장음표시 사용
671쪽
Postremam Cupitis sexti partem α XXVII.
In hας porro enarratione a Vers. XI. Capitis octoni ad sinem usque, de hypocrisis vitio copi0- se edisserit. CAPUT I. Quod vere humiles in perferendi S malis patientiam, in repetendis bonis exercent benignitatem
IR EC'EDENTI iam libello tractavimus, quod beatus Iob vim nobis humilitatis suae innotescit, dicenS:
Super pupillum irruitis: et subrertere niti
672쪽
quem pupillum vocat. Quia vero ab amore recedere etiam laesa caritas nescit; et subverti velle se queritur, et tamen amicum se esse te Statur. Cuius verba, ut saepe iam diximus, sic eidem specialiter congruunt, ut tamen per haec ex pro phetico spiritu etiam sententia si delis populi, ex voce Ecclesiae universalis, exprimatur: qui haereticorum contrarietatem tolerans, et infirmum se per humilitatem conspicit, et tamen a servandae dilectionis magnitudine non recedit. Sanctae quippe Ecclesiae populus, quia mortui paIris est filius, pupillus non incongrue dicitur: cuius resurgentis v, tam iam quidem per fidem sequitur, Sed necdum per speciem contemplatur. Super pupillum vero haeretici struunt, cum humilitatem fidelis populi importunis falsisque allegationibus amigunt. Et tamen amicus est, quem nituntur e
vertere: quia fidelis Dei populus ipsos quoque, i) quos
persequentes tolerat, amando non desinit ad veritatem vocare. Sed inter haec sciendum cst, quia sancti viri nec sustinere salsa per infirmitatem metuunt, nec laesi unquam a veritate conticescunt. Unde subditur:
CAPUT Il. Caritati verse contra adversarios ad OSSedebent patientia et benignitas. rumtamen quod coepistis, e leter praebete aurem, et ridete an mentiar.
673쪽
a liquia enim adversa perpeti non timet, dicat: si Veruntamen quod coepistis, explete. O Quia vero ipsis suis persecutoribus veritatis praedicamenta non subtrahit, adiungat: si Praebete aurem, et videte an mentiar. n Ac si aperte dicat: Nec ante illatas molestias trepido, nec ingratis auditoribus correptionis adiutoria abscondo: quia et malis preSsus exerceor, et ipsis meis persecutoribus benigne impensus cresco. Mens quippe sanctorum in hoc tentationum praelio et munita patientiae clypeo, et gladiis amoris accincta, ad perferenda mala sumit sortitudinem; et ad rependenda bona i) exerit benignitatem: quatenus et odiorum tela potenter excipiat, et amoris iacula valenter reddat. Nequaquam quippe ad bella armatus pergit, sa) qui aut clypeum Sumens, gladiis non utitur; aut utens gladiis, clypeo non munitur. Unde et miles Dei, adversitatis bello deprehensus, et scutum patientiae debet anteferre, ne pereat; et ad praedicandum promptus amoris inferre iacula. ut vincat. Cuius armaturae summam Paulus breviter insinuat, dicens: si Charitas patiens est, benigna est η υ) Cum ve
ro unum ex utroque defuerit, charitas non est: si videlicet malos aut absque benignitate tolerans, non amat: aut rursum sese sine patientia exhibens, negligit tolerare quos amat. Ut ergo a nobis charitas vera teneatur, necesSe eSt quatenus et benignitati patientia, et rursum patientiae benignitas suffragetur: ut magnum quoddam in corde nostror Editi habent, exercet pro exerit, quod in omnibus nostris ΜSS. repe
a) In vindocin. et Corb. Germ. legitur simpliciter, qui cti eum sumens gladiis non utitur. Unde. 3J r. Cor. 13. 4.
674쪽
aedificium construens, et benignitatis arcem patientia solidet, et patientiae fundata aedificia benignitas exornet. Beatus igitur Iob promptus ad patientiam dicat: u Veruntamen quod coepistis, explete: n benignitate praeditus adiungat: u Praebete aurem, et Videte an mentiar. B3. Quia vero sancta Ecclesia ex magisterio humilitatis instituta, recta quae errantibus dicit, non quasi ex auctoritate praecipit, sed ex ratione persuadet, bene nunc dicitur: Videte an mentiar. Ac si aperte dicat: Ea quae assero, nequaquam mihi ex auctoritate credite: Sed an Vera sint, ex ratione pensate. Quae et si quando dicit quod ratione comprehendi non valet, ne de occultis humana ratio quaeri debeat, rationabiliter suadet. Sed saepe haeretici, dum occasionem ci) ratiocinationis accipiunt, ad iurgia contentioni ruestrenantur. Unde et apte mox subditur:
CAPUT III. Quod scientia tumida in inquisiti0nibus suis non Veritatem inquirat, sed gloriam. Ideoque contendunt Superbi, ut Vincant: non ut discant.
Respondete quaes0 absque c0ntentisne. . 3 eque enim haeretici inquisitionibus suis veritatem
conantur assequi, sed victores videri. Cumque se soris o-
I) Bessar. rationis. - Nota hanc S. Gregorii doctrinam, contra illos haereticos, seu rationali stas, qui Ecclesiam calumniantur, quasi rationem humanam iugulare contendat, dum incomprehensibilia dogmata ei credenda proponit.
675쪽
stendi sapientes appetunt, intus per stultitiam elationis suae vinculis ligantur. Unde fit ut contentionum certamina exquirant, et de Deo qui pax nostra est, loqui pacifice nesciant, atque ex pacis negotio rixae inventores fiant. Quibus bene per Paulum dicitur: u Si quis autem videtur esse contentiosus: nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. η i) Recte autem subditur:
CAPUT IV. Nil inconsulte loquendum.
Et loquentes, id quod iustum est,
3 tys namque- qui loquitur, a) dum de verbis suis auditoris sententiam expectat, quasi eius iudicio supponitur, a quo auditur. Qui igitur in dicUs suis reprobari metuit , ipse prius debet examinare quod dicit: 3) quatenus inter cor et linguam aequus quidam discretusque arbiter sedeat, Subtiliter pensans, si recta verba cor offerat, quae utiliter Suscipiens, ad auditorum iudicium lingua perducat. Beatus i-
ab I. Cor. II. 16.a Hic in varia abeunt HSS. Corb. Germ. et primus Compenes habent, dum diversis suis auditoribus sententiam. Primus Vindoc. dum diu auditoris sui sententiam. Secundus dum de verbis suis auditoribus. Coib. Reg. Germ. dum verbis suis auditori s. Bessar. dum verbis suis reprobari in mit, auditoris sententiam expectat. Sed reprobari metuit eadem manu scribuntur in margine. - 3J Vatic: dixit.
676쪽
gitur Iob sua contra amicos agens, sed contra haeretic nostra denuncians, praecipitationem loquentium reprehendat ratque ad eorum mentem verba colligat, i) dicens: α Loquentes, id quod iustum est, iudicate. O Ac si aperte diceret: a)Si in eo quod ad nos per egressum locutionis exitis, reprehendi non vultis, intus iustitiae libram tenete: ut tantosoris quod dicitur, ex veritatis pondere placeat, quanto hoc interius trutina discretionis pensat. Et quia hi erga aliena dicta recta iudicia exerunt, qui iudicare prius i propria sciunt, postquam dixit: si Loquentes, id quod iustum est i dicate, η apte mox subdit:
CAPUT V. Dictorum Suorum censor, rectius iudicat de alienis. Prius falsa refellenda, quam Vera doceantur.
Et non invenietis in lingum mea iniquitatem: neo in faucibus meis stultitia perso ibit.
6 iste si aperte diceret: Si subtilius vestra perpenditis,
verius aliena pensatis: et cum rectum coeperit esse quod dicitis, iustum cognoscetis quod auditis. Nequaquam quippe mea vobis lingua stultitiam resonat, Si a VeStra conscientia non procedat. 3 Sic sancta Ecclesia studet prius
Iὶ Vatici recolat. -- aJ Primus Compend. et Vatic. si in eo quod ad ποι par aeraUsum locutionis elicitur.3 sessari Sic sic.
677쪽
assertiones hostium falsas ostendere. et tunc praedicametaveritatis aperire: quia cum recta se tenere aestimant, recta quae audiunt, contumaciter impugnant. Ante ergo necesse est ut errorem suum haeretici sentiant, I) ne auditae veritati contradicant: quia et camporum senteS si arator VΟ-meris scissione non eruit, terra accepta semina in segetem non producit: et cum putred nem medicus vulneris apertione non eiicit, nequaquam in loco putredinis sana caro coalescit. Prius ergo perversa destruens, dicat: si 'Loquentes, id quod iustum est, iudicate: n post autem recta inSinuanS, adiungat: α Et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit. B7 Solent autem haeretici alia aperte dicere, a) alia in
occultis tenere. Per linguam quippe aperta locutio, per sauces vero occulta tractatio designatur. 8. Sanctae ergo Ecclesiae nec in lingua iniquitas, nec stultitia in faucibus resonat: quia ea, quae per publicam locutionem praedicat, etiam per intimam fidem Sarvat: nec in aperto aliud docet, atque in occultis aliud retinet: sed
et quod sentit, loquendo 3) eiicit, et quod loquitur vivendo custodit: ac de sapientiae supernae convivio quidquid per linguam praedicationis emanat, hoc per fauces tacitae
expectationis degustat. Sed beatus Iob, unum scilicet membrum universalis Ecclesiae, sua insinuans, atque electorum omnium corda manifestans, omne, quod sentit, aperiat: ut mentis eius rectitudinem attestatio locutionis innotescat. Sequitur
I) Ebroic. ne audita veritate contradicans. Corb.Germ. ne audita υ ritatis. α) Ita MSS. editi aIia occulte. 33 In excusis , docet. optimi sensus lectio , et in MSS. incognita. Gemet. seminat.
678쪽
I L I T I A O t vita hominis super terram: ei Si, cui dies mercenarii dies eius. Sicut servus d siderat umbram, et Sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic ut ego habui monsus vacuos, et noctes labinriosas onum0ravi mihi. Si dormiero, dicam: Quando consum ganit et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad leni bras. Induia QSt caro mea putredine, et Sordiabus pulveris. Cutis mea aruit, et contracta est. Dies mei velocius iransierunt, quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla sp0. Memonio quia ventus est vita mea, et non PeVerietur oculus meus, ut Vidini bona: nec , spiciot me visus hominis. Oculi tui in me; et non subsistam. Sicut consumitur nubos, ot portransit: sic qui doscendit ad inferos, non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. Νumquid mare 'go Sum aut cetus, quia circumdedisti me carcopol Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens insecum in stratu meo: terrebis me per somnia, et per V, Siones horrore concuties. Quamobrem elegit Suspendium Mnima Inoa, et mortem ossa mea. D 'Speravi. Nequaquam ultra iam vivam. Parco mihi Domino, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum cor iuuini Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec dimitiis me, ut glu-
679쪽
minum' Quare me posuisti contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis' Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam/ Ecce nunc in pulvere dormiam: et si mane me quaesieris, non SubSistam.
CAPUT VI. Quod vita hominis vitiis oppressa, ad 00ele8te desiderium tendere non valet: et aliquando d0uis spiritalibus praedita, ex Ocea8ione Virtutum deterius peceat Militis est vitre hominis super terram.
9 Hoc in loco translatione veteri nequaquam militia
vita hominis, sed tentatio vocatur. Sed si utriusque verbi sensus aspicitur, diversum quidem est quod exterius re,onat, sed unum eumdemque concorditer intellectum format.
Quid enim nisi pugna contra malignos spiritus, nomine tentationis exprimiturὸ Et quid appellatione militiae, nisi contra hostes exercitium designaturὸ Tentatio itaque ipsa militia est; quia dum contra malignorum spirituum insidias vigilat, in bellorum procinctu proculdubio ex Sudat. Notandum vero, quod haec eadem vita hominis non tentationem habere dicitur, sed ipsa tentatio esse perhibetur. Sponte quippe ab statu conditionis lapsa, et corruptioni S suae putredini subdita, dum sibi ex semetipsa molestias gignit, hoc est iam facta quod tolerat. Quia enim statum I) mentis
680쪽
inclinata deseruit, quid in se nisi motum varietatis invenitΘUnde nunc etsi ad summa appetenda se erigit, mutabilitatis lubricae impulsus protinus i) ad semetipsam cadit. Vult
in contemplatione Stare, sed non valet. Cogitationis greS- sum figere nititur, sed infirmitatis suae lapsibus enervatur. Quae nimirum mutabilitatis suae onera quia volens eXpetiit, nolens portat. Quietus homo possidere carnem potuit, si bene ab auctore conditus, possideri voluisset. Cumque Se erigere contra conditorem studuit, in semetipso protinus carnis contumeliam invenit. Sed quia cum culpa simul
ab origine etiam poena propagatur, inferto infirmitatis vitio
nascimur: et quasi nobiscuin hostem deducimus, quem cum labore superamus. Ipsa ergo hominis vita tentatio est, cui ex Semetipsa nascitur unde perimatur. Quae etsi semper ex virtute succidit, quod ex infirmitate generat: semper tamen ex infirmitate generat, quod ex virtute Succidat.
Io Sic itaque humana vita tentatio est: ut etsi iam ab iniquitatis perpetratione compescitur, in ipsis tamen bonis operibus, modo malorum memoria, modo seductionis caligine, modo intentionis Suae interruptione suscetur. Alius namque a luxuria carnem iam refrenat, sed tamen adhuc luxuriae phantasmata tolerat: quia quae volens fecit, horum invitus meminit: et poenam sustinet, quod voluptatem putavit. Quia vero ad devictam culpam retrahi metuit, ventrem mirae abstinentiae sa) vigore restringit, vultusque ex abstinentia pallescit: cumque in facie pallor aspicitur, reverenda ab hominibus vita laudatur: moxque inanis gloria ad abstinentis animum cum verbis favoris venit, quam concus Samens dum subiicere non valet, eum, per quem Venerat ,
I) Bessar. scripserat ad semetipsam. sed postea delevit d et vi. a) Ebroic. abstinentiae rigore resDivgit.