Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

tradunt. Perversis itaque involutae sunt gressuum semitae, quia etsi, devicta una nequitia, pedem levant, regnante i men altera, hunc in ea etiam, quam devicerant, implicant Aliquando vero involutis gressuum semitis et nulla culpa devincitur, et alia per aliam perpetratur. I. Nam saepe surto negationis sallacia iungitur; et sa pe culpa fallaciae periurii reatu cumulatur. Saepe quodliabet vitium impudenti praesumptione committitur , et Saepe quod omni culpa fit gravius, etiam de commisso vitio superbitur. Nam quamvis de virtute nasci elatio soleat, nonnunquam tamen I stulta mens de perpetrata se nequitia exaltat. Sed cum culpa culpae adiungitur, quid aliud quam involutis semitis atque innodatis vinculis pravorum gressus liganturi Unde bene contra perversam mentem sub Iudaeae specie per Isaiam dicitur: si Erit cubile draconum, et pascua stru .hionum, et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum. η a) Quid namque per dracones, nisi malitia; quid vero struthionum nomine, nisi hypocrisis designaturὸ Struthio quippe volandi speciem habet, sed usum volandi non habet: quia et hypocrisis cunctis intuentibus imaginem de se sanctitatis insinuat, sed tenere vitam sanctitatis ignorat. In perversa igitur meu-te draco cubat, et struthio pascitur: qu)a et latens malitia callide tegitur, et intuentium oculis simulatio bonitatis antefertur. Quid vero onocentaurorum nomine, nisi et lubrici figurantur et elatit Graeco quippe eloqu io ὀγος asinus dicitur, et appellatione asini luxuria disignatur, Propheta

642쪽

attestante, qui ait: si Ut carnes asinorum, carneS eorum. η

i Tauri autem vocabulo, cervix superbiae demonstratur, sicut voce Dominica de Iudaeis superbientibus per Psalmistam dicitur: si Tauri pingues obsederunt me. a) Onocentauri ergo sunt, qui subiecti luxuriae vitiis, inde cervicem erigunt, unde humiliari debuerant. Qui carnis Suae

voluptatibus servientes, expulsa longe verecundia, non S lum se amittere rectitudinem non dolent, sed adhuc etiam de opere confusionis gaudent. Onocentauris autem dae moenia occurrunt, quia maligni spiritus valde eis ad votum

deserviunt, quos de his gaudere conspiciunt, quae flere debuerunt. Ubi apte subiungitur: si Et pilosus clamabit alter ad alterum. n Qui namque alii pilosi appellatione figurantur, nisi hi, quos Graeci 3 Panas Latini vero Incubos vocantὸ quorum nimirum serma ab humana essigie incipitur

sed bestiali extremitate terminatur. Pilosi ergo nomine, cuiuslibet peccati asperitas designatur, quod etsi quando quasi ab obtentu rationis incipit, semper tamen ad irrationabiles motus tendit; et quasi homo in bestiam desinit: dum culpa per rationis imaginem inchoans, usque ad irrationabilem effectum trahit. Nam saepe edendi delectatio servit gulae, et servire se simulat indigentiae naturae: cumque ventrem in ingluviem extendit, membra in luxuriam erigit. Pilosus autem alter ad alterum clamat, ψ) cum perpetraal Eaec. 23. 2O. a) Ρsal. II. I 3.3ὶ Unus. Compend. quos Graeci Panos. a. Vindoc. et Germ. quos Graeci phatias. Bigot. et Lyr. quos Graeci Panas aliter Phaunos. 4l Floriac. Unus Compend. et Gemet. cum perpetrata nequitia perpetrandam aliam vocat, vel 'cet ocati Ebroic. ct Utic. Wrpetrandam mali iam provocat. Bessar. perpetrata nequitia, ud perpetrandam malitiam. Mox cogna tiovis .... iam culpo; adhuc quae.

