장음표시 사용
711쪽
desperatio obruit, a cordis sui habitaculo foras mittit. Et redire introrsus non valet, quia susus exterius, ad deteriora quotidie compulsus cadit. Ad contemplandum quippe creatorem homo conditus fuerat, ut eius semper speciem quaereret, atque I) in solemnitate illius amoris habitaret: sed extra se per inobedientiam missus, mentis suae locum perdidit, quia tenebrosis itineribus sparsus, ab inhabitatione veri luminis elongavit. Unde apte a) adhuc subditur: CAPUT XIX.
hominis Deus, per inobedientiam de
sertUS. cognoscet eum amplius locus eius. quippe hominis, sed non localis, ipse scilicet
conditor extitit, qui hunc, ut in semetipso consisteret, creavit. Quem nimirum locum tunc homo deseruit, cum seductoris Verba audiens, a conditoris amore discessit. Sed cum omnipotens Deus redimendo se homini etiam corporaliter ostendit, ipse ut ita dixerim, fugitivi sui vestigia subsequens, ad retinendum quem amiserat hominem locus venit. Si enim appellari locus nequaquam conditor posset, Deum laudans Psalmista non diceret: a Filii servorum tuorum habitabunt ibi. η 3) Ibi enim non dicimus, nisi cum Locus
a) Sic Utic. Genaci. a. Vindoc. Corb. Germ. Regii, et Vet. edit. I. Vindoc. iu societate illius amoris. Coib. in soliditate. quam lectionem Cocc. et alii recentiores praetulerunt. a) Vaticana editio habet: Unde et apte. subditur PSal. IOL. 29.
712쪽
locqm specialiter designamus. Sed sunt plerique, qui etiam post perceptum i) redemptoris auxilium, ad desperationis
tenebras devolvuntur; et tanto nequius pereunt, quanto et oblata remedia misericordiae contemnunt. Recte ergo de damnato homine dicitur: a Neque cognoscet eum amplius locus eius: quia a conditore suo tanto tunc districtius in iudicio non cognoscitur, quanto uunc ad reparationis gratiam nec per dona revocatur. Unde et notandum summopere est, quod non ait: Neque cognoscet amplius locum suum, sed ait: si Neque cognoscet eum amplius locus eius. o
Dum enim cognitio non homini , sed loco tribuitur , patenter ipse conditor loci nomine designatur, qui districtus ad examen ultimum veniens, in iniquitate durantibus dicet: a Nescio vos unde sitis. η a) Sed electi quique quo districte reprobos repelli considerant, eo semetipsos quotidie a perpetratae nequitiae sordibus sollicitius purgant. 3)Cumque perituros alios frigescere a vitae amore conspue ciunt, studiose se ad poenitentiae lamenta succendunt. Unde et apte subditur:
CAPUT XX. Iram iudicis in consessione praeveniunt et oti . Quapropter et ego non parcam ori meo.
a Gemet. Utic. et alii, redemptionis auxilium. α Luc. I 3. 23. 33 Ab his verbis sollicitius purgant, cetera desunt in MSS. Bellovaci et Gemet. usque ad, iniquitatem meam ego pronuntiabo. Deerant etiam olim in Utic.
713쪽
18ri etenim suo i) parcit, qui confiteri malum quod
fecit, erubescit. In laborem quippe os mittere, est hoc ad consessionem perpetratae iniquitatis occupare. Sed iustus ori suo non parcit: quia iram iudicis districti praeveniens, verbis contra se propriae consessionis saevit. Hinc Psalmista ait: si Praeveniamus faciem eius in consessione. v a)Hinc per Salomonem dicitur: u Qui labscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem consessus fuerit, et dereliquerit ea, misericordiam consequetur. η 3) Hinc rursum scriptum est: si Iustus in principio accusator est sui. η ) Sed nequaquam ad consessionem os panditur, nisi cum consideratione districti iudicii per pavorem spiritus angustatur. Unde et apte mox subditur:
CAPUT XXI. Do utilitato consessionis et poenitentiae. Loquar in tribulatione spiritus mei
a ribulatio quippe spiritus linguam commovet, ut reatum pravi operis vox confessionis impugnet. Sciendum quaque est, quia saepe et reprobi peccata confitentur, sed dea) Editi, non parcit, A mox non renbescit, refragantibus ΜSS. Anglic.
714쪽
flere contemnunt. Electi autem culpas suas, quas ocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis:fletibus insequuntur. Unde bene beatus Iob I) postquam se ori suo non parcere spopondit, tribulationem mox spiritus subdidit. Ac si aperte fateretur, dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a moeroris stimulo per alia spiritus vagetur: sed culpas loquens vulnus aperio. Culpas vero ad correptionem cogitans, salutem Vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem , quae perpetravit, insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excutiat, ne vulnus proditum, sed neglectum, quo licentius iam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Quo contra Psalmista plagam cordis, non solum detexerat, sed detectae etiam medicamentum moeroris
adhibebat, dicens: si Iniquitatem meam ego ca) pronuntio; et cogitabo pro peccato meo. 3) n Pronunciando enim
occultum vulnus detegit, cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponitλ 3. Sed amictae menti, et sua solicite damna l cogitanti,
rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat. Unde et apte mox subditur
a) Bessar. beatus Iob, quia se ori suo non parcere spondet. at Ira Corb. Germ. Gemet. et Psalterium Rom. Utic. aunuutiabo, Vul
gati pronuntiabo. 3J Psal. 37. I9.
