장음표시 사용
751쪽
mant, sanctam Ecclesiam quasi in i) erroris nocte positam, ad diluculum veritatis vocant quatenus et per cognitionem Dei, quasi per diluculum Surgat, et per precem poenitentiae praeterita diluat. si Si mundus et rectus incesseris. n Mundus videlicet in cogitatione, rectus in opere. u Statim evigilabit ad te. s Ac si aperte dicat: Quia is, qui nunc tribulationibus tuis virtutem suae protectionis non a) exerit, 3 quasi ab adiutorio errantis dormit. aEt pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae: n id est, praesentis vitae contrarietates amovet, et tranquillitatis protinus Securitatem praebet. Quia enim perversi quique temporale gaudium singulare aestimant divinae remunerationis bonum; quae ipsi anxie ambiunt, haec aliis pro magno pollicentur. Unde plerumque fit , ut aut amissa recuperari Spondeant, aut ad maiora adhuc praesentis vitae praemia auditorum suorum animos extendant. Quod patenter Baldad exprimit, cum protinus adiungit:
CAPUT XXXVIII. Quid suis sequacibus promittant.
In tantum, ) ut si priora tua fuerint par-
τα, et novissima tua multiplicentur nimis.
a J Bessar. quasi moeroris nocte. a) Bcssar. non scierit. 33 Gemel. quasi ad adi ιtorium.
752쪽
ro,si vero habitaculum iustitiae, consilium mentis Vocat,
afflictis catholicis errorum magistri pacatum iustitiae habitaculum promittunt: quia si eos ad sua pertrahunt, prosecto a contentione conticescunt. Namque hi, qui pertrahi ad perverSa potuerant, tanto iam tranquillius temporali pace quieti sunt, quanto longius ab aeterna separantur. OpeS quoque intelligentiae se sequentibus crescere spondent. Unde et subditur: a In tantum, ut si priora tua fuerint par-Va, et novissima tua multiplicentur nimis. s Sed quia eorum verbis non facile creditur, quoniam saepe vita contemptibilis demonstratur, antiquorum patrum sententias proserunt, earumque rectitudinem in argumentum sui erroris inflectunt. Unde et subditur:
CAPUT XXXI Quod antiquorum patrum exempla ad insinuandum transitoriae huius vitae instabilitatem
Interroga enim generationem pristinum, et diligenter investiga patrum memoriam.
1 denerationem pristinam, ac patrum memoriam nequaquam videri, sed investigari admonent: quia hoc in ea n lunt conspici, quod liquido cunctis patet. Nonnumquam vero more bonorum, quaedam moraliter docent, et qualiter ex praeteritis praesentia colligantur, insinuant: atque ex his, quae iam a nostris oculis pertranseundo subtracta sunt, quam nul-Dj0jtjgsd by OO le
753쪽
la sint, quae videntur, demonstant. Unde et adhuc subditur:
CAPUT XL. Quas iam transacta sunt nos d0cent, quam celeriter cetera sint transitura. Resterni quippe sumus, et ignoramus, quo niam sicut umbra dies nostri sunt Super terram
ae eneratio itaque pristina interroganda proponitur, ut transire tempuS vitae praesentis Sicut umbra monstretur: quia videlicet si ea, quae erant, et iam tranSacta Sunt, ad mem riam reducimus, patenter cognoscimus quam celeriter hoc quoque fugiat, quod tenemus. Saepe vero haererici eosdem nobiScum patres, quoS Veneramur, laudant: Sed intellectu depravato, ipSiS nos eorum laudibus impugnant. Unde et adhuc subditur:
CAPUT XLI. Pravi bona tuterdum proserunt, sed non bene.
Ipsi docebunt te: I) loquentur tibi, et de eor
de suo pr0ferent eloquia. 3Boiandum quod superius dixerat: spiritus multipIex
754쪽
sermonis oris iiD: nunc vero reductis ad memoriam patribus, dicet: De corde suo proferen ι eloquia. Ac si vitam sanctae Ecclesiae haeretici detestantes dicant: Multiplicitatem spiritus in ore habes, in corde non habes. Sed illi contra te audiendi sunt, qui verba ex corde proferentes, recta vivendo docuerunt. Saepe autem pravi dum suae vitium tortitudinis ignorant, audenter aliorum rectitudinem lacerant. Cumque contra bonos sibi auctoritatem increpationis arripiunt, aut ea bona proserunt, quae non videndo, sed audiendo didicerunt, aut ea aliis mala mentientes ingerunt, quae ipsi committunt. Sed cum ea bona proserunt, quae Servare contemnunt, sciendum est, quia plerumque Veritas Sic per Ora adverSariorum Sonat, ut eorum linguam movens, vitam seriat; quatenus culmen rectitudinis loquentes et ignorantes, I) ipsi et verbis iudices, et factis accusatores fiant. Unde Baldath mira quidem coutra hypocritas subdit, sed mucrone verbi se impetit: quia simulator iustitiae, nisi ex aliquantulo ipse esset, docere iu-Stum nequaquam tanta temeritate praeSumeret. Et quidem sortia sunt valde, quae dicit; sed haec Stultis, Don autem Sapienti; pravis non recto dicere debuit: quia et vecordem se asserit, qui hortis sitientibus, in flumen aquam sundit. Sed interim postponentes cui dicitur, pensemus subtiliter quid dicatur; ut nos prolata in Struant, quamvis meritum Sui auctoris impugnent. Sequitur:
Numquid cυ virescere potest scirpus absque
r) Bessar. ipsi sibi. Et post prolatae scntentiae, Sed sententiae superscribitur. Mox viUere. IJ Ita Norman. ct pene omnes. cui lect . favet iterata viriditatis mentio. In cditis legitur, vivere. Et S. Grcg. infra: Scirpus . . . sine aqua usu vivit. Dj0jtjgod by
755쪽
Mui Baldath scirpum, vel carectum comparet, ipse pro tinus aperit cum subiungit:
CAPUT XLII Hypocrita bonorum operum Speziem , non fructum habet. Cum adhuc sit in flare, nec caryatur manu, ante omnes herbaS arescit: sic M viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribis.
s scirpi ergo vel carecti nomine, hypocritae Vitam Signant, quae speciem quidem viriditatis habet, sed ad humanos usus 3) fructum utilitatis non habet; quae sterili
tate operis arida permanens, solo sanctitatis colore viride scit. 76. Sed neque sine humore scirpus, neque Sine aqua ca
rectum proficit: quia hypocritarum vita ad bona opera infusionem quidem superni muneris percipit, sed in cunctis
756쪽
quae agit, exteriores laudes appetens, a fructu perceptae infusionis inanescit. Saepe namque mira signorum opera faciunt, ab obsessis corporibus spiritus pellunt, et per pro phetiae donum, ventura quaeque sciendo praeveniunt: sed tamen a largitore tot munerum, cogitationis intentione divisi sunt; quia per eius dona, non eius gloriam, sed proprios favores quaerunt: cumque per accepta I) dona in sua laude se elevant, ipsis muneribus contra largitorem pugnant. Inde quippe contra dantem superbiunt, unde ei amplius humiles esse debuerunt. Sed eo postmodum eos districtior
Sententia percutit, quo nunc superna bonitas, et ingratos largius infundit. Fitque eis amplitudo muneris, incrementum damnationis, quia irrigati fructum non ferunt, sed subviriditatis colore vacui in altum crescunt. mos bene per Evangelium Veritas exprimit, dicens: si Multi dicent mihi in illo die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo Pro phetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in n mine tuo virtutes multas fecimusλ Et tunc confitebor illis. quia numquam novi vos: discedite a me qui operamini iniquitatem. η a) Scirpus igitur vel carectum absque humore, I) vel aqua non vivit: quia nimirum hypocritae non nisi
I) Gemet. et Germ. eumque percepta bona in sua lauda levant. Lyr. Bi-got. Utic. Vindoc. cumque per accepta bona etc. se elevanι quos Sequi
a) Matth. 7. 2O.3 In editione Maurina desunt verba absque humore. auae sorsitan redundare videntur. Sed retinuimus ex Vaticana, Parisiensi, et aliis editionibus, quia non inutiliter has duas locutiones positas existimavimux. Humor enim terrae ad naturam seri ilis loci. aqua vero ad irrigationem ariificialem, vel aliunde procuratam reserri potest. Vel sorsan quia men oraVit scirpum et carectum. repetere voluit Sanctus Doctor, quae in textu de umquoque dicitur, reserens ad scirpum verba absque humore; ad ca
757쪽
ex superno munere viriditatem bonae operationis accipiunt.
Sed quia hanc in usum propriae laudis arripiunt, si in aqua
quidem virides, sed tamen inaneS crescunt. 77 Bene autem subditur: a Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. o Scirpus in flore, est hypocrita in laude. Acutis vero angulis surgens carectum, manu non carpitur; quia exasperatis per arrogantiam sensibus, de pravitate sua hypocrita corripi dedignatur. in flore suo manum carpentis incidit: quia in laude hypocrita positus , a) ne hunc quisquam corripere
audeat, esperitate sua protinus Vitam corripientis secat.
Sanctus namque non esse appetit, 3 sed vocari: et cum fortasse corripitur, quasi in opinionis gloria detruncatur. Deprehensum se in pravitate irascitur, loqui sibi redarguentem prohibet: quia velut in occulto vulnere tactus dolet. Qualis imperitis innotuit, talis vult ab omnibus ae- Stimari, et paratior mori, quam corripi redargutione deterior redditur, ) quia quasi dirae percussionis aestimat iaculum , puritatis verbum. Unde exasperatus protinus in contumelias surgit, et quae mala exaggeret contra Vitam correptoris, inquirit. Demonstrare longe incomparabiliter reum reprehensorem suum desiderat, ut innocentem Senon suis actibus, sed alienis criminibus ostendat: ita ut saepe homo redargutionis aliquid se dixisse poeniteat, et quasi a carpentis manu, sic a corripientis animo quidam, ut ita dixerim, sanguis moeroris currat. Unde bene perit Alibi aeripium. - a Norm. et Germ. si hunc. 3J Ebroici sed videri. Utic. utramque lectionem habet. οὐ γαρ δοκῆιναριστος, αλλ' λυε θελει. aEschylus de Amphiar. 4ὶ Vindoc. quia quasi de ira percussionis. Gemct. quia quasi de repercu3
758쪽
Salomonem dicitur: si Noli arguere derisorem. ne oderit te. . I) Neque enim iusto timendum est, ne derisor cum corripitur contumelias inferat; sed ne tractus ad odium, peior fiat. 78 Inter haec sciendum est, quod iustorum bona, quia excorde incipiunt, usque ad praesentis vitae terminum creScunt. Hypocritarum vero opera, quia nequaquam sunt in occulto radicata, saepe ante deficiunt, quam praesens vita finiatur. Nam plerumque studio sacrae eruditionis insistunt; et quia hanc non praeparandis meritis, sed promerendis favoribus inquirunt, statim ut iudicium humanae laudis arripiunt, et a) per hoc gratiam transitorii profectus asSequuntur, tota
mente saecularibus curis inserviunt, atque a sacra funditus eruditione vacuantur , et agendo post indicant, quantum temporalia diligant, qui sola prius aeterna praedicaban L. Plerumque autem assumptae speciem maturitatis ostendunt, quiete silentii, longanimitate patientiae, continentiae Virtute decorantur. Sed cum per haec quaesiti culmen honoris attigerint, cumque sibi iam reverentia a cunctis impenditur, protinus se in lasciviam voluptatis fundunt, et bona se non ex corde tenuisse ipsi sibi testes sunt, qui haec cito dimiserunt. Nonnumquam vero aliqui quae possident tribuunt, atque indigentibus cuncta largiuntur, sed tamen ante Vitae terminum, avaritiae prurigine accensi, aliena appetunt, qui
sua largiri videbantur, et pertinaci post crudelitate ambiunt, quod ficta prius pietate reliquerunt. 79 Unde et recte nunc dicitur: u Cum adhuc sit in
759쪽
flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. n I iuxta carnem quippe et iusti herba sunt, Propheta attestante, qui ait: u Omnis caro senum. v a) Sed ante omnes herbas arescere scirpus dicitur: quia iustis in bono suo permanentibus, a viriditate assumptae rectitudinis hypocritarum Vita siccatur. Arescunt herbae etiam reliquae: quia iustorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed herbarum ariditatem scirpus praevenit: quia prius quam de carne hypocrita transeat, ea quae in se ostenderat virtutum facta derelinquit. De quibus bene etiam per Psalmistam dicitur: a Fiant sicut fenum aedificiorum, quod prius quam evellatur, arescit. η 3) Fenum quippe aedificii in alto nascitur, ised nequaquam pingui radice solidatur: quia et hypocrita summa quidem agere cernitur, Sed non in eis ex cordis puritate roboratur. Quod nimirum fenum et non evulsum citius arescit: quia videlicet hypocrita et in praesenti adhuc vita subsistit, et iam sanctitatis opera quasi viriditatis speciem amittit. Quia enim sine intentione rectae cogitationis bona studuit agere, haec amittens, indicat se sine radice floruiSSe.
8o. Sed Baldad, sicut praediximus, cui scirpum vel carectum comparet, illico aperit, cum subiungit: si Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. s Quid enim cunctis suis operibus hypocrita sperat, nisi honoris reverentiam, gloriam laudis, a melioribus me-I Edit. Rom. et Gussanu. ivsta carnalium quippe intellectum. In cod. Bessar. iuxta carnalem quippe MDIlectum eι iusti herbae sunt. Mox vero summa quidem sunt quae. αὼ Isai. 4o. 6.3) Ps. Iag. 6.
760쪽
tui, sanctus ab omnibus vocari3 Sed permanere spes hypocritae non valet: quia aeternitatem non quaerens, fugit quod tenet. Nequaquam quippe mentis eius intentio in illa gloria figitur, quae sine fine possidetur: sed cum transitoriis favoribus inhiat, perdit percipiendo quod laborat. Veritate attestante, quae aia: u Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. I) Sed haec spes recipiendae mercedis teneri diu non potest: quia pro ostensis operibus honor tribuitur, sed vita ad terminum urgetur; laudes resonant, sed ad finem cum laudibus tempora 'festinant: et quia nequaquam animus in aeternitatis amore radicatur, cum ipsis proiecto a) rebus quas diligit, labitur. Nemo namque valet mobilia diligere, et ipse immobilis stare. Qui enim transeuntia amplectitur, eo ipso ad cursum ducitur, quo decurrentibus implicatur. Dicat ergo: si Et spes hypocritae peribit; η quia humana laus, quam magnis laboribus appetit, 3
impulsa temporum momentis decurrit. Bene autem subditur:
CAPUT XLIII Quod vili pretio opus magnum Vendit, qui iddo in laboribus continentiae servit, ut laus ei ab hominibus impendatur, et cum tempuS re tributionis advenerit , haec , quae m0d0 placet
i J Matth. 6. a. s. a Bessar. delevit operibus ut superscriberet laudibus. 3 Gemet. impulsa tempora momentis decurrit.