장음표시 사용
731쪽
ci postulat: et qui adhuc sibi parci desiderat, prosecto minime desperat. Aliunde ergo est , quod desperat , aliunde vero quod parci sibi sanctus vir postulat: quia nimirum
dum bona vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda , quae permanent, in ipse robustior exurgit. Desperando itaque melius ad spem veniae ducitur: quia eo certius ventura appetit , quo praesentia Verius , ex desperatione derelinquit. Et notandum, quod vim nobis sui cordis insinuans, unam quidem de se sententiam protulit, sed hanc tertio insinuando replicavit. Quod enim superius dixerat: Elegit suspendium anima mea: hoc replicans addidit: Desperavi: atque aeterna concupiscendo, et temporalia pOSt- ponendo, hoc postremo intulit: Parce mihi: et quod superius dixit: ct corte ossa mea: hoc nimirum subdidit: Nequaquam ultra iam vivam. Hoc quoque ultimo protulit: M-hil enim sunt dies mei. s3. Bene autem dies suos nihil esse considerat, quia, ut paulo superius saepe iam diximus, sancti viri quo verius summa cognoscunt, eo sublimius terrena despiciunt, et idcirco praesentis vitae dies nihil esse conspiciunt: quia illuminatae mentis oculos in consideratione aeternitatis figunt. De qua dum ad se redeunt, quid se esse nisi pul-Verem agnoscunt, et infirmitatis suae conscii, districte iudicari metuuntὸ Cumque vim tanti vigoris aspiciunt, trepidant examinari quod sunt. Unde et adhuc apte subiungitur:
Sancti suam Vilitatem, ac Dei munera et iudicia semper conSideraΠt.
732쪽
Quid est homo, quia magnificas eum' cI)uut quid apponis erga eum cor tuum'
ue ominem Deus magnificat: quia largitate rationis di
tat, infusione gratiae visitat, honore collatae virtutis exaltat. Cumque per semetipsum nihil sit, esse tamen eum cognitionis suae participem, benignitatis munere eoncedit. Sed erga eumdem magnificatum hominem cor suum Dominus apponit: quia post dona iudicium exerit, merita subtiliter pensat, Vitae pondera vehementer examinat, et tanto ab eo post districtius poenas exigit, quanto hunc impe so munere largius praevenit. Vir igitur sanctus immensitatem supernae maiestatis aspiciat, atque ad infirmitatem propriam considerationis oculum reducat. Videat, quia caro capere non valet hoc, quod a de semetipsa Veritas per spiritum docet. Videat, quia etiam sublevatus hominis spiritus iudicium tolerare non sussicit, quod Deus sub examine districtae retributionis intendit, et dicat: u Quid est homo, quia magnificas eum t aut quid apponis erga eum cor tuumλ s Ac si aperte exclamet , dicens: Magnificatur homo spiritali munere, sed tamen caro est: et Vias eius post munera districte consideras; sed tamen si rem
I) Gemet. Corb. Germ. I. Reg. auι quia apponis hic et infra. a Primus Vindoc. et Core. Germ. quod per semetipsam veritas spiritum docet. Ita quoque nunc legitur in Utic. et in margine al. de semetipsa. secundus Vindoc. quod semetipsa=n veritatis spiritu docet. Reg. quod semetipsam veritatis spiritus docat. Alter Reg. cum Germ. et Coib. quod de semetipsa veritas spiritum docet. In omnibus autem nostris MSS. legitur, spiritum, non addito, sanPtum, ut in excusis.
733쪽
ta pietate iudicetur, pondus quod de tua si subtilitate
imminent, serre nec sublevatus ad iustitiam spiritus valet: quia etsi hunc ultra se tua dona dilatant, ad inquisitionem tamen tui districti examinis sua infirmitas angustat. Unde et adhuc apte subiungitur:
CAPUT XXIX. Quod Deus visitat hominem, cum in Virtutibus provehit, et probat eum aliquando, cum recedendo concuti tentatione permittit. Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
33 nostrum nesciat, quia diluculum dicitur, cum iam nocturna tempora in claritatem lucis mutanturi Nos itaque noctis tenebris premimur, cum perpetratione iniquitatis obscuramur. Sed nox in lucem vertitur, cum erroris nostri obscuritas, veritatis cognitione irradiatur. Nox in lucem Vertitur, cum corda nostra iustitiae fulgor illuminat, quae caecitas culpae deprimebat. Hoc diluculum discipulorum mentibus oriri Paulus aspexerat, cum dicebat: a Nox praecessit, dies autem appropinquavit. η a) Diluculo ergo nos Dominus visitat: quia erroris nostri tenebras, luce suae cognitionis illustrat, contemplationis munere sublevat, in
734쪽
arcem virtutis exaltat. Sed notandum, quod Deus postquam diluculo visitat, subito hominem probat: quia et accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera, nulla tentatione concutitur, has se thabere animus ex semetipso gloriatur. Ut ergo et firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex semetipso sit, probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis in nuitur, qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et
tamen post acceptam eamdem Sapientiam, meretricum Statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut tantae revelationis gratiam accepit, certamen turpium mulierum pertulit: quia nimirum Saepe cum mentem nOStram conceS-
sis virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant; ut quae Sublevata immenso munere exultat , etiam tentatione pulSata,
quid sit, inveniat. Sic Elias I et visitatus diluculo, sermone
coelos aperuit, et tamen probatus subito, infirmus per deserta fugiens, unam mulierem expavit. Sic Paulus a ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat; et tamen ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat, legem aliam in membris sustinet, cuius in se rebellione fatigari spiritus legem dolet. Diluculo ergo Deus visitat, sed subito post visitationem probat: quia et collato munere sublevat, et abstracto ad paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque proculdubio patimur, quo detersa funditus labe peccati , ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Unde adhuc apte Subditur:
735쪽
- 681 CAPUT XXX. Quod in vita saporum dulco dinis divinas gustamus, sed satiari nisi in regno beatitudinis illa omnino non pOSSumus. quequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam flue6ξ aliva in os ex capite delabitur, ab ore vero ad Ventrem deducitur cum glutitur. Quid itaque est caput nostrum, nisi divinitasὶ per quam existendi principium sumimus, ut creatura simus, Paulo attestante, qui ait: α Caput
viri Christus; caput autem Christi Deus. v I) Quid autem venter noster est nisi mensὸ quae dum cibum suum, supernum videlicet intellectum suscipit, refecta proculdubio omnium membra actionum regit. Nisi enim sacra eloquia aliquando mentem nomine ventris exprimerent, Salomon utique non dixisset: a Lucerna Domini spiracvlnm hominis, quae investigat omnia Secreta ventris: n faJ quia nimirum dum nos gratia superni respectus illuminat, cuncta etiam mentis nostrae nobis absconsa manifestat. Quid ergo salivae nomine, nisi sapor intimae contemplationis accipiturὸ
quae ad os a capite defluit: quia de claritate Conditoris adhuc in hac vita nos positos, vix 3 gustu revelationis
736쪽
tangit. Unde et Redemptor noster veniens, salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit: I) quia superna gratia
carnalem cogitationem nostram per admixtionem Suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate hominem ad intellectum resormat. Nam quia a paradisi gaudiis expubsum, in hoc iam exilio natura edidit, quasi a nativitate homo sine oculis processit. Sed sicut sanctus vir insinuat, haec saliva ad os quidem labitur; ut vero ad ventrem usque perVeniat, non glutitur: quia divinitatis contemplatio Sensum tangit, sed plene mentem non reficit: quoniam perfecte animus conspicere non valet, quod adhuc quia caligo corruptionis praepedit, raptim videt. 37. Ecce enim electorum mens iam terrena desideria subiicit; iam cuncta, quae considerat praeterire, transcendit; iam ab exteriorum delectatione suspenditur, et quae Sint bona invisibilia rimatur; atque haec agens, plerumque in dulcedinem supernae contemplationis rapitur: iamque de intimis aliquid quasi per calignem conspicit, et ardenti desiderio interesse spiritalibus angelorum ministeriis conatur: gustu in circumscripti luminis pascitur, et ultra Se eVecta,
ad semetipsam relabi dedignatur. Sed quia adhuc a corpus quod corrumpitur aggravat animam, v a) inhaerere diu luci non Valet, quam raptim videt. Ipsa quippe carnis infirmitas transcendentem se animam retrahit, atque ad cogitanda ima ac necessaria suspirantem reducit. Saliva ergo ex
capite desuens os tangit, sed ad ventrem minime pervenit: quia liquore supernae contemplationis iam quidem intellectqs noster infunditur, sed nequaquam mens plene satiatur. In ore etenim gustus est, in ventre satietas. Salivam
737쪽
itaque glutire non possumus, quia Super ae claritatis bono satiari non permittimur, quod adhuc ex tenuitate gustamus.
Sed quia hoc ipsum , quod utcumque iam ci) superne
cognoscimus, ex pietate parcentis eM; quod vero hoc percipere persecte non possumus, adhuc ex poena Vetustae damnationis recte nanc dicitur: α Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam Salivam meamῖ n Ac si aperte diceretur: Tunc homini plene parcis, cum hunc ad persectionem tuae contemplationis admiseris, ut claritatem tuam raptuS interius videat, et eum carnis Suae corruptio exterius non repellat. Tunc permittis ut salivam glutiam, cum me Sapore tuae claritatis usque ad abundantiam satietatis insuderis, ut nequaquam iam per indigentiam gusta oris esuriam, sed in te a solidus , irrigato mentis Ventre subsistam. Sed qui promereri Vult bonum, quod 3 expetit, debet malam confiteri, quod licit. Sequitar:
CAPUT XXXL Quod nisi misericordia Dei subveniat , qui
per nos cecidimus, nostris resurgere Virtutibus non ValemUS.
Peccavi. quid faciam tibi, o custos hominum'
IJ Turon. Germ. Nom. Anglic. et Vet. ed. iam superna. Vindota et Core. Germ. iam superne. Editi poster. iam super nos. BeSSar. ex supernis.
738쪽
38 .cce fatetur malum, quod egit, sed bonum quod Deo
in re compensationem debeat offerre, non invenit: quia ad abluendam culpam quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foveat, et non imstitia recte iudicantis premat. Unde recte per Psalmistam dicitur: si Melior est misericordia tua super vitam: v I quia quamlibet videatur innocens, apud districtum tamen iudicem nostra nos vita non liberat, si ei reatus sui debitum misericordiae benignitas non relaxat. Vel certe cum
dicitur: u Quid faciam tibiλη patenter ostenditur, quia haec ipsa bona, quae agere praecipimur, non praeceptori, Sed nobis prosunt. Unde rursum per Psalmistam dicitur: l a Quoniam bonorum meorum non indiges. v a Humilitas
autem nostrae destitutionis exprimitur, cum Deus hominum custos Vocatur: quia si eius nos custodia minime protegit,
ante occulti hostis insidias, nostrae sollicitudinis oculus vigilans dormit, Psalmista rursus attestante, qui ait: si Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam. n 3 Per nos namque cecidimus; sed nostris resurgere viribus non valemus. Culpa nos ) voluntatis propriae semel stravit, sed poena culpae deterius quotidie deprimit. Ad amissam rectitudinem surgere studiu-rum conatibus nitimur: sed meritorum pondere gravamur. Unde et apte subditur:
2) Ps. IS. 2.3J Ps. 126. I. 4l Lyr. et Bigot. voluptatis propriae. Ita nunc legitur in Utic. antiqua manu additum; prius enim legebatur, voluntatis propriae.
739쪽
Quanta sit miseria mutabilitatis humanae. Quare posuisti me contrarium tibi, et sumtus sum mihimetipsi granis '
ue y unc in contrarium Deus hominem posuit, cum homo Deum peccando dereliquit. Serpentis quippe persuasionibus captus hostis eius extitit, cuius praecepta contempsit. Iustus vero conditor hunc sibi contrarium posuit: quia inimicum ex elatione deputavit. Sed haec ipsa contrarietas culpae, facta est homini pondus poenae , ut corruptionis suae male liber serviat, qui bene servus de incorruptionis libertate gaudebat. Salubrem quippe humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis iugum superbiendo pervenit, et cer-Vicem cordis erigendo supposuit; quia qui subesse divinis iussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit. Quod melius ostendimus, si ea quae deiectus sustinet, et prius carnis, et post pondera mentis exprimamus. 6o. Ut enim taceamus hoc, quod I) dolores tolerat, quod febribus anhelat; sua quadam aegritudine constringitur ipsa haec nostri corporis quae salus a) vocatur. Nam otio tabescit, opere deficit: inedia deficiens, cibo reficitur ut subsistat: resectione lassescens, abstinentia relevatur ut
3 Bcssar. doloribus. Mox quae salus vocatur aegrittiao est: integro sensua
a Additur in editis, aegritudo est, quae redundant, et in nullis MSS. in
740쪽
vigeat: aqua perfunditur, ne arescat: linteis tergitur, ne bpsa nimis perfusione liquefiat: la ore vegetatur, ne quiete torpeati' quiete refovetur, ne laboris exercitatione Succumbat: fatigata vigiliis, somno reparatur: OppreMa Somno, vigiliis excutitur, ne sua peius quiete lassetur: vestibus t gitur, ne frigoris adversitate penetretur: quaesito calore deficiens, aurarum flatu refovetur. I Cumque inde molestias invenit, unde vitare molestias quaesivit, male Sauciata, ut ita dixerim, de ipso suo medicamine languescit. Romotis ergo febribus, cessantibusque doloribus, ipsa nostra S lus aegritudo est, cui a curandi necessitas nunquam deest. Quot enim solatia ad vivendi usum quaerimus, quasi tot nostrae aegritudini medicamentis obviamus. Sed ipsum quoque medicamen in vulnus vertitur: quia exquisito remedio paulo diutius inhaerentes, ex eo gravius deficimus, quod provide ad resectionem paramus. Sic nimirum debuit praesumptio corripi, sic Superbia sterni. Quia enim elatum Semel sumpsimus spiritum, ecce defluens quotidie portamus
6 I. Ipsa quoque mens nostra a Secreti interioris Securo gaudio exclusa, modo spe decipitur, modo pavore Vexatur,
modo 3 dolore deiicitur, modo falsa hilaritate relevatur:
transitoria pertinaciter diligit, eorumque amissione inceSSanter atteritur, quia et incessanter curSu rapiente permutatur. Rebus autem mutabilibus Sabdita, et a semetipsa Variatur.
Nam quaerens quod non habet, anxia percipit: cumque hoc
3 Gemet. cumque inediae molestias. a Bellovaci et Gemet. cui curanda necessitas. 3J Vindoc. Bellovaci unus Reg. Coib. et Gemet. modo despiciendo dolore deiicitur. Τuron. Germ. Ebroici cum reliquis Normam modo deficiendo dolore deiicitur. Bessar. despiciendo. Mox amaverat, et inveneri