643쪽

ta nequitia, ad aliam perpetrandam provocat , et quasi quadam cogitationis voce , commissa iam culpa , culpam adhuc quae committatur, invitat. Saepe namque, ut diximus, gula dicit: Si abundanti alimento corpus non reficis, in nullo utili labore subsistis. Cumque mentem per desideria carnis accenderit, mox quoque luxuria verba propriae suggestionis facit, dicens: Si misceri Deus homines corporaliter nollet, membra ipsa coeundi apta usibus non secisset. Cumque haec quasi ex ratione suggerit, mentem ad libidinum effrenationem trahit. Quae saepe deprehensa, patrocinium mox fallaciae, et negationis inquirit; reamque

se esse non aestimat, si mentiendo, vitam defendat. Pilosus ergo alter ad alterum clamat, quando sub aliqua ratiocinandi specie, perversam mentem culpa Subsequens ex occasione culpae praecedentis illaqueat. Cumque hanc peccata dura atque aspera deprimunt, quasi convocati in ea concorditer pilosi dominantur: sicque fit, ut semper Se gressuum semitae deterius involvant, dum mentcm reprobam

culpa per culpam ligat. a Sed inter haec εciendum est, quod aliquando prius Oculus intellectus obtunditur, et postmodum captus animus per exteriora desideria vagatur: ut caeca mens quo ducitur nesciat, et carnis suae illecebris sese libenter subdat. Aliquando vero prius desideria carnis ebulliunt, et post longum v sum illiciti operis, oculum cordis claudunt. Nam saepe men Srecta cernit, nec tamen audenter contra perversa se erigit:

et renitens vincitur, dum hoc ipsum, quod agit diiudicans,

carnis suae delectatione superatur. Quia enim plerumque prius oculus contemplationis amittitur, et post per carnis desideria huius mundi laboribus animus subiugatur, testatur

Samson ab Allophylis captus, qui postquam oculos perdidit,

644쪽

ad molam deputatus est: quia nimirum maligni spiritus, postquam tentationum stimulis intus aciem contemplationis effodiunt, foras in circuitum laborum mittunt. Rursum, quia Saepe et recta operatio exterius perditur, et tamen adhuc rationis lumen in corde retinetur, propheta Hieremias insinuat, qui dum Sedechiae captivitatem narrat , ordinem c ptivitatis internae denunciat, dicens: si Et occidit rex Babylonis filios Sedechiae in Reblatha in oculis eius, et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis, oculos quoque Sedechiae eruit. ο i) Rex quippe Babylonis est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis ocatos trucidat: quia saepe sic bona opera interficit, ut haec se amittere ipse, qui captus est, dolens cernat. a) Nam gemit plerumque animus ; et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quae genuit, amans perdit: ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, extinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. 3 Reolatha quippe, Multa haec interpretatur. Ei

enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo 'usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur.

13 Ierem. 39. 6.a Ita vindocin. Compend. Norman. etc. Cum veteribus edit. Gilol. I 7 I. cum hac lectione aliam exhibet, quae est etiam in recentioribus editis: scilicet. nam bona plerumque gignit animus. In Vindoc. Corb. Germ. duob. Reg. pro genuit, legitur remuiι. Bessar. quoque remuit. Mox infra ad amorem suum.

3J Notant murini Rebla, vel Reblata Hebr. multitudo illi interpretari. Sed veneti Editores merito illis contradicunt. Deli' Aquila di tonaris portastis delia Bibia γ Reblata querela latine significari a uirmat.

645쪽

43 Quomodo, autem culpa prodeat, vel quibuslibet ex occasionibus erumpat, reproborum tamen semitae semper involutae sunt: ut pravis concupiscentiis dediti, aut bona nulla appetant, aut appetentes infirmo desiderio, ad haec nequaquam mentis liberos gressus tendant. Recta enim aut non incipiunt, aut in ipso fracti itinere, ad haec minime pertingunt. Unde fit plerumque, ut I) ad morem suum lassati redeant, seseque ab intentione animi in carnis voluptatibus sternant, sola quae transeunt cogitent, nulla quae Secum permaneant, curent. Unde apte subditur:

CAPUT XXIXTransitoriis bonis inhiantium Vacuus labor. Ambulabunt in racuum, et peribunt.

vacuum quippe ambulant, qui nil secum de fructu sui laboris portant. Alius namque adipiscendis honoribus exudat, alius multiplicandis facultatibus aestuat, alius promerendis laudibus anhelat: sed quia cuncta haec hic quisque moriens deserit, labores in vacuum perdidit, qui Secum ante iudicem nihil tulit. Quo contra bene per Legem dicitur: α Non apparebis in conspectu Domini vacuus. π a Qui enim promerendae vitae mercedem bene agendo non pro vidit, in conspectu Domini vacuus apparet. Hinc de iustis per Psalmistam dicitur: u Venientes autem venient in e-

646쪽

xultatione, portantes manipulos suos. η i Ad examen quippe iudicii portantes manipulos veniunt, qui in semetipsis recta opera, quibus vitam mereantur, ostendunt. Hinc de unoquoque electo Psalmista iterum dicit: u Qui non accipit in vanum animam suam. η O In Vanum namque animam suam accipit, qui Sola praesentia cogitans, quae se sequantur in perpetuum, non attendit. In vanum animam suam accipit, qui eius vitam negligens ei curam carnis anteponit. Sed animam suam iusti in vanum non accipiunt: quia intentione continua ad eius utilitatem reserunt quidquid corporaliter operantur, quatenus et transeunte opere, operis causa non transeat, quae Vitae praemia post Vitam parat. Sed haec curare reprobi negligunt: quia profecto ambulantes in vacuum, vitam sequentes sugiunt, invenientes perdunt. Melius vero a pravorum imitatione compescimur, si eorum damna ex fine pensamus. Unde bene etiam cum exhortatione subiungitur

CAPUT XXX.

Quod tepide conversantium illaqueata intentio, in saeculi huius turbine attendenda sit, et ex alterius damno correpti, firmitor in Doum proficere debeamus: et quid sit quod vitulis domi reclusis, Vaccae trahentes plaustrum, cui arca est imposita, ibant in directum per Viam, quae ducit in Bethsamis.

647쪽

- 593 Considerate semitas Theman, itinera Sabba, et pectuis paulisper.

ue 'heman quippe Auster; Saba autem reιε interpretatur. Quid hic per Austrum, qui I) afflata teporibus membra dissolvit, nisi a) fluxa vivendi remissio; quid per rete, nisi actionis obligatio demonstraturὸ Qui enim dissoluta mente ea, quae 3) aeterna sunt, appetunt, ne gressu i libero ad Deum prodeant, ipsi se suis inordinatis conatibus ibgant: s) cumque se fluxis conversationis suae actibus implicant, quasi remansuros 6) in retis maculis pedes ponunt. Ut enim paulo superius quosdam ad devictas iam culpas retrahi per aperta quaedam, et non devicta vitia diximus: ita nonnulli ad ea, quae . reliquerant, redeunt per quaedam, quae vel honestatis nomine, vel laudis honore palliantur. Nam sunt plerique, qui iam aliena non appetunt,

1 Turon. qui ad statum teporis memora dissolvis. Corb. Germ. qui afflat ac teporibus. a9 Bessari in margine dissoluta. 33 Ita ΜSS. omnes Anglic. et nostri pro, ea quae terrena 'sunc ut in editis legitur. Occasionem mutandi aeterna in terrena dedit sensus paulo

obscurior, et tamen Optimus.

4 Floriac. Turon. secundus Compend. ne gressu libero ad Deum pergani. Germ. primus Compend. et primus Vindoc. ne gressum liberum ad Deum prod. Gemet. et alii Noman. ac Τuron. cumque fluxis conversaιionis suae actibus implicantur. 6) Duo Compend. Turon. et Norm. ita habent. Coc. et recent. editi pro maculis, posuerunt vinculis: sorte quod ignorarent maculas aliquando sumi pro retis soraminibus, Gallice Mailles.

648쪽

atque huius mundi iurgiis inchoatae quietis amore dividuntur, erudiri sacris eloquiis sitiunt, vacare Supernis contemplationibus concupiscunt: nec tamen perfecta animi libertate curam rerum familiarium deserunt, cui saepe dum licite serviunt, etiam illicitis huius mundi iurgiis implicantur: cumque terrenas res studiose tueri desiderant, cordis requiem, deserunt, quam quaerebant; et cum substantia fugiens continua provisione protegitur, conceptus in animo divinae scientiae sermo dissipatur: quia iuxta veritatis sententiam, obortum semen Spinae opprimunt, cum Verbum Dei a memoria importunae terrenarum rerum solicitudines expellunt. Dissolutis itaque gressibus in rete ambulant, quidum mundum persecte non deserunt, semetipsos gradiendo obligant, ne gradiantur. 46. Et sunt plerique, qui non solum aliena non appetunt, Verum etiam cuncta quae possederant in mundo, derelinquunt, semetipsos despiciunt, nullam praesentis vitae gloriam requirunt, ab huius mundi se actionibus separant,

et pene quidquid prosperitatis i arriserit, calcant. Sed

tamen adhuc vinculo carnalis cognationis obligati, dum amori propinquitatis indiscrete deserviunt, ad ea saepe per effectum cognationum redeunt; quae iam et cum proprio despecta subegerunt. Cumque plus quam necesse e St, carnis propinquos diligunt, retracti exterius, a cordis parente dividuntur. Nam saepe quosdam videmus, quantum ad proprium studium spectat , iam praesentis vitae desideria non habere, mundum et opere et professione reliquisse: sed tamen pro inordinatis affectibus propinquorum, praetoria irrumpere, terrenarum rerum iurgiis vacare, libertatem inti-

IJ Vindocin. et Corb. Germ. et pene quidquid prosperitatis admiserant.

649쪽

mae quietis relinquere, et mundi studia in se iam dudum destructa reparare. Quo itaque isti nisi in rete ambulant, quos a praesenti seculo inchoata iam vitae persectio solverat, sed inordinatus amor terrenae cognationis ligatλ 7. Qui enim districto studio, et non dissolutis gressibus aeternae sponsionis praemium Sequuntur, sicut Semeti- λpsos pro divino amore despiciunt, sic cuncta, quibus se sentiunt praepediri, postponunt: et cum pro Deo necesse est, ut quibus Valent cunctis inserviant, pro Deo privata obsequia etiam propinquis negant. Hinc est enim quod quidam cum diceret: si Permitte mihi prius ire, et sepelire patrem meum: η I) protinus ex ore Veritatis audivit: si Sine

ut mortui sepeliant mortuos suoS, tu autem Vade, et annuncia regnum Dei. O a) Qua in re notandum est , quia electus discipulis dum a parentis sepultura compescitur , hoc devotum quemqe exhibere patri mortuo ex affectu carnali propter Dominum non licet, quod propter Dominum et exteris debet. 8 Hinc rursum veritas dicit: si Si quis venit ad me, et

non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores: adhuc autem et animam Suam, non potest meus esse discipulus. η 3) Quo in loco videlicet dum

propinquorum odio, animae quoque nostrae odium subinsertur, patenter ostenditur, quia Sic propinquos, sicut nosmetipsos odio habere praecipimur , ut hos ad aeterna rapientes, eorumque carnalem fratiam cum praepedit postpo-

650쪽

nentes, discamus temperata eos discretionis arte et convenienter diligere , et salubriter odio habere , quatenus sic sciat per amorem odium surgere, ut valeamus eos Verius per odium amare. Hinc rursum per Moysen dicitur: a Qui dixerit patri suo, et matri suae: nescio vos; et sea- tribus suis: ignoro illos, et nescierunt filios suos: hi cum dierunt eloquium tuum, et pactum tuum, et Servaverunt iudicia tua. η r) Ille enim scire Dominum familiarius appetit, qui prae amore pietatis nescire desiderat, quos carnaliter scivit. Gravi etenim damno 'scientia divina minuitur, si cum carnis notitia partitur. Extra cognatos ergo quisque ac proximos debet fieri, si vult parenti omnium verius iungi: quatenus eosdem, quos propter Deum ca) uitiliter ne

gligit, tanto 3ὰ solidius diligat, ) quanto in eis affectum

solubilem copulae carnalis ignorat. 9 Debemus quidem et temporaliter his, quibus vicinius iungimur, plus ceteris prodesse; quia et flamma admotis rebus incendium porrigit, sed hoc ipsum prius ubi

nascitur, incendit. Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere; sed tamen hanc, cum cursum mentis praepedit, ignorare: quatenus fidelis animus in divino studio accensus, nec ea quae sibi sunt in infimis coniuncta, despiciat; et haec apud semetipsum recte ordinans, summorum amore transcendat. Solerti ergo cura providendum est, ne carnis gratia subrepat, atque a recto itinere cordis gressum d iJ Deuti 33. 9.aγ Coc. solito more hic utiliter mutavit in viriliter, quem alii recent. secuti sunt, HSS. codices minus consulentes. 3ὶ Corb. Germ. et Ebroici solicitus. J Vindoci quanio in eius assectu sobolem copulae carnalis levorat.

SEARCH

MENU NAVIGATION