Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

proximi generat, dicturus per Legem Dominus: Diliges proximum tuum; i) praemisit, dicens: Diliges Dominum Deum

tuum: a ut scilicet in terra pectoris nostri, prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna germinaret. Et rursum quia amor Dei ex proximi amore 3) coalescit, testatur Iohannes, ) dicens: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo poιest diligereλ s) Quae tamen divina dilectio

per umorem nascitur, sed in affectum crescendo permuta

tur.

Saepe vero omnipotens Deus, ut quantum quisque a caritate eius ac proximi longe sit, vel in ea quantum profecerit innotescat, miro ordine cuncta dispensans, alios flagellis deprimit, alios successibus sulcit. Et cum quosdam temporaliter deserit, in quorundam cordibus quae mala latent, ostendit. Nam plerumque ipsi nos miseros insequuntur, qui felices sine comparatione coluerunt. Cum enim quis positus in prosperitate diligitur, incertum Valde est, utrum prosperitas, an persona diligatur. Amissio autem felicitatis interrogat vim dilectionis. Unde bene quidam sapiens dicit: si Non agnoscitur in bonis amicus: et non absconditur in malis inimicus. η 6) Nec prosperitas quippe amicum indicat, nec adversitas inimicum celat: quia et ille Saepe pro-Speritatis nostrae reverentia tegitur, et iste cx confidentia adversitatis aperitur. Vir igitur iustus in flagellis positus di

632쪽

cat: u Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit: o quia nimirum qui ex adversu ate proximum despicit, aperte convincitur quod hunc in pro-Speri S non amavit. Et cum omnipotens Deus 19 ideo quosdam percutiat, ut et percusSos erudiat, et non percuS- sis occasionem boni operis praebeat; quisquis percussum despicit, occasionem a se virtutis repellit: et tanto se nequiu S contra auctorem erigit, quanto hunc nec pium in salute propria, nec iustum in alieno vulnere agnoscit. Intuendum vero est, quod beatus Iob sic sua loquitur, ut totius quoque electi populi per eum vita signetur. Quia enim eiusdem populi membrum est, cum quae ipse patitur narrat, ea etiam quae Sustinet ille, denuntiat. dicens:

CAPUT XXV Reprobi cur a iustis dicantur et fratres, et praetereuntes. Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus.

3Jef eproborum mens quia sola praesentia diligit, plerumque nunc tanto aliena existit a verbere, quanto post extranea remanet ab hereditate; et superba iustos despicit, quos, 'e na misericorditer severitas assi igit. Saepe vero repro- eandem fidem, qua vivimus, retinent; eadem fidei sa-a Sic pene omnes: at editi habent cruciat.

633쪽

cramenta percipiunt; eiusdem religionis unitate continentur; Sed, tamen compassionis viscera nesciunt, charitatis vim, qua in Deum flagramus et proximum, non agnoscunt. Recte

ergo et fratres, et praetereuntes vocantur, quia ex uno mariis gremio nobiscum per fidem prodeunt, sed in uno charitatis studio erga Deum et proximum non figuntur. Unde etiam apte torrenti, qui raptim transit in convallibus, comparantur. Torrens namque ex montanis in ima defluit, et collectus hiemalibus pluviis, aestivis solibus arescit. Qui enim terrena I diligentes , spem supernae patriae deserunt, quasi ex montibus valles petunt, quos tamen hiems praesentis vitae multiplicat, sed a) aestas venturi iudicii exiccat; quia cum sol supernae districtionis incanduerit, reproborum laetitiam in ariditatem vertit. Bene ergo dicitur: u Raptim transit in convallibus. o Torrentem quippe ad convalles raptim transire, est pravorum mentes ad ima desideria sine ullo obstaculo ac difficultate descendere. 34 Omnis enim ascensus in labore est, descensus in voluptate: quia per adnisum gressus ad superiora tenditur, per remissionem vero ad inferiora declinatur. Ad montis enim verticem saxum subvehere magni laboris est, idemque a summis ad ima demittere, labor non est. Sine mora videlicet proruit, qui magnis conatibus ad summa pervenit. Longo Studio seges seritur, sole atque imbre diutino nutritur: sed tamen una et subita scintilla consumitur. Paulisper aedificia ad alta proficiunt, sed repentinis casibus terram petunt. Robusta arbor in aera per tarda incrementa

se erigit: sed quidquid diu ad alia protulit, semel et simuI

634쪽

cadit. Quia igitur ascensus in labore est, descensus in v luptate, recte nunc dicitur: a Fratres mei praeterierunLme, Sicut torrens, qui raptim transit in convallibus. n Quod

tamen sentiri et aliter potest.

3s Si enim convalles ima poenarum loca intelligim ... iniusti quique sicut torrens raptim ad convalles transeunt: quia in hac vita, quam totis desideriis appetunt, diu stare nequaquam possunt. Nam quot dies aetatis accipiunt, qMasi tot quotidie gressibus ad finem tendunt. Augeri sibi inpiant tempora: Sed quia concessa subsistere nequeunt, quot

augmenta vivendi percipiunt, I de vivendi spatio totidem

perdunt. Momenta ergo temporum quo sequuntur, fugiunt; quo accipiunt, amittunt. Raptim itaqne ad convalles transeunt , qui in longum quidem voluptatum desideria pertrahunt, sed ad inferni claustra repente deducuntur. Quia enim hoc etiam tempus, quod qualibet longaevitate extensum est, si fine clauditur, longum non est, ex fine miseri colligunt breve suisse , quod amittendo tenuerunt. Unde bene et per Salomonem dicitur: u Si multis annis vixerit homo, et in his omnibus laetatus a) suerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum Venerint, vanitatis arguentur praeterita. η 3 Stulta enim mens cum malum repente invenerit, quod nequaquam praeterit, aeternitatem eius tolerando intelligit, quia quod priu-4ὶ Obscurus locus. In sex Anglic. et quatuor Norm. occurrit lectio quam amplexi sumus, ubi prius legebatur, diu vivendi spatia totidem perdunt. Bessar. cod. habet diu. et spatia qui tamen prius dum habuisse videtur. Ordo verborum: spatia vivendi div. Sic locus quid obscuritatis habeat non satis video.

635쪽

terire potuit, Vanum fuit. Sciendum vero est quod pler que agere recta desiderant: sed sunt nonnulla, quae infirmis eorum mentibus ex praesenti vita contradicant: cumque adversa in infimis perpeti metuunt, in superni iudicii rectitudinem offendunt. Unde recte subiungitur:

CAPUT XXVIQuod hi qui temporalium damn0rum metu Veritatem, Vel iustitiam, Vel ceteras Virtutes praetermittunt, caelestis irae vindictam incurrunt.

Qui timent pruinam, irruit super e0S niae.

36 g ruina quippe inserius gelascit, nix autem de Superioribus ruit. Et saepe nonnulli dum temporalia adversa pertimescunt, i) districtioni se aeternae animadversionis obiiciunt. De quibus bene per Psalmistam dicitur: u Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. η a Iste namque veritatem iam libere defendere appetit; sed tamen in ipso suo appetitu trepidus, indignationem potestatis humanae pertimescit: cumque in terra hominem contra veritatem pavet, eiusdem veritatis iram caelitus sustinet. Ille peccato-il In Vindocin. et plerisque Norman. districtionis intre nae animadversionem abiiciunt. Corb. Germ. districtionis aeternae animadversiones obiiciun Germ. districtiones aetereas animadversionis ob. I. Reg. districtiones sibi aeternae animadversionis obiiciunt. Alter Reg. ut in Edit. at Ps. I 3. S.

636쪽

rum Suorum conscius, ea quae possidet, indigentibus iam largiri desiderat; sed tamen ne datis rebus egeat ipse sormidat. Cumque carnis subsidia reservando trepidus praeparat, ab alimentis misericordiae animam necat. Et cum pati in terra inopiam metuit, aeternam sibi abundantiam supernae resectionis abscindit. Recte ergo dicitur: u Qui timent pruinam, irruet super eos nix. v Quia qui conculcanda ab infimis metuunt, a summis metuenda patiuntur: et cum transire nolunt quod calcare poterant, iudicium de supernis excipiunt , quod tolerare nequaquam possunt. Sed haec agentes, mundi gloriam temporaliter obtinent. Quid autem tempore vocationis suae facturi sunt , cum cuncta Simul pavidi deserunt, quae hic cum gravi timore servaverunt ZUnde et apte subditur:

CAPUT XXVII Quantus malorum pavor, iudicio appropiu-

quante.

Tempore quo fuerint dissipati, peribunt.

37 eQuoS enim praesentis vitae sollicitudo ordinat, amissio dissipat: et tunc etiam exterius pereunt, qui intus dudum aeterna negligendo perierunt. De quibus recte additur: n

n ut incaluerint, sotrentur de loco Suo.

38 Iniquus enim quisque cum incaluerit , de loco suo solvitur: i) quia iudicio intimae districtionis appropin

i Unus Compend. quia iudacio intimae districtiouis appropiuquante.

637쪽

quans, cum iam i) per cognitionem poenae servere coeperit, ab ea, cui dudum inhaeserat, 'carnis suae delectatione separatur. Hinc est enim, quod per Prophetam contra reprobos dicitur: u Et tantummodo a sola vexatio intellectum dabit auditui: s 3) quia videlicet aeterna non intelligunt, nisi cum pro temporalibus iam Sine emendatione puniuntur. Tunc mens aestuat, et infructuosae poenitentiae se ignibus inflammat, duci ad supplicium timet, praesentem vitam ex desiderio retinet: sed de loco suo solvitur, quia oblectamenta carnis deserens, eius duritia per supplicium liquatur. Sed quia iniqui omnes quid abstractionis suae tempore patientur audivimus, adhuc aliqua, quibus in libertatis suae spatio implicantur, audiamus. Sequitur:

CAPUT XXVHI. Qu0d peccatum ex peccat0 ΠaScatur, mira

et subtilis distinctio: et quid sit, quod per Isaiam dicitur: - Εrit cubile draconum et pascua

struthionum. ΠInvolutae sunt semitae gremuum eorum.

39'omne quod involvitur, in semetipsum replicatur. Et sunt nonnulli, qui seducentibus vitiis obviare quasi tota

a) Ebroic. per cogitationem pene. Gemct. et Utic. per rognitionem poelia fervore, quam lect. amplectimur. a, Bessar.. pro sola vexatione. 3 lsai. 28. I9.

638쪽

intentione deliberant, sed irruente tentationis articulo, in deliberationis proposito non perdurant. Alius namque pravo i ausu superbiae instatus, cum magna eSse praemia humilitatis considerat, adversum semetipsum Se erigit, et quasi tumorem turgidi fastus deponit, exhibere se quibuslibet contumeliis humilem promittit: sed cum repente hunc unius iniuria verbi pulsaverit, ad consuetam protinus elationem redit, sicque ad tumorem ducitur, ut nequaquam quia humilitatis bonum concupierat, recordetur. a) Alius avaritia aestuans, augendis facultatibus anhelat. Is cum praeterire omnia velociter conspicit, vagantem per concupiscentias mentem figit, decernit iam nihil appetere, et adepta tantummodo sub magni moderaminis freno possidere: sed cum repente fuerint oculis oblata quae placeant, in ambitione protinus mens anhelat, semetipsam non capit, adipiscendi haec occasionem quaerit, et oblita continentiae quam secum pepigerat, cogitationum se stimulis per desideria acquisitionis inquietat. Alius luxuriae tabe polluitur, et longa iam consuetudine captus tenetur: quanta autem castitati Ssit munditia conspicit, et a carne vinci turpe deprehendit. Restringere ergo voluptatum fluxa deliberat, et resultare consuetudini, quasi toties se viribus parat. Sed vel obiecta oculis specie, vel ad memoriam reducta, cum 3) subita tentatione concutitur, protinus a pristina praeparatione dis-

a) ita Vindoc et Normam plerique, non pravo usu, ut legitur in editis. Legitur usu etiam in cod. Bessari Mox anhelans, cum . . . vacantem aspicit pro capiι quod prius scripsisse videtur. aJ Floriac. et unus Compend. ita habet: alius avariιiae aestuans, augendis facuIiatibus anhelans, cum praeterire. etc. 3 Ita omnes mS nostri et quinque Anglicani, quibus concidunt Vet. edit. c. et seqq. pro subita, habent subiectae.