715쪽
CAPUT XXII. Compuncta mens multa in se detegit do- flenda. Confabulabor cum amaritudine animae
pavore namque divini iudicii assiicti, dum quaedam
male gesta plangimus, ipsa vi nostrae amaritudinis ad discutiendos nos vigilantius excitati, alia in nobis etiam quae amplius defleamus, invenimus. Nam saepe quod torpentes latuit. Rentibus subtilius innotescit: et amicta mens certius invenit malum quod fecerat et nescistat, eique rixa sua Verius aperit, quantum a Veritatis pace deviavit: quia rea
rum Suum, cuius secura non meminit, hunc in se commo
ta deprehendit. Succrescens quippe amaritudo pqenitentiae, verecundanti cordi importune ingerit illicita quae commisit, districtum contra haec iudicem ostendit, suppliciorum mi naS incutit, pavore animum serit, pudore confundit, motus illicitos increpat, quietem noxiae securitatis turbat: quae ei conditor bona contulit, q uae ipse bonis illius mala respondit, enumerat, quod mire ab eo conditus, quod gratuito nutritus, quod rationis substantia in conditione ditatus est, quod conditoris gratia vocatus, quod sequi ipse et Vocatus inoluit, quod vocantis misericordia nec surdum hunc renitentemque despexit; quod illuminatus donis, quod Sua sponte pravis actibus etiam post dona caecatus est; quod a caecitatis suae erroribus paternae sollicitudinis fla-Dj0jtjgso by OOQ le
716쪽
gellis expiatus, quod a flagellorum doloribus ad salutis gaudia misericordiae medicamento reductus est ; quod quibusdam culpis etsi non gravibus subditus, peccare tamen et inter flagella non desinit, quod peccatorem suum Superna gratia nec contempta derelinquit. Cum igitur afflictam mentem modo per replicationem donorum Dei, modo per
improperia actionis suae tanta severitate increpat, habet in corde iustorum amaritudo animae linguam suam, quae tanto eis subtilius loquitur, quanto et interius auditur. Unde et nequaquam dicitur: Fabulabor in amaritudine animae meae; sed, si Confabulabor cum amaritudine animae meae: oquia vis doloris, quae peccata singula reputans, torpentem animum ad lamenta excitat, quasi ad eum verba confabulationis format, in quibus semetipsum correctus inveniat, et ad sui iam custodiam sollicitior exurgat. Dicat itaque viriuStuS ex voce sua, et sanctae Ecclesiae typum tenens, dicat ex nostra: si Confabulabor cum amaritudine animae meae s Ac si apertius insinuet, dicens: Intus contra me cum cordis mei dolore colloquor, et foris me a verbere iudicis abscondo. Sed mens poenitentiae doloribus pressa in semetipsa constringitur , atque a cunctis delectationibus carnis sorti cogitatione separatur, ad summa proficere appetit, et tamen adhuc de corruptione corporis contradictionem sentit. Unde et apte mox subditur:
CAPUT XXIII. Carcere constringuntur hom0, diabolus, car nates; cum quod Volunt, implfro non Valent.
717쪽
- 665 Numquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcere'
s arcere homo circumdatur, quia plerumque et Virtutum profectibus ad alta exurgere nititur, et tamen carnis Suae corruptione praepeditur. Qua bene exui Psalmista deprecatur dicens: si Educ de carcere animam meam, ad confitendum nomini tuo. η i) Quid vero appellatione maris, nisi corda carnalium a) tumidic cogitationibus fluctuosa; quid autem ceti nomine, nisi antiquus hostis exprimiturλQui dum mentes 3 saecularium possidendo panetrat, qua si ) in eorum lubrica cogitatione natat. Sed cetuS carcere constringitur, quia malignus spiritus in inferioribus deiectus, ne ad caelestia evolare praevaleat, poenae Suae pondere coa atur: Petro attestante, qui ait: u Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciandos reserVari. 3 s) Cerus carcere constringitur, quia tentare bonos quantum desiderat prohibetur. Carcere quoque mare circumdatur: quia carnalium mentium tumida insanaque desideria ad peragenda mala quae appetunt, impossibilitatis suae ani) Psalm. I4 I. 8. 23 Lyram et Bigot. turbidis cultationibus. Ita quoque nunc legitur in Utic. ubi prius, tumidis cogitationibus. 3 Ebroic. Lyran. et Bigot. carnalium. Utic. 'tramque lectionem exhi
4 Gemet. et Turon. quasi in eorum Iubricas cogitationes. Ita prius legebatur in Utic. nunc, in eorum Iubricis cogitatio .ibus. Ita legitur in Bi-got. et Lyran. 3ὶ a. Pet r. a. 4.
718쪽
gustia gravantur. Saepe enim dominari melioribus concupiscunt: sed tamen eis, divino iudicio cuncta mirabiliter disponente, substrati sunt. Νocere bonis elati desiderant: et tamen subiecti ab eis solatia sperant. Pro explendis voluptatibus carnis , longaevitatem Vitae praesentis cupiunt; sed tamen ab ea sub celeritate rapiuntur. De quibus bene per Psalmistam dicitur: si Statuit aquas quasi in utre. η I Αquae quippe in utre sunt, cum lubrica eorum desideria,
quia operis effectum non inveniunt, sub carnali corde deprimuntur. Cetus ergo ac mare circumdatione premitur carceris: quia vel malignus spiritus, vel sequaces illius, in quorum se mentibus colligit, atque in eis undas tumentium cogitationum volvit, ut implere mala quae appetunt nequeant, superna eos districtio angustat. 46. Sancti antem viri, quo mundiori corde caelestium arcana considerant, auctis ad haec quotidie ardoribus anhelant. Ibi iam plene satiari desiderant, unde adhuc parum aliquid ore contemplationis degustant. Persecte cu'iunt carnis stimulum subdere, nihil in cogitatione illicitum de eius iam corruptione tolerare: sed quia scriptum est: si Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; η a) intentione iam quidem ultra semetipsos eminent, sed tamen adhuc infirmitatis suae incertis motibus subditi, corruptionis suae se carcere clausos dolent. Ait ergo: si Numquid mare sum ego, aut cetus, quia circumdedisti me carcereὸ η Ac si aperte diceret: Mare vel cetus, iniqui videlicet, eorumque auctor malignus spiritus, quia effrenari ad solam perpatrandae iniquitatis licentiam appetunt, recte poenae suae carcere com
719쪽
Stringuntur. Ego autem, quia iam aeternitatis tuae libertatem desidero, cur adhuc meae carcere corruptionis premorλQuod tamen nec a iustis superbe requiritur, quia amore veritatis accensi, infirmitatis suae angustias transgredi persecte concupiscunt. Nec ab auctore iustorum iniuste disponitur, quia electorum suorum Vota differens cruciat, crucians purgat: ut ad percipiendum quod desiderant, quandoque melius ex dilatione convalescant. Electi autem quo usque ab intima quiete differuntur, ad cor suum redeunt, ibique acarnis suae I) tumultibus .bsconsi, quasi amoenissimum secretum petunt. Sed in eo saepe tentationis aculeos sentiunt, carnis incentiva patiuntur, et ibi gravissimos labores inveniunt, ubi magnam requiem a labore quaesierant. Unde sanctus vir post insinuatum corruptionis suae carcerem
a ad quieta cordis spatia redire festinans , quia eandem rixam, et in intimis invenit, quam ab exterioribus fugit, protinus subdit dicens: CAPUT. XXlV
Quod cum ad silentium mentis nostrae re- Vertimur, intra nos in cogitationibus colloquimur, et quam subtilia sint iudicia divina metuentes, quasi in lectuli requie somnii visione
Si dixero, consolabitur me lectulus meus, et
a) a. Vindoc. stimulis vel tumultibus. a9 Edit. posteriores, ad quietam cordis patriam. repugnantibus MSS. Bellovac. Vindoc. Turon. Norman. etc.
720쪽
relet abor loquens mecum 19 in stratu meo: terrebis me per somnia, et per visiones horr0re
in sacro namque eloquio lectulus, cubile, vel stratum secretum solet cordis intelligi. Hinc est enim quod sub uniuscuiusque animae specie sponsa occultis stimulis sancti amoris excitata, in Canticis canticorum dicit: a In lectulo meo per noctes quaesivit quem diligit anima mea n a In lectulo quippe et per noctem dilectus quaeritur: quia nimirum invisibilis conditoris species, repressa omni corporeae Visionis imagine, in cubili cordis invenitur. Unde et eisdem suis dilectoribus Veritas dicit: si Regnum Dei intra vos est. v 3) Et rursum: a Si ego non abiero, Paraclitus non veniet. s Ac si aperte diceret: Si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem, per consolatorem Spiritum non perduco. Hinc de iustis per Psalmistam dicitur: u Exultabunt Sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis: n s) quia scilicet cum mala ab exterioribus fugiunt; securi intra mentium secreta gloriantur. Sed tunc laetitia cordium erit persecta, cum carnis exterius pugna non fuerit. Nam quousque caro illicit, quia quasi domus nostrae paries quatitur, etiam cubi- Ie turbatur. Unde et recte per eumdem Psalmistam dicitur: