장음표시 사용
651쪽
flectat, ne vim superni amoris impediat, et surgentem mentem superimposito pondere deorsum premat. Sic etenim quisque propinquorum debet necessitatibus compati, ut tamen per compassionem non sinat vim suae intentionis impederi: ut affectus quidem mentis viscera repleat, Sed tamen ab spiritali proposito non avertat. Neque enim sancti viri ad impendenda necessaria propinquos carnis non diligunt, sed amore spiritalium ipsam in se dilectionem vincunt: quatenus sic eam discretionis moderamine temperent, ut per hanc in parvo saltem ac' minimo a recto itinere non declinent. Quos bene nobis per significationem vaccae innuunt, quae sub Arca Domini ad montana tendentes, astectu simul et rigido sensu gradiuntur, sicut scriptum est: si Tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum, vitulosque earum clauserunt domi, et posuerunt Arcam Dei super plaustrum v i) Et paulo post: u Ibant in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes, et non declinantes neque ad dextram, neque ad sinistram. η a) Ecce enim reclusis domi vitulis, vaccae quae sub Arca Domini ad plaustrum religantur, gemunt et pergunt, dant ab intimis mugitus, et tamen ab itinere non demutant gressus. Amorem quidem per compassionem sentiunt, sed colla posterius non deflectunt. Sic sic necesse est ut incedere debeant, qui sacrae legis iugo suppositi, iam per internam scientiam Domini Arcam portant: quatenus per hoc, quod propinquorum necessitatibus condolent, a coepto rectitudinis itinere non declinent. Bethsames quippe
652쪽
Domus solis dicitur. Arca ergo Domini superposita BethsameS pergere, est cum superna scientia ad aeternae lucis habitaculum propinquare. Sed tunc vere Bethsames tendimus, cum viam rectitudinis gradientes, ad vicina erroris latera nec pro affectu si) pignorum declinamus. Quorum nimirum gratia mentem nostram tenere debet, sed reflectere non debet: ne haec eadem mens aut si assectu non tangitur, dura sit; aut plus tacta, si inflectitur, remissa. a
so Intueri libet beatum Iob, in quo divini timoris iugo
colla cordis attriverat, sub quanto discretionis moderamine divinae scientiae arcam portat. Amissis namque Vitulis, mugit, quia audita morte filiorum, in terram tonso capite corruit: sed recto tamen itinere mugiens, graditur, quia OS eius in gemitu ad Dei laudes aperitur, cum protinus dicit: a Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino plecuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. n a) Sed
indiscretae mentes hanc vivendi regulam nesciunt, et quo vias Dei dissolute appetunt, eo ad mundi itinera stulte replicantur.3 I. Recte igitur sanctus vir post Theman semitas, Saba itinera memorat, quia quos Auster reprobi teporis solverit, hos nimirum rete implicationis tenet. Bene autem pravorum facta describens, considerare haec admonet: quia perversa agendo diligimus, sed haec visa in aliis diiudicamus, et quae in nobis minus diiudicanda credimus, quam sint turpia in aliorum actibus cognoscimus: sicque fit, ut ad semetipsam mens redeat, et agere, quod reprehendit, erubescat. Quasi enim ab speculo foeda facies displicet, cum
IJ Gemet. Corb. Germ. et alii vetustiores piguerum: hic et renper. a Exhactenus dictis mirabiliter habes et doctrina et exemplo perlucide explicatum, quomodo debeamus assectum propinquis praebere, ut ad viam Domini gigantis gressibus currendam, minime carnali assectione praepediamur. -- Iob I. 21.
653쪽
mens a vita simili in seipsa quod aversetur videt. Ait ergo: a Considerate semitas Theman, itinera Saba, et expectate paulisper. v Ac si aperte diceret: Damma alieni teporis attendite, et tunc spem de aeternis firmius sumetis, si recto cordis oculo, quod in aliis displiceat, videtis. 32 Bene autem dicitur: u Expectate paulisper. v Saepe etenim dum praesentis vitae brevitas quasi diu perseveratura diligitur, ab aeterna spe animus frangitur, et delectatus praesentibus, desperationis suae caligine reverberatur. Cumque
longam putat quod ad vivendum sibi spatium restat, si
repente vitam deserens, aeterna invenit, quae vitare iam nequeat. Hinc est, enim quod per quemdam sapientem dicitur: α Vae his, qui perdiderunt sustinentiam. v a) Sustinentiam videlicet perdunt, qui dum diu se immorari visibilibus aestimant, spem invisibilium derelinquunt. Cumque mens in praesentibus figitur, vita terminatur, et repente ad supplicia improvisa perveniunt , quae decepti suis praesum ptionibus, aut numquam se contingere, aut tarde crediderunt. Hinc veritas dicit: u Vigilate itaque, ι quia nescitis diem neque horam. s Hinc rursum scriptum est: a Dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet. η s) Quia enim ad rapiendam animam propinquans minime conspicitur, iuri in nocte comparatur. Tanto igitur debet qua- Si Semper veniens metui, quanto a nobis non 6 valent
I) Turon. repente vitam deserens, aeternam inveniat, qua, etc. Coccius invitis mS. et anterioribus edit. addidit, mala posι aeterna. a) Eccli. a. 16.3- Bessar. et corde. Et insta flos aeri. Et tendi ur υι non sit. 4- Μati. 2S. 13. - I. Thess. s. a. 6- Floriaci Turon. et secundus Compend. quanto a nobis non valet ventura praesciri. Alii non valet ventura praesciri. Aliqui non valeι ventura praescire.
654쪽
ventura praesciri. Unde et sancti viri, quia brevitatem vitae indesinenter aspiciunt, quasi quotidie morientes vivunt: et tanto se i) solidius mansuris praeparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait:
si Pusillum adhuc, et non erit peccator. v a) Hinc iterum dicit: u Homo sicut fenum dies eius. s 3 Hinc Isaias ait: si omnis caro senum, et omnis gloria eius sicut flos agri. v s) Hinc mentes praesumentium Iacobus corripit, dicens: u Quae est vita vestraλ 6 Vapor est ad modicum parens. η 7 Recte ergo dicitur: u Expectate paulisper: n quia et
immensum est, quod sine termino sequitur, et parum est,
quidquid finitur. Longum quippe nobis videri non debet , 8 quod cursu sui temporis tendit, ut non sit: quod dum
per momenta sua ' quae differunt, impellunt: atque unde te neri cernitur, inde agitur ne teneatur. Bene autem beatus Iob postquam brevitatem praesentis vitae despiciens, intulit, contra iniquos protinus in voce omnium electorum Surgit, adiungensra Vindocinenses, et Core. Germ. et tanto se soliciιius. a) Psal. 36. IO. 39 Ps. Ioa. Id. 43 Μendose Coc. et seqq. sicut flos agri. 1 Isai. 4o. 6.6) Alibi. nostra. - 7 Iacob. 4. IS. 83 Turon. Floriac. Longip. et c. quod cursu ad occasum sui temporis undit ui non sit. si Germ. secundus Compend. Turon et nonnulli quae deserunt. Gemet. quaa deferunt. Hic locus sic in cod. Bessar. legitur: Ipsa Meo momenis sua quaa disserunt, inde explent: Atque unde tenere.
655쪽
- 601 CAPUT. XXXI. Buprobos pudore assicit bonorum constantia Confusi sunt, quia verari.
ue 3 eum mala reprobi ingerunt, si hos ab spe intima labefactari conspiciunt, effectu deceptionis hilarescunt. Lucrum namqne maximum, erroris Sui propagationem deputant: quia habere se ad perditionem socios exultant. Cum vero bonorum spes interius figitur, et nequaquam malis exterioribus ad ima reclinatur, pravorum mentem confusio occupat: quia dum pervenire ad amictorum intima nequeunt, incassum se existere crudeles erubescunt. Sanctus igitur vir dicat ex voce sua: dicat ex universalis Ecclesiae amictae gementisque constantia, quae inter adversa reproborum, supernae retributionis gaudium sine ullo mentis desectu desiderat, atque ad vitam moriendo perdurat: et Confusi sunt, quia speravi. v Ac si aperte dicat: Quia duris persecutionibus reprobi vim mei rigoris non emolliunt, erubescentes proculdubio laborem suae crudelitatis perdunt. Unde et mox ventura: retributionis bona, quasi iam praesentia conspicit: et qui reatus in iudicio i) reprobos maneat attendit, subdens:
CAPUT XXXII. Reproborum trepidatio in iudicio.
I- Norman. et Corb. Germ. reprobis maneat.
656쪽
- 602 Venerunt quoque usque ad me, et pudore
4 sque ad sanctam quippe Ecclesiam in diem iudicii
reprobi veniunt: quia usque ad eius tunc conspiciendam gloriam perducuntur: ut ad maiora i) tunc reatus sui supplicia repulsi, videant quod perdidernnt. Tunc vero iniquos
pudor cooperit, cum eos in conspectu iudicis testis conscientia addicit. Tunc iudex exterius cernitur, sed accusator interius toleratur. Tunc omnis ante oculos culpa reduciturri et mens super gehennae incendia, suo gravius igne cruciatur. De quibus recte per Prophetam dicitur: si Domine exaltetur nus- malua, ut non videant: videant et confundantur. η a) Inte, lectum quippe roproborum nunc merita obscurant: sed tunc cognitio reatus illuminat, ut et modo sequenda non Videant, et tunc ea postquam amiserint, cernant. Nunc quippe aeterna intelligere negligunt, vel appetere intellecta contemnunt: sed tunc ea intelligentes proculdubio desiderantesque conspiciunt, cum desiderata assequi nequaquam poS-
ss. Quae etiam beati Iob verba amicis eius specialiter congruunt, qui duris obiurgationibus sancti viri animum labefactare conabantur. Ait enim: si Confusi sunt, quia speravi. v Ac si aperte diceret: Dum me stultis increpationibus ad desperationem flectere nequeunt, ipsi temeritatis suae insania confunduntur. si Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. v Ac si dicat: Videntes corporis
i Bessar. maiora tunc reatus. αὶ Isai. 26. II,
657쪽
vulnera, I) sed mentis constantiam nescientes, dum me de iniustitia increpare ausi sunt , usque ad me necdum venerunt: sed dura me invectione pulsantes, dum stare animum inter adversa deprehendunt, quasi ad me venientes erubescunt. Eo enim ad me veniunt, quo me in intimis co gnoscunt: ibique eos pudor cooperit, ubi me stantem fortiter exterior iactura non tangit. Sunt vero nonnulli, qui timere Deum nesciunt, nisi cum vel in se experta, vel in aliis cognita adversitate terrentur: quos prospera per audaciam elevant, contraria per infirmitatem turbant. Ex quorum scilicet numero amicos suos esse beatus Iob redarguit, cum protinus subdit dicens:
CAPUT XXXIII Deus etiam in prosperis metuendus. Nunc venistis, et m0do videntes plagam meum timetis.
si aperte dicat: Ego tunc Deum timui, cum sultus prosperis, flagellorum detrimenta non sensi. Vos autem qui ex amore Deum non metuistiS, ex Sola eum verberi S percussione formidatis. Sequitur:
Ecclesia ab iis qui prava de fide asserunt,
r) Norm. et Turon. sed me tis conscientiam nescientes.
658쪽
- 604 quae de moribus Vera docent, audire non Vult.
Numquid dixi: Aferte mihi, et de substantia
restra donate mihi' Vel: Liberate me de manu hostis, et de munu robustorum eruite mef
s7 si ad personam sanctae Ecclesiae haec verba reseruntur, quia amicos beati Iob haereticorum tenere speciem diximus, recte se asserit eorum substantia non indigere. Haereticorum quippe substantia, carnalis sapientia non inconvenienter accipitur: qua dum perverse fulciuntur, quasi in verbis se divites ostendunt: quam eo sancta Ecclesia non quaerit, quo hanc spiritali intellectu transcendit . Saepe vero haeretici cum perversa de fide asserunt, nonnulla contra antiquum hostem subtilia de carnis tentationibus loquuntur. Nam nonnunquam eo in se quasi i) sana membra operationis ostendunt, quo in fide vulnerati serpentis morsu in capite tenentur. Sed sancta Ecclesia audire ab his subtilia de tentationibus non vult, qui dum vera quaedam de conversatione asserunt, ad salsa perfidia perducunt. Unde recte nunc dicitur: si Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihiῖ Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite meλ s Manum quippe hostis, satanae sortitudinem vocat: et manum robustOrum, vires malignorum spirituum appellat. Quos idcirco robustos memorat: quia dum absque carnis infirmitate sunt conditi, pravis eorum adnisibus a) imbecillitas adiuncta non obviat. Hoc vero quod subditur:
a Bessar. in sana. αὶ Bessari Scripserat inbecillitas adhuc vel nostra iuveta non obviat: sed deletum fuit vel et iuncta.
659쪽
- 605 -- CAPUT XXXIV. Ρrimum dicit S: Gregorius, incertum esse cur Verba sequentia protulerit Iob, deinde apiari sensum moralem.
Docete me, et ego tacebo: et si quid forte
, 83UB cuius distinctionis libramine pendeat, incertum
videtur: utrum ad hoc subiunctum sit, quod intulerat: i Numquid dixiλ n an certe disiuncta a superioribus Sententia promitur, qua per increpationem dicatur: a Docete me, et ego tacebo: et si quid sorte ignoravi, instruite me. n Quod tamen utrique distinctioni convenit: quia ab intellectus sani tramite per neutram recedit. Sel quia haec in transcursu per allegoriam diximus, restat ut moraliter historiae verba perscrutemur.39 Beatus Iob damna rerum pertulerat, malignorum Spirituum percussionibus traditus. dolores vulnerum sentiebat: sed sapientem Dei stultitiam diligens, stultam mundi sapientiam mentis despectu calcaverat. Igitur contra mundi divites pauper , contra potentes oppressuS , contra Sampientes stultus i) dicitur. Tria respondit, quia nec
pauper eorum substantiam, nec oppressus adiutorium contra robustos, nec stultus doctrinam sapientiae carnalis quae rit. Sanctus etenim vir, quia mente super semetipSum ra pitur, et pauper inopia non angustatur, et oppressus nihil patitur, et voluntarie stultus carnalem sapientiam non mir) In Bessar. deest dicitur, quod consulto videtur suisse deletum. Dj0jtjgsd by OO le
660쪽
ratur. Hinc est enim, quod oppressus Paulus i) pauper dic it: u Aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: deiicimur, sed non perimus. a Hinc est 3) quod sapientiam sanctae stultitiae insinuans , ait: a Quae stulta sunt mundi elegit Deus: ut confundat sapientes. η Et: u Si quis videtur inter vos sapiens e se in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. η s) Hinc est, quod gloriam oppressionis, et divitias desideratae pa
pertatis aperiens, dicit: si Quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non morti ficati; quasi tristes, Semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes , et omnia possidentes. η 6 6o. Libet inter haec oculos mentis attollere, 7) et electos
Dei exterius oppressos, quantae intrinsecus arci praesideant videre. Cuncta quippe quae soris eminent, occultis eorum Obtutibus per despectum iacent. Nam super se interius rapti, in alto animum figunt: et quaeque in hac vita patiuntur, quasi longe infra labentia atque a se aliena conspiciunt: atque, ut ita dixerim, dum mente extra carnem fieri decertant , pene ipsa quae tolerant, ignorant. In horum prosecto oculis quidquid temporaliter eminet, altum non est. Nam velut in magni vertice montis siti, praesentis vitae