639쪽

sipatur: et qui contra hanc clypeum deliberationis erexerat, delectationis iaculo confossus iacet: sicque eum luxuria enervem superat, ac si nulla contra eam intentionis arma praeparasset. Alius irae flammis eccenditur: et usque ad inferendas proximis contumelias effrenatur. Cum vero nulla furoris animum occasio pulsat, quanta sit mansuetud nisvirtus, quanta patientiae ci) altitudo considerat, Seque etiam contra contumelias patientem parat: sed cum parva quaelibet commotionis occasio nascitur, repente ad voces et contumelias medullitus inflammatur: ita ut non solum ad memoriam patientia promissa non redeat, sed et Semetipsam mens, et ea quae loquitur convicia non agnoscat. Cumque furori plene satisfecerit, quasi post exercitium in tranquillitatem redit: et tunc se ad silentii claustra recolligit, cum linguae non patientia, sed procacitatis suae satissa -ctio frenum posuit. Vix igitur sero a post convicia illata

se cohibet; quia et a cursu saepe spumantes equos non praesidentis dextera, sed campi terminus coercet. Bene ergo de reprobis dicitur: u Involutae sunt semitae gressuum eorum: Bquia recta quidem deliberando appetunt , sed ad consueta semper mala replicantur; et quasi extra se tensi, ad semetipsos per circuitum redeunt, qui bona quidem capiunt, sed a malis nunquam recedunt. Esse quippe humiles, sed tamen sine despectu: esse contenti propriis, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis: esse patientes, sed sine contumeliis volunt: cumque adipisci virtutes

quaerunt, sed labores virtutum fugiunt, quid aliud quam

a In M. Gemet. et paucis aliis desideratur altitudo, illaeso sensu. a) Bessar. mens.

640쪽

i) et belli certamina in campo nesolant, et triumphare in urbibus de bello concupiscuntλ4o Quamvis hoc, quod eorum semitae involutae m morantur, adhuc intelligi et aliter possit. Saepe namque nonnulli contra quaedam se vitia vehementer accingunt, sed quaedam subigere negligunt: cumque se contra ista

non erigunt, et illa contra se reparant, quae Subegerunt. Α-lius namque iam carnem a luxuria edomuit, sed tamen adhuc mentem ab avaritia non refrenavit: cumque Se in mundo pro exercenda avaritia retinet, cumque a terrenis actibus non recedit, erumpente occasionis articulo, etiam in lux

riam labitur, quam iam subegisse videbatur. Alius avaritiae aestum vicit, sed nequaquam vim luxuriae subdidit: cumque explendae luxuriae pretium praeparat, iugo quoque avaritiae, quam dudum edomuit, cordis cervicem subdit. Alius rebellantem iam impatientiam stravit, sed inanem gloriam necdum vicit: et cum se per hanc mundi honor,bus inserisi confixus causarum stimulis, ad impatientiam captus redit: cumque inanis gloria ad defensionem sui animum erigit, et illam victus tolerat, quam superavit. Α-lius iam inanem gloriam subdidit, sed tamen impatientiam necdum stravit: et cum multa risistentibus per impatientiam minatur, erubescens non implere quod loquitur, sub inanis gloriae iugum revocatur: et hoc victus per aliud tolerat, quod plene se vicisse gaudebat. Sic ergo ope vicaria fugitivum suum vitia retinent, et quasi iam amissum sub dominii sui iure recipiunt, atque ad vindictam sibi vicissim

a Exeusi, quam exhibere. Corriguntur ex MSS. Gemet. utroque Compend. Utic. etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION