virus peccati exeat, quod sana cute intus occidebat. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XIX. Sancti timent prospera, cupiunt flagella. Et haeo mihi sit consolatio ut affligens me, dolore, n0n Paroat.

2 sedi lecti cum perpetrasse se illicita noverunt, sed perscrutantes inveniunt, quia nulla pro illicitis 3 adversa perpessi sunt, in immensae formidinis terrore ) tabescunt, pavore aestuant, sinistris agitati suspitionibus laborant: ne in aeternum se gratia deserat, s) quos in praesenti vita mali sui retributio nulla castigat: timent, ne ultio, quae suspenditur gravior in fine servetur: seriri paterna correptione desiderant, et dolorem vulneris medicamina salutis putant. Recte ergo nunc dicitur: si Et haec mihi sit consolatio, ut assii- gens me dolore, non parcat. n Ac si aperte diceretur: Qui ideo hic quibusdam parcit, ut eos in perpetuum seriat, ideo me hic feriat, ut non parcendo, in perpetuum parcat. Ex amictione enim me consolor, quia corruptionis humanae putre-1J Pssi a s. a. a) Psil 37. 18. - 3 Alibi; pro illis.

624쪽

dinem sciens, ad spem salutis ex vulnere certus reddar. Quod quia non tumenti, sed humili mente edidit, subiungendo, ut praediximus, paleiacit dicens:

CAPUT XX. Deus saepe tacitus loquitur operibus. Neo oonstruaseam sermonibus sancti.

26 B lerumque ad nos verba Dei non sunt dictorum sonitus, Sed effectus operationum. In eo enim nobis loquitur, quod erga nos tacitus operatur. Beatus igitur Iob sermon, bus Dei contradiceret, si de eius percussionibus murmuraret. Sed quid de percussore suo sentiat, indicat, qui, Sicutiam diximus, quem serientem tolerat, sanctam Vocat. Sequitur:

CAPUT XXI. Quid sit sortitudo iustorum et quid repro

borum.

Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam' aut quis sinis meus, ut patienter clysmy

625쪽

reproborum. Iustorum quippe sortitudo est carnem vincere, propriis ci voluntatibus contraire, delectationem vitae praesentis extinguere, huius mundi aspera pro aeternis praemiis amare, prosperitatis blandimenta contemnere, a a versitatis metum in corde Superare. Reproborum vero somtitudo est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ab amore rerum temporalium nec ex adversitate quiescere, ad inanem gloriam etiam cum vitae detrimento pervenire, malitiae augmenta exquirere, bonorum vitam non Solum verbis ac moribus, sed etiam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere , iniquitatem quotidie sine ullo desiderii desectu perpetrare. Hinc est, quod per Psalmistam dicitur ad electos: a Viriliter gite, et consortetur cor Vestrum, omnes qui speratis in Domino. η f3J Hinc per Prophetam reprobis dicitur: a Vae qui potente* estis ad potandum vinum, et viri sortes admiscendam ebrietatem l s ) Ilinc per Salomonem dicitur, s) quod sancti quique sine ulla debilitate desiderii internam requiem contemplantur: si En lectulum Salomonis, sexaginta sortes ambiunt, ex fortissimis Israel l η 6 Hinc Psalmista contra reprobos in passione positi voce Redemptoris insinuans, ait: α Ecce occupaverunt animam meam: irruerunt in me sortest η 7 Quam bene utramque fortitud,

626쪽

nem Isaias complexus est, dicens: a Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem. η I) Quia enim nequaquam sument, sed mutabunt dixit, prosecto patenter innotuit, aliam esse quae a) ponitur, et aliam quae inchoatur. 28 An non etiam reprobi sortes sunt, qui ad praesentis Vitae concupiscentiam tot laboribus currunt, periculis se audenter obiiciunt, pro lucris contumelias libenter serunt, ab appetitus sui libidine nulla victi contrarietate resiliunt, percussionibus durescunt, et mala mundi tolerant pro mundo, eiusque, ut ita dixerim, gaudia quaerentes perdunt, nec tamen haec perdendo fatiganturΘ Unde bene ex humani generis voce per Hieremiam dicitur: a Inebriavit me absinthio η 3) Ebrius quippe quod patitur nescit. Absinthio

ergo ebrius est, qui prae amore praesentis Saeculi, a Sensurationis alienus, dum quidquid pro mundo sustinet, leve deputat, laboris amaritudinem, quam tolerat, ignorat: quia nimirum delectabiliter ad cuncta ducitur, in quibus poenaliter fatigatur. At contra vir iustus ad mundi pericula pro mundo toleranda esse debilis studet, finem suum ) conspicit,

Vita praesens quam sit transitoria, attendit, et pro ea exterius labores perpeti renuit, cuius intrinsecus delectati nem vicit. Beatus igitur Iob lpraesentis vitae adversitatibus pressus, dicat ex sua, dicat ex omnium voce iustorum :u Quae est enim forti udo mea, ut sustineam Θ aut quis fi

a J Isai. 4Ο. 3I. at ita in Bellovac. Norman. et aliis; et quidem melius quam proponitur, ut legitur in editis. Hic autem ponitur significat depouitur, reliρι-

cuitur.

627쪽

nis meus, ut patienter agam Θ n Ac si aperte insinuet, dicens: Mala mundi pro mundo tolerare nequeo ; quia iam in eius desiderio fortis non sum. Dum enim praeSentiS vitae finem conspicio, cur pondus eius patior, cuius appetitum calcoλ Et quia iniusti quique, ut diximus, tanto sortius labores illius perierunt, quanto avidius eius delectatione pascuntur, recte mox eamdem reproborum sortitudinem subdit, dicens:

CAPUT XXII. Quod nonnulli reprobi ox percussione Sicut lapides sine sono indurantur, alii vero in percussione Velut ues res0nant, sed minime

corriguntur.

Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec

hoc loco aere ac lapidibus, nisi insensibilium hominum corda signat nurὸ Qui saepe et supernos ictus accipiunt, et tamen nulla disciplinae percussione molleScunt. Quo contra electis per Prophetam pollicente Domino, dicitur: si Tollam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. v I) Paulus quoque ait: si Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus Sum Velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. η a) Sci

628쪽

num autem quoniam percussi lapides clarum sonum re, dere nequeunt, aes vero cum percutitur, canorus valde

sonitus ex eius percussione sermatur. i Quod quia ut i pides, Vita caret, sensum in sonitu non habet. Et ca sunt nonnulli, qui lapidibus similes, ita ad pietatis praecepta disruerunt, ut cum eOS percussio Supernae animadver-Sionis examinat, nequaquam sonitum humilis consession reddant. Quidam vero a metallo aeris in nullo discrepanies, cum flagella supernae percustionis accipiunt, piae confessionis sonitum emittunt. Sed quia humilitatis voces excorde non proserunt, ad statum salutis reducti, nesciunt

quod promiserunt. Illi ergo more lapidum percussi, nec voces habent: isti autem in nullo aeris imitationem fugiunt, qui in percussione positi, bona, quae non Sentiunt, loquuntur. Illi 3) venerationi serientis et verba denegant: isti pollicentes quod non impleant , sine vita clamant. Vir bgitur sanctus reproborum duritiam inter verbera fugiens dicat: u Nec sortitudo lapidum sortitudo mea, nec caro mea aenea est. η Ac si aperte fateatur, dicens: Reproborum similitudinem sub disciplinae verbere sugio, quia nec more

a) Bessar. primo scriptum luerat. Quod qui . . . ara vellat lapides ... postea mutavit sic recentior manus. Quod quidem aes ut lapides vita caret. Mox etiam scripserat veneratione frientes, quod postea mutatum est in varierationem ferientis. a) Alibi Nec non. 3 Sic restituendum putavimus ex MSS. plerisque, emendavi musque quod prius legebatur: sit venerationem ferientis et verbera denegant. Dis- Simulandum tamcn non est hic variarc exemplaria. Unum Compendia et Bigot. habent, veneratione ferientis et verba denegant. Aliud Com- pciad. Lyran. Uticense, venerationis ferientis etc. Omnia vero exhibent, verba, non verbera: ct quidem ad mentem S. Greg. qui de quibusdam hominibus loquitur, moro lapidum, nullum sonitum, dum percutiuntur, reddentibus.

629쪽

lapidum ita obdurui, ut sub percussionis stimulo a ministerio consessionis obmutescam: nec rursus quasi aeS Vocem consessionis resono, et sensum vocis ignoro. Sed quia

ad percussionem reprobi debiliter fortes sunt, electi autem valenter infirmi, beatus Iob dum sortem se per insaniam non esse asserit, sortem se per statum salutis innotescit. 27. Unde ergo hanc eamdem sortitudinem percepit, insinuet , ne si sibi vires, quas habet, arroget, potenter ad mortem currat. Plerumque enim virtus habita, deteriusquam si deesset, interficit; quia dum ad sui confidentiam mentem erigit, hanc elationis gladio transfigit: cumque eam quasi roborando vivificat, elevando necat; ad interitum

videlicet pertrahit, quam per spem propriam ab internae sortitudinis fiducia evellit. Sed quia beatus Iob et virtute pollet, et in semetipso fiduciam non habet, atque ut ita diaerim, vires infirmus habet, apte subiungit, dicens:

CAPUT XXIII. Iob vere sortis,quia Vires suas non sibi, Sed Deo adscribit. Doce non est auxilium mihi

in me. 3o statet iam ad cuius spem percussi animus recurrat , cum in se sibi auxilium esse denegat. Sed quia infirmum se in semetipso insinuat, ad maioris adhuc sortitudinis m ritum, quo modo etiam a proximis destituatur, adiungat: i

630쪽

ecessarii quoque mei recesserunt a me. Sed ecce despectus exterius , intus solio iudicii praesidet. Nam cum derelictum se asserit, protinus ad sententiam erumpit, di

CAPUT XXIV. De Ordine charitatis, et quod in prosperitato diloctio vix agnoSeatur. Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.

31 Uuis hoc loco amici nomine, nisi quilibet proximus designatur; qui eo nobis fideliter iungitur, quo percepto nunc a nobis bono opere, ad obtinendam post aeternam patriam veraciter auxiliaturὸ Quia autem duo sunt praecepta caritatis, Dei videlicet amor, et proximi: per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare Deum negligit, profecto diligere proximum nescit: et tunc plenius in Dei dilectione proficimus , si in eiusdem dilectionis gremio prius proximi, caritare i) lactamur. Quia enim amor Dei amorem

19 Ita MSS. Anglie. Norman. Turon. Floriac. Vindocin. etc. Quidam tamen habent laetemur, et mendose aliqui, lactemus. In uullo autem legimus ligamus, ut in editis. Unus Vindoc. habet levigamur, et Iactamur. Sed cod. Bessar. fortasse melius dilatamur.

SEARCH

MENU NAVIGATION