Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

771쪽

na depereunt, quae hominibus ante tempus innotescunt: quia et arbusta plantata, prius quam fixa radice coalescant, si manus concutiens tangit, arefacit. At si in altum radix figitur, et terrae humoribus conspersa solidatur, haec et manus impellit, sed non laedit: haec et ventorum flatus inflectendo concutiunt, sed non evertunt. Ne ergo eruatur si

vita coepti operis, a) diu ac robuste in alto humilitatis

figenda est radix cordis: ut cum ab humano ore, detracti nis aura vel favoris flaverit , etsi in quamlibet partem utcumque incurvat, animum funditus non evellat: sed ad statum suum protinus post inflectionem redeat, si apud se sortis in radice perdurat. Quid in rebus excrescentibus pariete surgente robustiusΘ Qui tamen si dum construitur, impellatur, statim sine labore destruitur: Si autem per Spatium temporis ab humore suo exiccari permittitur, saepe et arietum ictibus minime quassatur. Sic sic videlicet bona nostra et intempestive manifestata depereunt, et divitius

occultata solidantur: quia humanae occupationis manus cum incipientem conversationi S nostrae Vitam contigerit,

quasi recentem parietem impellit , eamque facile destruit, quia adhuc humorem infirmitatis propriae non amisit. Cum vero in longa quietis suae abiectione se animus comprimit, quasi more exsiccati parietis contra ictus obdurescit, et confractum protinus resilit omne, quod

3) solidum ferit. Hinc est, quod vitam inchoantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit, dicens: uIJ In Gemet. olis legebatur vita concipii operis; ' sed prima syllaba deleta recentiori manu, nunc legitur, coepti. a) Bessar. delevit aliquid ut scriberet diutinae. 33 In vulgatis quod soIidum impactum ferit. In omnibus VSS. dccst impactum. In Germ. quod solidum feris,lsic etiam legitur in Corb. Germ.

et Coib. secunda manu. Bessar. solidum fuerit.

772쪽

Non operaberis in primogenito bovis: et non tondebis primogenita ovium. η I In primogenito quippe bovis operari, est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere, est ab occultationis suae tegmine, humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur: quia et si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est,

ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis, quasi subducto vellere Ostendat.

94 Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quidquid sortes innocuumque incipimus, hoc ad honorem intimi iudicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum, nulla laudis appetitione maculatur. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commixta: et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua an irnus deprehendere in eis nequeat mala quae latent. Unde recte rursum per Moysen

dicitur: a Quando ingressi fueritis terram. a) quam ego

daturus sum vobis , et plantaveritis in ea ligna pomisera, auferetis praeputia eorum. Poma quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. η 3 Ligna quippe pomisera, sunt opera virtutibus secunda. Praeputia itaque lidi

773쪽

gnorum auferimus, cum de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamuS. P ma autem quae germinant, immunda ducimus, nostrisqueesibus non aptamus: quia cum primordia boni laudantur peris, dignum est ut hoc animum non pascat operantiS: ne dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit. 9s. Hinc per Psalmistam Veritas dicit: a Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis. η I Ante lucem quippe surgere, est prius quam claritaS aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere. Sedendum ergo prius est, ut post recte surgamus: quia quiS- quis nunc Sese sponte non humiliat, nequaquam hunc Sequens gloria exaltat. Quod ergo illic 'ante lucem surgere, hoc hic hypocritae in ortu est germen proserre: quia huma nas laudes desiderans, ubi ad opus bonum nascitur, ibi mox appetit, ut gloriam retributionis assequatur. An non in ortu suo hi germen protulerant, de quibus Veritas dicebat: si Α- mant primos discubitus in conviviis, et primas cathedras in Synagogis, et salutationes in soro, et vocari ab hominibus

Rabbi λ s sal Pro eo ergo quod bene agere incipiunt, quia

honorem consequi ab hominibus conantur, quasi scirpi more ab ortu suo cum germine exurgunt. Hi nimirum cum recta operari appetunt, prius mente sollicita eiusdem operis sui testes quaerunt, et tacita cogitatione pertractant, Si

sunt qui gerenda videant, si digne haec eloqui, qui vide

774쪽

CAPUT XL, ita Admirationem hominum tora Sibi et mi

775쪽

Ecclesiae per Isaiam dicitur: u Ponam iaspidem propugnacula tua; et portas tuas in lapides si) sculptos. si a Qui eosdem lapides quid dixisset, aperuit cum subiungit: a Universos filios tuos doctos a Domino. η 3 Et sicut admonente Petro apostolo, dicitur: u Et vos tamquam lapides

vivi, superaedificamini domus ) spiritales. s) Hoc itaque loco quia lapides dicti sunt, sed tamen vivi 6) mi

nime dicuntur, nuda appellatione lapidum, permixti pose sunt reprobi et electi figurari. 97 Scirpus itaque iste qui inter lapides commoratur, Super acervum petrarum radices densat: quia omnis hypocrita cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione multiplicat. Per omne enim quod hypocritae iaciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant, laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant. Gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud Semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt: quia Sicut virtutes Omne uitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem iuvenescere, et contra vires valere: quia i Gemet. in lapides sca tos.

4 Gemet. superata eamini domus spiritalis. si a. Pet. a. s. 6ὶ Corb. Germ. qui minime dicuntur 7 Bellov. et Gemel. ac miseris inventionibus. Lyr. et Utic. utram Quelectionem habent.

776쪽

rint, possint. Si vero eorum facta nullum fortasse hominum contingat aspicere , haec se proculdubio aestimant perdidisse; et interni i arbitri oculos quasi absentes deputant, quia ab eo vicem sui operis recipere in posterum recusant. Et quoniam cum rectum quod hypocrita egerit, videri a multis quaerit, bene adhuc de hoc scirpo subiungit:

CAPUT XLVIII. Admirationem hominum tota sibi intentione procurat. Super αςervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.

.uid enim radicum nomine, nisi latentes cogitationes accipimus, quae in occulto prodeunt, sed in ostenSione Operum per apertum Surguntὸ sicut, et de verbi Semine per Prophetam dicitur: u Et hoc quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod reliquum est, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum. η a) Radicem quippe deorsum mittere, est cogitationem bonam in abditis multiplicare. Fructum vero sursum facere, est per efficaciam operis, recta quae cogitavit, ostendere. Lapidum vero nomine, in sacra scriptura homines designantur, sicut Sanctae

777쪽

Ecclesiae per Isaiam dicitur: a Ponam iaspidem propugnacula tua; et portas tuas in lapides i) sculptos. v a Qui eosdem lapides quid dixisset, aperuit cum subiungit: u Universos filios tuos doctos a Domino. s 3) Et sicut admonente Petro apostolo, dicitur: u Et vos tamquam lapides

vivi, superaedificamini domus ) spiritales. s) Hoc itaque loco quia lapides dicti sunt, sed tamen vivi 6) mi

nime dicuntur, nuda appellatione lapidum, permixti possunt reprobi et electi figurari. 97 Scirpus itaque iste qui inter lapides commoratur, Super acervum petrarum radices densat: quia omnis hypocrita cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione multiplicat. Per omne enim quod hypocritae iaciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant, laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant. Gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud Semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt: quia Sicut virtuteS omne uitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem iuvenescere, et contra vires valere: quia i Gemet. in lapides sca tos. υ Isa. 14. I a.

4 Gemet. superata eamini domus spiritalis. si a. Pet. a. s. 6ὶ Corb. Germ. qui minime dicuntur 7 Bellov. et Gemel. ac miseris inventionibus. Lyr. et Utic. utram lue lectionem habent.

778쪽

et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, I arbitros inquirunt. Si vero eorum operi testes deesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque esterri favoribus coeperint, saepe eisdem Suis operibus , quae egisse se reserunt, mnetiendo aliquid adiungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena iaciunt: quia quaesitis sa) remunerati savoribus, ab eorum intima retributione vacuantur. 98. In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Quorum profecto vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit; qui postquam una prece, et sub unius noctis Spatio, centum octoginta; quinque millia hostium angelo feriente prostravit; postquam occasui proximum ad altiora caeli spatia solem reduxit; postquam vitam propinquan te iam termino coarctatam in tempora longiora protelavit; susceptis Babylonici regis nunciis, bona Omnia, quae possidebat, ostendit: sed Prophetae voce protinus audivit: a E ce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dicit Dominus. η 3 Sic sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium iaciunt: et prodentes subito amittunt, quidquid diutius studentes Operantur. 99 Hinc per Psalmistam dicitur: u Tradidit in captivitatessi virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus i-

779쪽

nimici. α i Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur: quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii iuri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocat, qui suas eorum notitiae divitias denudat. Quousque enim ab aeterna patriae securitate disiungimur, per latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat , abscondat necesse est bona quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum: cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt i Quos nimirum maligni spiritus cum ad iactantiam Provocant, eorum, Sicut diximuS, opera captivantes denudant. Unde sub cuiusdam gentis Specie, antiquorum hostium malitiam signans per Prophetam Veritas dicit: a Posuit vineam meam in desertum: decorticavit ficum meam, nudans expoliavit eam, albi facti sunt rami eius: η a Insidiantibus quippe 3 spiritibus, Dei vinea in desertum

ponitur, cum plena fructibus anima, humanae laudis cupiditate dissipatur. Ficum Dei gens ista decorticat; quia seductam mentem in favoris appetitum rapiens, quod hanc ad Qstentationem pertrahit, tegmen ei humilitatis tollit; eamque nudans expoliat, quia quo usque in bonis suis absconditur, quasi proprii tegminis cortice vestitur. Cum vero

mens hoc quod egerit, videri ab aliis concupiscit, quasi spoliata ficus, eum qui se texerat corticem, amisit. Ubi

αὶ Ioel. I. 7. 3ὶ Norm. hostibus; nonnulli tamen utramque lectionem exhibent. 4J Turon. et al. MSS. pl. scus qua se texerat corticem amisit, et paulo post; sed quoniam subducta cortice. Norman. et Corb. Germ. ficus eam quae se texerat corticim amisit, et infra, subducta cor ire.

780쪽

apte subditur: u Albi facti sunt rami eius: η quia ostensa humanis oculis eius opera candescunt, de sanctitate nomen sumitur, cum recta actio divulgatur. Sed quoniam subducto cortice, rami fici huius are fiunt; solerter intuendum est quia facta arrogantium, humanis oculis ostensa, unde placere appetunt, inde siccantur. Mens itaque quae per iactantiam proditur, decorticata recte ficus vocatur: quia et candida est per hoc quod cernitur, et siccitati proxima per hoc, quod tegmine corticis nudatur. Intus ergo Sunt Servanda quae agimus, si ab interno arbitro vicem recipere nostri operis expectamus. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: u Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in ab Scondito; et pater tuus,

qui videt in abscondito, reddet tibi. η i) Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: si omnis gloria eius filiae regum ab intus. η a) Hinc Paulus ait:

u Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nOStrae. D

3 Filia quippe regum Ecclesia , quae in bono est opere spiritalium principum praedicatione generata. Gloriam intus habet: quia hoc quod agit, in ostentationis iactantiam non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat: quia favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra Semetipsum ponere ignorat. IOO. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in huius vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus. Et tamen veritas dicit: si Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in i Matth. 6. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION