Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

elongatur: in ista vero, quia tempus semper desinens indesinenter consumimus: ad finem nostri itineris, etiam quiescendo pervenimuS, et per cursum nostri transitus, etiam dormientes imus. Electi igitur, quia praesentis vitae momenta decurrere sub festinatione conspiciunt, nequaquam in hoc tantae mobilitatis itinere, cordis intentionem figunt. Unde et apte protinus subditur:

CAPUT XII. Electi mortem cogitant etiam sani, reprobi nequidem cum imminut. Et consumpti sunt absque ulla spe.

3ayxeproborum mens erga dies vitae praesentis tanto a more constringitur, ut sic semper hic appetant vivere, quatenus, si valeant, vivendi cursum desiderent numquam finire. Cogitare quippe ventura despiciunt, Spem totam in rebus transeuntibus ponunt: habere nulla, nisi quae praetereunt, concupiscunt. Cumque nimis transeuntia cogitant, et mansura nullatenus sperant: sic caecitate insensibili cordis oculus clauditur, ut aeternae luci nullatenus intendatur. Unde fit ut saepe iam corpus molestia I) quatiat, et vicina mors virtutem vitalis spiritus incidat: nec tamen curare quae mundi sunt desinant. Iamque eos ultor ad iudicium pertrahit: et tamen ipsa ordinatione solicita rebus transeuntibus occupati, nihil aliud cogitant, nisi hoc mundo adhuc

702쪽

qualiter vivant. Relinquendo omnia, quasi i) possidendo

disponunt: quia spes vive udi non frangitur, etiam cum vita terminatur. Iam ad iudicium trahuntur per sententiam; et tamen adhuc habendis rebus inhaerent per curam. Dura etenim mente, abesse mors longe creditur, etiam cum Sentitur. Sicque a carne anima solvitur, ut erga praesentia immoderato amore se retinens, cum ad aeternum supplicium ducitur, hoc ipsum quoque nesciat, quo ducatur: et deserens, quae amare cum termino noluit, repente Sine termino invenit quae numquam praevidit. At contra electorum mens ad aeternitatis intentionem tenditur, etiam cum praesens eam feliciter vita comitatur. Magna carnis salute utitur: nec tamen eius fiducia animus retardatur. a) Nullum adhuc mortis articulum erumpit: et quasi praesentem hanc quotidie conspicit. Quia enim vita indesinenter labitur, spes ei vivendi funditus amputatur. Bene ergo de diebus praetereuntibus dicitur: si Cona sumpti sunt absque ulla spe . nAc si aperte diceretur: Menti fiduciam in praesenti vita non

posui: quia omne, quod praeterit, calcando 3 desperavi.

Unde et mox apte subditur i) Alii MSS. pos idenda, alii possidendo. In Utic. prius lectum possidendo,

nunc O mutatum est in a.

α) Editi nullus articulus. In Corb. Bellovac. Xo . omnibus, Corb. Germ. etc. articulum Vide lib. 2. n. 23 pag. 124. ubi mendo typographico legitur per particulas, cum sit legendum per articula. Id ex Bess. notavimus. 3J Ita MSS plerique, quod respondet Verbis absque ulla spe. Vindoc. δε- spexi. Vct. ed. superavi, recenti ores desprevi.Dj0jtjgod by

703쪽

CAPUT XIII. Vita praesens aeterna non attendentibus cara, attendentibus Vilis est. Memento quia ventus est vita mea.

33, hi etenim vitam carnis quasi permanentem diligunt, qui quanta sit vitae sequentis aeternitas non attendunt: cumque soliditatem perennitatis non considerant, exilium patriam, tenebras lumen, cursum stationem putant: quia qui maiora nesciunt, iudicare de minimis nequaquam possunt. Ordo quippe iudicii exigit, ut quod examinare nitimur , transcendamus. Si enim praeesse rebus omnibus animus non valet, nequaquam de his certa, a quibus vincitur, videt. Idcirco itaque mens reproba praesentis vitae cursum aestimare non sussicit, quia admirationi illius ex amore succumbit. Sancti autem viri quo ad aeterna cor elevant, quam breve sit quod fine clauditur, pensant: et eo eorum sensibus vilescit quod praeterit, quo intellectu radiante interlucet, quod acceptum numquam recedit. Cumque infinitatem perennitatis aspiciunt, nequaquam iam pro magno desiderant, quidquid finis angustat. Sed sublevata

mens extra temporum terminos ducitur, etiam cum carne

in tempore tenetur: et tanto altius finienda despicit, quanto verius infinita cognoscit. Sed haec ipsa humanae brevitatis consideratio, Auctori nostro magnae virtutis oblatio est. Unde et recte nunc cum deprecatione i immolatio eiusdem

704쪽

virtutis offertur, cum dicitur: a Memento quia ventus est vita mea. Ae si aperte diceretur: Transeuntem velociter benignus respice: quia et tanto a te videri misericordius debeo, quanto ipse a consideratione brevitatis meae oculos non averto. Sed quia dum tempus vitae praesentis abscinditur, ad operationem promerendae veniae ulterius non reditur, recte subiungiturλ

CAPUT XIV. Post mortem non est locus promerendae Veniae

Nec 19 renertetur oeulus meus ut rideat

bona. 3. d videnda bona extincti oculus non redit: quia ad

exhibenda recta opera, exuta carne anima non recurrit. Hinc est, quod dives, quem inferni flamma cruciabat, quia Semetipsum reparare operando non posset agnoverat: ca)nam nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: si Rogo te, pater Abraham, ut mittas eum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. 3)OSO-let namque moestum animum spes vel falsa refovere. Sed, ut poenam suam reprobi gravius Sentiant, et spem de ve-

1J Gemet. nec reum titur. a Bessar. signat delendum nam. Mox deest ne et eum. 3) Luc. I 6. 27.

705쪽

nia amittunt. Unde flammis ultricibus traditus, non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit: quia nunquam se ignium carere tormentis, adiuncto desperationis supplicio agnovit. Hinc Salomon ait: si Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. η I) Nequaquam ergo ad videnda bona oculus revertetur: quia retributionem suam mens inveniens, ad operationis usum nullatenus revocatur. Quia igitur fugit omne quod cernitur, et mansura sunt quae sequuntur; bene beatus Iob uno versu utraque complexus est, dicens: si Memento quia Ventus est Vita mea, nec revertetur oculus meus ut videat bona. η Cursum quippe lpraesentium contemplatus ait: a Memento quia Ventus est vita mea. n IE- ternitatem vero Sequentium considerans, adiunxit: si Nec revertetur oculus meus ut Videat bona. v Ubi apte quoque universi humani generis a redemptionis numere destituti Vocem protinus sumit, dicens:

CAPUT XV. Τune Christi gratia n0n liberat, quem nuΠ0

Nec aspiciet me risus hominis.

3s , isus quippe hominis, est misericordia Redemptoris, quae insensibilitatis nostrae duritiam, cum respicit, emollit.

706쪽

Unde teste quoque Evangelio, dicitur: s Respexit Dominus

Petrum, et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat Iesus; egressus foras, flevit amare. η I) Exutam vero carne animam nequaquam iam visus hominis aspicit: quia post mortem non liberat, quem ante mortem gratia ad veniam non reformat. Hinc etenim Paulus dicit: si Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. η a) Hinc Psalmista ait: si Quoniam in seculum misericordia eius. sm) Quia nimirum quem nequaquam modo misericordia eripit, sola post praesens seculum iustitia addicit. Hinc Salomon ait: α Quia lignum in quocumque loco ceciderit, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit: v quia cum humani casus tempore, sive sanctus, sive malignus Spiritus egredientem animam claustra carnis acceperit, in aeternum Secum sine ulla permutatione retinebit: ut nec exaltata ad

supplicium proruat, nec mersa aeternis suppliciis, ultra ad remedium ereptionis ascendat. Vir igitur sanctus humani generis damna considerans, quod a praesenti seculo Sine Redemptoris sὰ cognitione subtrahitur, atque in aeternis ignibus irreparabiliter sepelitur, et eius vocem in Se Su Scipiens, dicat: si Nec aspiciet me visus hominis; is quia nimirum Redemptoris gratia, quem nunc 6) non intuetur ut corrigat, tunc non respicit ut ab interitu abscondat. In

gantem particulam 2. Coc. et seq. suppressam. apud 'quos legitur quem nunc intuetur, pro quem nunc non intuetur.

707쪽

iudicium quippe Dominus veniens, peccatorem Videt ut feriat; sed non videt, ut ad largiendam salutis gratiam recognoscat culpas examinat, et vitam pereuntium ignorat. Unde sanctus vir, cum se post praesentem Vitam respectu hominis videri non posse fateretur, apte mox subdidit:

CAPUT XVI.

Quam sint Dei iudicia, districta et quomodo etiam qui sancti videntur macula peccati non

carent.

Oculi tui in me, et non subsistam. 36 e si aperie diceret: Districtus ad iudicium venienS,

et ad salvandum non vides, et ad seriendum vides: quia quem in praesenti vita dispensationis tuae miseratione non respicis, respiciendo postmodum per iustitiam extinguis. Nunc enim peccator quisque Deum non metuit et vivit, blasphemat et proficit; quia scilicet misericors creator, quem expectando vult corrigere, aspiciendo non vult punire, sicut scriptum est: i) u Dissimulans peccata hominum propter poenitentiam. η a) Sed tunc peccator cum respicitur non subsistit: quia cum districtus iudex merita subtiliter inquirit, reus ad tormenta non sussicit. 37. Quamvis hoc etiam voci iustorum congruit, quo-

I Gemet. et Corb. Germ. a prima manu dissimulata peccata. ab Sap. II. 24.

708쪽

rum mens semper solicita venturo examini intendit. Omne enim quod agunt metuunt, dum caute considerant, ci)qui ante quantum iudicem stabunt. Intuentur potentiam illius magnitudinis, et pensant quanto reatu constricti sunt propriae infirmitatis. Enumerant mala proprii operis, et contra haec exaggerant bona a) gratiae conditoris. Considerant prava 3) quam districte iudicet, bona opera quam subtiliter penset, et perituros se absque ambiguitate praesciunt, si remota pietate; iudicentur: quia hoc ipsum quoque quod iuste Videmur vivere, culpa est, si vitam nostram cum iudicat, hanc apud se divina misericordia non excusat. Hinc enim in hoc eodem libro scriptum est: si Astra non sunt munda in conspectu eius: v ) quia apud eum districte iudicati, ipsi quoque maculas inquinationis habent, qui per munditiam sanctitatis lucent. Bene ergo dicitur: u Oculi tui in me, et non Subsistam . n Ac si aperte iusti voce diceretur:

Si subtili examinatione discutior, perserendo s) iudicio

non assurgo; quia ad poenam vita non sufficit, si hanc immanitas iustae retributionis premit. Bene antem eiusdem humani generis et culpa breviter, et poena subrogatur, cum protinus dicitur:

CAPUT XVII. Quod quem semel culpa ad interitum pertrahit misericordia ad vitam n0n reducit.

23 Omissam in vulgatis voculam qui, revocavimus maxime ex ΜSS. Norm. quae non sine detrimento subrepta fuit. Quam bene enim Vilitas ct miseria iudicandi, per illam particulam cum maiestate aetemi Iudicis

. comparanturi

a9 In Maurina deest gratiae, quae extat in Vatici et alibi. 3J Hic supplevimus ex MSS. et aliis edit. multa quae in ed. Gussanu. desunt. Iob. 23. s.s In Bessari iudicium,

709쪽

- 657 Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descendit ad inferos, non a80endet. ,8 Rubes quippe ad altiora suspenditur, sed denSata

vento impellitur ut currat; calore autem solis dissipatur ut evanescat. Sic sic nimirum corda sunt hominum quae per acceptae rationis ingenium ad alta i) emicant; impulsa autem maligni spiritus flatu, pravis desideriorum suorum motibus huc illucque pertrahuntur; sed districto respectu Superni iudicis, quasi solis calore liquefiunt, et semel locis poenalibus tradita, ad operationis usum ultra non redeunt. Vir igitur sanctus elationis a cursum, defectumque humani generis exprimens, dicat: si Sicut consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos, non 3 ascendet. v Ac si aperte loqueretur dicens: In altum currendo deficit, qui superbiendo ad interitum tendit: quem si semel culpa ad poenam pertrahit, misericordia ulterius 'ad veniam non reducit. Unde et adhuc subditur:

CAPUT XVIII. Domus montis est id quod amando mens habitat. Nec revertetur ultra in domum suam.

19 Coc. quem recent. editi sequuntur mutavit micant in emigrant. a Maurina elationem, cursum, etc. 39 In Bessar. hic et supra ascendit.

710쪽

39 Dicut domus est corporis habitaculum corporale , ita unicuique menti hoc domus sit, quod ex desiderio inhabitare consuevit. Ad domum igitur suam ultra non revertitur, quia Semel quisque aeternis suppliciis traditus, ad hoc iam ubi amore inhaeserat, nullatenus revocatur. Potest etiam inferni nomine, peccatoris desperatio designari, de qua per Psalmistam dicitur: si In inferno autem quis confitebitur tibiλ η 1)Unde rursum scriptum est: si Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. η a) Quisquis autem impietati succumbit, vitam profecto iustitiae moriendo, derelinquit. Qui vero etiam post peccatum mole desperationis obruitur, quid aliud quam post mortem in inferni suppliciis sepeliturΘ Bene ergo dicitur: si Sicut consumitur

nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos, non ascendet. O Quia plerumqae cum perpetratione nequitiae etiam desperatio sociatur, et via iam reversionis abscinditur. Recte autem corda desperantium nubibus comparantur, quia et caligine erroris obscura sunt, et peccatorum multiplicitate condensa: sed consumpta pertranseunt, quia claritate extremi iudicii irradiata dissipantur. Solet etiam domus inhabitatio cordis intelligi. Unde sanato cuidam dicitur: si Vade in domum tuam: η 3) quia nimirum dignum est, ut peccator post veniam ad mentem suam redeat, )ne iterum quo iuste feriatur admittat. Sed qui ad infernum descenderit, ad domum suam ulterius non ascendet: quia eum, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION