장음표시 사용
761쪽
insania, in tormentis positis displicebit.
quippe vecordia est, laboriosa agere, et aura laudis inhiare; sorti opere praeceptis caelestibus inservire, sed terrenae retributionis praemium quaerere. Ut enim ita dixerim, qui pro virtute, quam agit, humanos favores desiderat, rem magni meriti vili pretio venalem portat: Unde caeli regnum mereri potuit, inde nummum transitorii sermonis quaerit.
Vili ergo pretio opus vendit; quia magna impendit, sed minima recipit. Quibus itaque hypocritae similes, l) nisi secundis et neglectis vitibus existunt quae per ubertatem fructum proferunt, Sed nequaquam per studium a terra sublevantur. Quod pingues palmites a)germinant, errantes bestiae conculcant; et quo hoc uberius aspiciunt, proiectum in infirmis, avidius consumunt : quia nimirum hypocritarum opera, 3 dum clara monstrantur, quasi pinguia prodeunt: sed dum humanas laudes appetunt, quasi in terra deseruntur. Quae huius mundi bestiae, maligni scilicet spiritus comedunt, quia haec ad usum perditionis inflectunt, tantoque ardentius rapiunt, quanto et magna clarius innotescunt. Unde bene per prophetam dicitur: si Culmus stans, non est in eis germen, et non faciet farinam; quod etsi fecerit, alie-
39 Gemet. nisi secundis, sed neglectis vilibus. a Bessar. germinat. 33 Bellovac. et Gomet. dum eloriosa monstrauιur.
4J Editi, in eo rermen ει non faciet farinam; quod εἰ si fec/rit, Muciantibus MSS.
762쪽
ni comedent eam. i) Culmus quippe germen non habet, cum vita meritis virtutum caret. Farinam culmus non facit, cum is, qui in praesenti seculo proficit, nil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit. 82. Sed saepe et cum fecerit, hanc alieni comedunt: quia et cum bona opera hypocritae ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur. Qui enim per haec Deo
placere non appetunt, nequaquam agri dominum, sed alienos pascunt. Fecundo itaque hypocrita et neglecto palmiti similis, servare fructum non valet: quia botros boni inperis in terra iacet. Sed tamen hac ipsa sua vecordia pascitur; quia pro bono opere a cunctis honoratur: ceteris prae eminet, Subiectas hominum mentes tenet, maioribus locis attollitur, favoribus nutritur. Haec vero ei sua vecordia placet interim, sed non placebit: quia cum retributionis tempus advenerit, in poena displicet quod vecors fuit. Tunc se stulte egisse intelliget, cum pro delectatione laudis, sententiam divinae increpationis acceperit. Tunc se vecordem fuisse considerat, cum se pro temporali, quam percepit, gloria, perpetua tormenta castigant. Tunc Veram scientiam Supplicia aperiunt: quia per haec profecto colligitur, nihil inisse omnia quae transire potuerunt. Unde et recte Subditur:
CAPUT XLIV. Quod ad statum mortis quasi ad venti Vehementis impetum, hypocritarum teXtura rum
763쪽
- 709 patur, et hi, qui crucem in angaria portant,
Et sicut tela aranearum sidueis eius.
83'Vene hypocritarum fiducia, aranearum telis similis dicitur: quia omne quod ad obtinendam gloriam exudant,
ventus vitae mortalis dissipat. Nam quoniam aeterna non quaerunt, bona temporalia cum tempore amittunt. Pensam dum quoque est, quod Sua araneae per ordinem ducunt:
quia sua hypocritae quasi sub discretione opera disponunt. Aranearum tela Studiose texitur, Sed subito flatu dissipatur: quia quidquid hypocrita cam labore peragit, aura humani favoris tollit; et dum in appetitu laudis opus deiicit, quasi
in ventum labor evanescit. Saepe namque et usque ad praesentis Vitae terminum, hypocritarum facta perdurant: sed quia per haec auctoris laudem non quaerunt, bona ante Dei oculos numqnam suerunt. Plerumque enim, ut praediximus, Sacrae legis eruditione sulciuntur, doctrinae Verba proserunt, omne quod sentiunt, testimouitS accingunt: nec tamen per haec Vitam audientium, sed proprios favores quaerunt; quia nec proferre alia noverunt, nisi quae auditorum corda ad rependendas laudes I excutiant, non autem ad lacrymas accendant. 8 Mens quippe concupiscentiis exterioribus occupata, igne divini amoris non calet: et idcirco ad supernum de
i vindocin. ad re tendas laudes excutiant. Vitiose Coc. pro excutiant, auctoritate censoria posuit, excitent.
764쪽
siderium inflammare auditores suos nequeunt verba, quae frigido corde proseruntur. Neque enim res, quae in se ipsa non arserit, aliud accendit. Unde sit plerumque, ut hypocritarum dicta et audientes non erudiant, et eosdem ipsos qui se proferunt, elatos laudibus deteriores reddant. Attestante etenim Paulo, si Scientia inflat, charitas haedificat. s
i Cum sa) ergo charitas aedificando non erigit, scientia
inflando pervertit. Plerumque se hypocritae mira abstinentia affligunt, omne robur corporis atterunt, et quasi carnis vitam funditus in carne viventes extinguunt, sicque per abstinentiam morti appropiant, ut pene quotidie morientes vivant. Sed ad haec humanos oculos quaerunt, admiratiOnis gloriam expetunt, Veritate attestante, qctast ait: α Exterminant facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. v 3 Nam ora pallescunt, corpus debilitate quatitur, pectus interrumpentibus suspiriis urgetur. Sed inter haec, ab ore proximorum sermo admirationis quaeritur, nihilque tanto labore aliud, nisi aestimatio humana cogitatur. Quos nimirum bene Simon ille significat, qui Dominicae passionis
tempore in angariam crucem portabat, de quo scriptum est: si Invenerunt hominem Cyrenaeum, venientem obviam sibi, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret
crucem Iesu. η )8s. Quod enim s per angariam agimus, non hoc e X
r) I. Cor. 8. I. 23 Ita Turon. Vindoc. Norm. et pene omnes; ubi editi habent, quem enim charitas. In BesSar. quem.
765쪽
studio amoris operamur. Crucem ergo Iesu in angaria portare, . est amictionem abstinentiae si) pro alia quam necesse est, intentione tolerare. An non Iesu crucem portat in angaria, qui quasi ad praeceptum Domini carnem domat, sed tamen spiritalem patriam non amatΘ Unde et Simon isdem crucem portat, Sed nequaquam moritur: quia omnis hypocrita corpus quidem per abstinentiam assicit, sed tamen per amorem gloriae mundo vivit. 86 Quo contra per Paulum bene de electis dicitur: u Qui autem Sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. η a) Cum vitiis quippe et concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut iam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, Sed honoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam peius vivit: quia et saepe per sanctitatis imaginem, locum regiminis indignus assequitur, quem, nisi aliquid in se virtutis ostenderet, nullo percipere labore mereretur. Sed transit quod delectabiliter obtinet, et poenaliter quod sequitur, manet. Sanctitatis nunc fiducia in ore hominum ponitur: sed cum internus iudex secreta cordis examinat, testes vitae exteriuS non quaeruntur. Bene ergo dicitur: a Sicut tela aranearum fiducia eius: nquia apparente cordis teste, praeterit omne quod exterius de humano favore confidit. Unde et adhuc apte subiungitur:
Quod instabilis sit domus, quae Christum
I Bellovac. et Norm pro aliqua necessitaιis intentione tolerare. In Utic. prius legebatur, pro alio quam necessitatis intentione tolerare. α) Gal. 3. 24.
766쪽
- 712 non habet in fundamento, et quid sit, qu0dfatuas virgines oleum mendicant. I) Innitetur super domum suam, et non Sta bit: fulciet eum, et non Surget.
87 sicut domus exterioris conversationis, est aedificium quod inhabitat corpus: ita domus nostrae cogitationis, eStres quaelibet, quam per dilectionem inhabitat animus. O- mne quippe quod diligimus, quasi in hoc quiescentes habitamus. Unde Paulus, quia in supernis a cor fixerat, in terra quidem positus, Sed tamen a terra extraneuS, dicebat: a Nostra conversatio in coelis est. O 3 Mens itaque hypocritae nihil aliud in omne quod agit, nisi opinionis Suae gloriam cogitat, nec curat quo post per meritum ducitur, sed quid interim dicatur. Domus ergo eius, est delectatio favoris: quam quasi quietus inhabitat, quia per cumcta Sua opera ad hanc se intra animum, reclinat. Sed stare domus haec non valet: quia laus cum vita praeterit, et humanus favor in iudicio non subsistit. Unde et fatuae virgines, quae oleum in vasis non sumpserant, quia in alienis Scilicet vocibus gloriam, et non in suis conscientiis habebant, turbatae per sponsi praesentiam, dicunt: κ Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. v
s Oleum quippe a proximis petere , est gloriam boni
I Bessu. Imilatur supin domum suam non stabiι. at Corb. Germ. et Reg. consxus erat.
767쪽
operis, a testimonio alieni oris implorare. Mens etenim vacua, cum cunctis suis laboribus nihil se intus tenuisse invenerit, testimonium seras quaerit. Ac si aperte fatuae virgines dicant: Cum nos repelli sine retributione conspicitis, dicite in nostro opere quid vidistis. 88 Sed frustra tunc hypocrita in hac domo laudis innititur: quia nihil ei in iudicio attestatio humana suffragatur, quia eandem laudem, quam post in testimonium exbgit, prius in munere recepit. Vel certe super domum suam hypocrita innititur, cum vanis favoribus deceptus, quasi de fiducia sanctitatis elevatur. Multa quippe hypocritae in Occulto mala faciunt, quaedam vero bona in publico. Cumque ex bonis patentibus laudes recipiunt, ab occultis malis considerationis oculos avertunt talesque; Se a Stimant, quales foris audiunt, non quales intus noverunt. Unde fit plerumque, ut ad supernum quoque iudicium cum fiducia Veniant: quia tales se apud internum arbitrum credunt, quales ab hominibus soris habebantur. Sed stare domus hypocritae non valet, quia in terrore districti examinis, omnis anteactae fiducia sanctitatis cadit. Cumque sibi oris alieni
testimonia deesse cognoverit, ad sua se opera enumeranda convertit. Unde et adhuc subditur: a Fulciet eam, et non Surget. v Hoc namque, quod per Se stare non Valet, fulcitur ut stet: quia cum vitam suam hypocrita labefactari in iudicio conspicit, hanc fulciendo Statuere operum enumeratione contendit. An non laudis suae habitaculum hinc
inde sulcient, qui facta sua, ut praefati sumus, in iudicio
enumerantes, dicunt: a Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus,
et in nomine tuo virtutes multas fecimusλ η i) Sed do-
768쪽
mus laudis tot allegationibus fulta, minime consurgit: quia protinus iudex dicit: a Nunquam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem. η I) Et sciendum est, quia hoc quod surgit, ab infirmis ad superiora se erigit. Domus ergo hypocritae surgere non valet: quia per omne quod iuxta praecepta coelestia agere potuit, a terra animum nunquam levavit. Iure igitur tunc nequaquam ad praemium retributionis erigitur, qui per hoc quod nunc exhibet, in appetitum temporalis gloriae iacet. 89. Sed quia vita hypocritae scirpi appellatione signata, qualiter in iudicio reprobetur audivimus: prius quam districtus iudex appareat, qualis ab hominibus habeatur audiamus. Sequitur
Quod illucescente sole iustitiae, Sicci erunt, et aridi hypocritae, qui virides videntur et hu
mecti. mmeotus τidetur antequam veniat Sol.
9o aepe in sacro eloquio Dominus solis appellatione figuratur, sicut per prophetam dicitur: u Vobis autem qui ibmetis nomen Domini, orietur sol iustitiae. η a) Et sicut repulsi in iudicio impii dicere Sapientiae libro describun
769쪽
tur: u Erravimus a via veritatis, et lumen iustitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. η i) Ante solem igitur scirpus humidus cernitur: quia prius quam divina districtio in iudicio a) candeat, omnis hypocrita infusum se sanctitatis gratia ostentat: quasi virens aspicitur , quia iustus aestimatur, honoris locum obtinet, de gloria sanctitatis pollet, a cunctis ei veneratio defertur, opinio laudis 3 extenditur. Scirpus itaque iste in nocte humidus est,
sole autem veniente siccatur: quia nimirum hypocrita in tenebris vitae praesentis sanctus ab omnibus creditur; sed cum districtus iudex venerit, quam sit iniquus apparebit. Dicat ergo: a Humectus videtur antequam veniat Sol: nquia virentem se nunc humanis oculis exhibet, sed in calore tunc divini iudicii arescet. Sequitur:
CAPUT XLVII. Statim ut recto agit, hypocrita Vult laudari. Et in ortu suo germen eius egreditur.
9i verba quaelibet nascendo prius a terra producitur,
aura et aestibus tangitur, sole ac pluviis nutritur, et tunc demum ad proserendum sui seminis germen aperitur. Scirpus vero cum flore suo nascitur, moxque a terra Surgit, at Sap. s. 6.
a Ita Anglici et nostri, non cadat, ut in edit. Gilol. et vatic. ubi etiam legitur mendose ostendat, pro ostentat. 3 Norman. ostenditur.
770쪽
sui secum seminis germen producit. Bene ergo per herbas reliquas sancti quilibet, per scirpum vero hypocrita designatur: quia iusti viri prius quam in opere sanctae conversationis oriantur, huius vitae hyemem tolerant, eosque gravium persecutionum aestus fatigant; sed cum rec talaciunt, nequaquam hic suae rectitudinis remunerationem quaerunt; cum vero a paesentis mundi laboribus exeunt, ad aeternam patriam venientes, expectata retributione perfruuntur. At contra hypocrita, quia mox in bono opere nascitur, praesentis mundi recipere gloriam conatur. Quasi scimpi more cum germine oritur, qui pro eo quod bene vivere incipit, quaerit Statim ut a cuntis honoretur. Germen itaque in ortu, est remuneratio in inchoatione. Saepe namque nonnulli apertae pravitatis vias deserunt, sanctitatis habitum sumunt: moxque ut prima limina bene vivendi contigerint, obliti qui fuerint, assigi iam per poenitentiam de
consummatis nequitiis nolunt: laudari autem de inchoata i Stitia appetunt, praeesse ceteris etiam melioribus concupiscunt. Quos plerumque dum I) iuxta votum praesens pro-SperitaS Sequitur, multo quam prius fuerant, de sanctitatis habitu peiores fiunt. Nam rebus multiplicibus occupati, atque ipsa occupatione a) confusi, non solum perpetrata minime deplorant, sed adhuc quae deplorentur, exaggerent. 92. Qui enim mundum deserunt, ad exteriora ossicia
provehi 3 non debent, nisi per humilitatem divitius in
eiusdem mundi contemptu solidentur. Citius namque bo-il Nomian. iuxta voluntatem etc. a in Ita Bellov. Vindoc. Norman. Longip. ubi apud Coc. et seq. ed. legitur, conssi 3 Gemet. provehi non habent.