Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

Recte autem nequaquam dies, sed in eis menses vacuos habere se perhibet. Mensium quippe nomine, dierum collectio et summa signatur. Per diem ergo unaquaeque actio exprimitur per menses autem, actionum finis innuitur. Et saepe cum in hoc mundo aliquid agimus, intenta spei alacritate suspensi, hoc ipsum quod agimus, Vacuum non putamus: sed postquam adactionum terminum pervenimus, non obtinentes, quae appetimus, laborasse nos in vacuum dolemus. Non solum igitur dies, sed et menses vacuos ducimus, cum nos in terrenis actibus sine fructu laborasse, non ex actionum principio, sed fine pensamus. Cum enim labores nostros adversitas sequitur, quasi vitae nostrae Va- cui menses arguuntur: quia ex completione actionum Mgnoscitur, quam frustra in actionibus sudabatur. ao Sed quia in sacro eloquio nonnunquam nox. pro ignorantia ponitur, Paulo attestante, qui venturam vitam

scientibus discipulis dicit: u Omnes vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis I neque tenebrarum. η a

Quibus praemisit: a Vos autem fratres non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: η 3J potest hoc in loco ex eorum persona, vox Sanctae Ecclesiae accipi, qui post ignorantiae suae caliginem ad amorem rectitudinis redeunt, et veritatis radiis illustrati, fletibus dbluunt quod erraverunt. Illuminatus etenim quisque respicit, quam turpe fuerit quod praesentis Vitae amore laboravit. a I In eis ergo Sancta Ecclesia, in quibus ad vitam re- Vertitur, laborem suum aestuanti servo, et desideranti finem mercenario comparat, dicens: si Sicut servus desiderat uin

i) Bessari noctis id est ignorantiae. I. Thess. S. S.

692쪽

bram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. n In comparatione etenim duo sunt, quae praemisit: in expressione etiam satigationis duo protinus subdidit. Ad aestuantem quippe, menses vacuos reddidit: quia quo magis aeternum refrigerium quaeritur, eo magi S conspicitur quam vacue pro vita ista laboratur. Ad praestolantem vero, laboriosas noctes subintulit; quia quo magis extermino operis praemium quod assequamur inspicimus, eo magis ingemiscimus diu nos nescisse quod quaerimus. Unde et ipsa poenitentis cura vigilanter exprimitur, ut laboriosas noctes enumerasse diceretur; quia quanto verius ad Deum revertimur, tanto Subtilius labores, quos per ignorantiam in hoc mundo pertulimus, dolendo pensamus. Nam quo unicuique plus dulce fit, quod de aeternis desiderat, eo ei magis grave ostenditur, quod pro praesentiUm amore tolerabat. Si vero ad solam historiam sequentia verba pensantur; per haec proculdubio animus dolentis exprimitur, qualiter per diversos ci) motus desiderii, moestitia impellente variatur. Nam subditur

CAPUT IX. Dolens praesentia despicit, expectat

futura.

Si dormiero, dicam Quando surgam'

Et rursum evectabo Ceverum.

1J Vindoc. et Corb. modos. a Ita semper legitur hic textus in MSS. plcr. a. Vindoc, habet tamen rosurra=n, nullus autem consurgam, ut editi.

693쪽

aa nocte quippe dies quaeritur, in die vespera desideratur: quia nimirum dolor non permittit placere quae adsunt. Cumque mentem per experimentum praesentium anficit, semper hanc quasi consolante desiderio, ad alia per expectationem tendit. Sed quia et amicta mens per appetitum ducitur, et tamen dolor eius etiam seductus desideriis non finitur, recte subiungitur: u Replebor doloribus usque ad tenebras. v Causa autem eiusdem doloris exprimitur, cum protinus subinfertur:

CAPUT X.

Quod vita carnalium, et cogitationum pul- Vere et operum putredine inquinatur. Induta est caro mea putredine, et sordibus pu&eris: cutis mea aruit, et contra eta eSt.

a 3 Ded haec subtilius congruentiumne disserimus, Si ad

praemissae expositionis ordinem redeamus. Somno namque torpor otii, surrectione autem exercitatio actioniis exprimitur. Vesperae quoque nomine, quia Somno congruit, rursus otii desiderium figuratur. Sancta vero Ecclesia quousque vitam corruptionis ducit , flere mutabilitatis suae damna non desinit. Ad hoc namque homo conditus fuerat, ut Stante mente, in arcem se contemplationis erigeret, et nul la hunc corruptio a conditoris sui amore declinaret. Sed 3IDj0jtjgsd by OO le

694쪽

in eo quod ab ingenita standi soliditate voluntatis pedem ad culpam movit, a dilectione conditoris in semetipso protinus

cecidit. Amorem vero Dei , veram scilicet stationis arcem deSerens, nec in se consistere potuit: quia lubricae mutabilitatis impulsu, infra se i) per corruptionem proruenS, C tiam a semetipso a) dissensit. Qui nunc, quia conditionis suae soliditate non figitur, alternantis semper desiderii motu variatur: ut et quietus actionem desideret, et occupatuS ad otium anhelet. Quia enim fixa mens stare cum potuit noluit: stare iam non valet, etiam cum vult. Conditoris quippe sui contemplationem deserens, salutis suae fortitudinem perdidit: et quolibet posita, semper aegra alium locum quaerit. Varietatem ergo humanae mentis exprimens, dicat: α Si dormiero dicam: quando consurgamὸ Et rurSum expectabo vesperam. v Ac si aperte diceret: Nihil perceptum menti sufficit: quia ipsum qui vere sufficere potuit, amiSit.

in somno namque surrettionem desidero, in surrectione Vesperam expecto: quia et quietus exercitium actionis appeto, et exercitatus otium quietis quaero.

a . Quod tamen intelligi et aliter potest. Dormire namque est in peccatis iacere. Si enim somni 3 appellatione culpa designata non esset, nequaquam Paulus discipulis diceret: si Evigilate iusti, et nolite peccare. η Unde et auditorem suum admonet, dicens: si Surge qui dormis, et

ii In Bessar. desicit per corruptionem. at Coc. et recent. cd. discessit pro dissensit, quod legitur in omnibuSMSS. Anglic. et nostris. 3 Ex Coc. auctoritate prius legebatur: si enim so uni appellatio is culpa

designata, non esset: emendavimus ex MSS. Turon. Vindoc. Noma an. Corb. Germ. etc.

695쪽

exurge a mortuis, I) et illuminabit te Christus. η a) Et

rursum: si Hora est iam nos de somno surgere. O O) Unde et Salomon peccantem increpat, dicens: si Usquequo

piger dormisὸ η Electus igitur quisque cum peccati

somno premitur, ad iustitiae vigilias exurgere conatur. Sed Saepe cum surrexerit, ipsa se extolli magnitudine virtutum sentit. Unde et tentari se praesentis vitae adversitatibus post Virtutes desiderat , ne peius ex confidentia virtutum cadat. Si enim servari se melius per tentationem non cognosceret, nequaquam Psalmista diceret: si Proba me Domine et tenta me. η s) Bene ergo nunc dicitur: si Si dormiero, dicam: Quando surgamΘ et rursum expectabo Vesperam: oquia et in peccati somno 6) lumen iustitiae quaeritur: et

cum virtutum prospera mentem elevant, adiutrix adversitas desideratur: ut profecto animuS, cum Virtutum Suarum

gaudio plus quam debet attollitur, per contrarietatem praesentis vitae edito moerore solidetur. Unde et nequaquam, si Formidabo vesperam, δε dicitur, sed si Expectabo. n Expectamus etenim prospera , formidamus adversa. Vir igitur iustus Vesperam expectat: quia cum exerceri hunc tribulatione necesse est, ipsa ei sit adversitas prospera. 2s Potest Vesperae nomine etiam peccati tentatio designari: quae Saepe tanto acrius mentem lacessit, quanto et eamdem mentem spiritus ad superna altius evehit. Nequaquam enim sic in hac vita per exercitationem iustitiae,

696쪽

peccatum deseritur, ut in eadem iustitia inconcusse maneatur: quia etsi iam a cordis habitaculo culpam rectitudo eliminat, ipsa tamen culpa quae repellitur, cogitationis nostrae soribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Quod Morses quoque spiritaliter innuit, cum facta corporaliter temporum momenta narravit, dicens: I si Facta est lux: satque paulo post subiiciens: αFactum est vespere.s a) Creator quippe omnium, humanae culpae praescius, tunc expre sit in tempore, quod nunc versatur in mente. 3 Lux quippe ad vesperum ducitur: quia nimirum lumen rectitudinis umbra sequitur tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non extinguitur, nequaquam nox, Sed Vespera secta perhibetur: quia nimirum saepe tentatio in corde rectorum lumen iustitiae abscondit, sed non interimit; quasi ad pallorem trepidationis pertrahit, sed funditus non

extinguit. Electi ergo post somnum surrectionem appetunt, post surrectionem Vesperam praestolantur: quia et de peccato ad iustitiae lumen evigilant, et in ipso iustitiae lumine positi, Semper se contra illecebras tentationum parant. Quas nimirum non timent, sed expectant: quia utilitati suae rectitudinis, etiam tentamenta proficere non ignorant. 26. Quantalibet autem contra corruptionem suam virtute contenderint, habere integram s) salutem nequeunt, quousque dies praesentis vitae finiatur. Unde et subditur:

3 Plurimi MSS. factum est mane; et infra, mane quippe ad vesperam

ducitur. αὶ Genes. I. 3. s.

43 1. Vindoc. in corde rectorum. Alter habet elactorum vel rectorum. In inici prius legcbatur electorum, cuius loco Successit rectortam. BeSsar. e- Ieclarum. Eb oic. ha re interram mentem.

697쪽

i Et replebor doloribus usque ad tenebras. η Modo namque adversa irruunt: modo ipsa quoque prospera, callida hilar tate blandiuntur. Modo surgentia vitia bellum carnis

excitant: modo devicta animum ad elationem vocant. Bonorum igitur vita usque ad tenebras doloribus repletur: quia quousque tempus corruptionis agitur, interna externaque amictione concutitur: et salutis securitatem non invenit, nisi cum diem landitus tentationis relinquit. Unde bene et haec eadem dolorum causa protinus subinfertur, cum dicitur: u Induta est caro mea putredine et sordibus

pulveris. B27. Ut enim paulo superius diximus, soliditatem ingenitam r) voluntarie homo deseruit, et sese in corruptionis voraginem mersit; unde nunc vel per immunda opera labitur, vel per cogitationes illicitas laedatur. Ut enim ita dixerim, culpae suae poenaliter subdita, ipsa iam natura nostra facta est extra naturam: et remissa usque ad perversa opera ducitur, restricta autem perversorum operum importuna cogitatione fuscatur. Per expletionem ergo actionis

illicitae, carnem putredo assicit: per levitatem vero cogitationis improbae, quasi ante oculos pulvis surgit. Consentiendo vitiis putredine atterimur: vitiorum vero imagines in corde tolerando, sordibus pulveris laedamur. Ait ergo: u Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris. v Ac si aperte diceret: Carnalem vitam quam patior, aut tabes lubricae operationis polluit, aut ex vitiorum memoria caligo miserae cogitationis premit. 28. Quod tamen si ex voce Ecclesiae universalis, accipimus, aliquando hanc proculdubio carnis putredine, ali-

698쪽

quando autem gravari sord:bus pulveris invenimus. Multi quippe in ea sunt, qui dum amori carnis in Serviunt, laetore luxuriae computrescunt. Et sunt nonnulli, qui a voluptate quidem carnis abstinent , sed tamen tota mente interrenis actibus iacent. Dicat ergo sancta Ecclesia unius membri sui vocibus, dicat quid de utroque genere hominum tolerat. v Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris. η Ac si aperte insinuet dicens: Sunt plerique, qui mihi per fidem membra sunt, sed tamen Sana vel munda per actionem non sunt: quia aut victi desideriis turpibus, ad corruptionis putredinem defluunt: aut terrenis actibu&dediti, pulvere i) consperguntur. In illis enim, quos lubricos tolero , carnem videlicet putrescentem gemo: in istis autem, quos terram quaerentes patior, quid aliud sal quam laedatam potvere portoΘ29. Unde et apte simul de utrisque subiungitur: si Cutis mea aruit , et contracta est. o In sanctae quippe Ecclesiae corpore , hi qui solis exterioribus curis inserviunt ,

congrue cutis vocantur. Quae nimirum cutis arescendo attrahitur: quia mentes carnalium, dum praesentia diligunt, et quasi iuxta posita concupiscunt, ad sutura tendi per longanimitatem nolunt. Qui dum internae spei pinguedinem

1 Subiectum a Coc. et aliis rccent. terrenae capi ita: ii; quod a MSS. et superioribus editis abest. a) Mira hic MSS. et edit. dissensio. Gemet. ct alii Xorm. habent quida iud quam foedata pulverem I orto. Turon. quid aliud quam foedatos pulvere porto. Corb. Gcm. Coib. Geriti. quam Ioc a pulcit rem porto. Vet. eL

699쪽

negligunt, ut attrahantur arefiunt: quia si eorum corda de- Speratio non Siccaret, nequaquam aestus haec pusillanimitatis attraheret. Hanc namque attractionem Psalmista sormidaverat, cum siccitatem mentis i) metuens dicebat: a) u S, cur adipe 3) et pinguedine repleatur anima mea. η Adeps quippe pinguedinis animam replet, cum hanc contra

praesentium desideriorum aestum supernae spei infusio refovet. Cutis ergo arescens attrahitur, cum cor rebus exterioribus deditum, atque ex desperatione Siccatum, in auctΟ-ris sui amorem non tenditur, sed in semetipso, ut ita dixerim, rugosa cogitatione replicatur.3o Pensandum vero est, quod carnales mentes idcirco praesentia diligunt, quia vita carnis quam fugitiva sit, minime perpendunt. Nam si velocitatem transitus eius aspicerent, hanc etiam prosperantem minime amarent. Sancta

autem Ecclesia in electis suis quotidie quantus sit rebus exterioribus cursus conspicit: et idcirco in intimis pedem sollicitae intentionis figit. Unde et apte Lubditur:

CAPUT XI. Quod vita carnalis n0n incongrue telasC0m Paratur, quae cum c0nsummata fuerit, complicata succiditur.

a) Ebroic. Lyran. Bigot. inruens. a) Bessar. adipe pinguedinis. 3 Vindoc. Gemet. Corb. Germ. Coib. Reg. sicut adipe pinguedinis. Ita etiam nunc in Utic. At legabatur olim sicut adipe et pinguedine. Psal. 62. 6.

700쪽

- 648 Dies mei velocius transierunt quam a Daeense tela succiditur.

3ivongrua valde similitudine tempus carnis telae comparatur: quia sicut tela filis, sic vita mortalis diebus singulis proficit: sed si quo ad augmentum proficit, eo ad incisionem tendit: quia, sicut et superius diximus, cum tempora percepta praetereunt, Ventura breviantur: et de universo vitae spatio eo fiunt pauciora quae Veniunt, quo multa sunt quae transierunt. Tela quippe infra supraque ligata, duobus lignis innectitur, ut texatur: sed quo inserius texta involubtur, eo superius texenda a) deplicatur: et unde se ad augmentum multiplicat, inde fit minus quod restat. Sic nimirum vitae nostrae tempora et transacta quasi inferius involvimus, et ventura a superiori deplicamus: quia quo plus fiunt praeterita, minus esse incipiunt futura. Sed quia nec tela ad expressionem nostri temporis sufficit; nam eius quoque festinationem vitae nostrae Velocitas transit; recte nunc dicitur: u Dies mei velocius transierunt, quam a texente tela succiditur. η Tela quippe tarditatem provectus habet: vita autem praesens moram defectus non habet. In illa namque cum laborantis manus 3) figitur, adventus terminus

1 Νorman. et Vindoc. I. sed quo augmentum percipit. a. Vindocin. utramque loci. exhibet.

a) Gemet. duplicatur. Lyran. et Big. displicatur. Ebroic. implicatur. Utic. prius habuit dπIicatur; nunc per correctionem displicatur. 33 Monet Thomas Iamesus legi in mS. Anglicanis non affigitur Hanc Variam lectionem quam diubus proponit, in nullo m. codice inveni

mus.

SEARCH

MENU NAVIGATION