Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

781쪽

coelis est. v si Sed aliud est profecto, cum in ostensione operis gloria quaeritur largitoris, aliud cum laus privata concupiscitur de dono largientis. Unde et rursus in Evangelio haec eadem Veritas dicit: u Attendite, ne iustitiam vestram iaciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. δε υ Opus ergo nostrum cum hominibus ostenditur, in cordis prius examinatione pensandum est, per eiusdem Ostensionis studium quid quaeratur. Si enim dantis gloriam quaerimus, etiam 3 publicata nostra opera, in conspectu illius occulta servamus. Si vero per haec nostram laudem concupiscimus, soras ab eius conspectu iam fusa sunt, etiam si a multis ignorentur. Io I. Sed valde persectorum est, Sic, OstenSO Opere, Auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exultatione gaudere. Tunc solum namque innoxie hominibus laudabile opus ostenditur, cum per despectum mentis veraciter laus impensa calcatur. Quam quia infirmi quique

perfecte contemnendo non Superant, reStet neceSSe eSt, ut

bonum quod operantur , abscondat. Saepe enim ab ipso ostensionis exordio, propriam laudem quaerunt. Saepe vero in ostensione operis, Auctori S patefacere gloriam cupiunt; sed exceptis favoribus, in laudis propriae cupiditatem rapiuntur: cumque semetipsos diiudicare interius negligunt, sparsi exterius ignorant quoi agunt, eorumque opus Suae elationi militat, atque hoc se impendere obsequio largitoris putant. Scirpus ergo inter lapides commoratur, quia ibi hypocrita stat, ubi mentis suae intentionem solidat. Nam

i) Μaith. S. I 6.αὶ Matth. 6. I. 3ὶ Ita cum mS. Norm. et plerisque vet. edit. ubi posteriores habent, publica.

782쪽

cum attestationem percipere multorum ambit, quasi in lapidum collectione subsistit. Sed iste hypocrita scirpi appellatione signatus, cum corpus abstinentia domat; cum largiendo quae possidet, studio pietatis exudat; cum notitia i sacrae legis eruditur; cum verbo praedicationis utitur: quis hunc tanta plenum largitate conspiciens, a gratia eastimet largitoris alienum Et tamen superna dispensatio largitur huic dona operis , et sortem denegat hereditatis: operandi

munera cumulat, et tamen vitam operantis ignorat: quia cum perceptum munus ad laudem propriam trahitur, in conspectu lucis intimae umbra elationis obscuratur. Uad et bene subditur:

CAPUT XLIX. Ηypocritas reprobatio. Si absorbuerit eum de loco suo, nessabis eum, et diset: Non novi te.1oa si loco suo hypocrita absorbetur, cum a praesentis

vitae favoribus, morte interveniente, separatur. Sed hunc absorptum internus arbiter negat, seque eum nescire de- nunciat: quia simulatoris vitam iuste reprobando veritas.

ignorat, nec recognoscit eius bona, quae egit, quia haec ex recta intentione non protulit. Unde et fatuis virginibus in iudicium veniens dicit: a Amen dico vobis, nescio vos. o a) In quibus dum mentis corruptionem considerat, carniS

783쪽

etiam incorruptionem damnat . Sed utinam hypocritis sua perditio sola sussiceret, et nequaquam perversa eorum Studia ardenter alios i) ad vitam duplicitatis instigarenti Hoc

namque uniuscuiusque proprium esse solet, ut qualis ipse fuerit, tales sibi coniungi et alios velit, diversitatem vitae refugiat, atque hoc imitandum imprimat quod amat. Unde et apud hypocritarum sensum simplicitas omnis in crimine est. Apertas quippe mentes diudicant, et puritatem cordis, hebetudinem appellant, omnesque quos sibi adhaerere cupiunt, a simplicitatis itinere divertunt, et quasi expulsa insipientia, eos erudisse se aestimant, in quibus puritatem mentis, id est, arcem sapientiae debellant. Io 3. Qia vero non solum ex sua perversitate hypocrita, sed adiuncta etiam sequacium perditione reprobatur, pOSt- quam non cognosci a iudice dicitur, recte protinus subinsertur:

CAPUT L.

Hypocritae multiplex supplicium. Haec est enim laetitia stae m) eius, ut rursum de terra alii germisentur.

si aperte diceretur: Veniente iudice, nequaquar cognoscitur , sed multipliciter supplicia recipit: quia elatius in sua iniquitate laetatus est, quo et in aliis mala propagavit. Cui enim hic non sussicit iniquitas propria, tot

784쪽

queatur illic necesse est et merito reatus alieni. Nunc itaque simulatores gaudeant, et humana iudicia se obtinuisse glorientur; despiciatur iustorum simplicitas, atque a calliditate duplicium fatuitas vocetur ; i citius despectus simplicium transit, citius duplicium gloria percurrit. Unde et apte subiungitur:

CAPUT. LI Quod servi Dei, quorum Vita nunc aestimatur insania, in novissimo ridebunt, quando introibunt in gaudium Domini sui. Deus non proiiciet simplicem, nec porriget

manum malignis.1os Ruia nimirum districtus in iudicio apparens, et despectum simplicium glorificando a) eriget, et malignorum

gloriam reprobando confringet. Maligni enim vocantur hypocritae, qui bona non bene faciunt, et recta 3 quaeque sub studio laudis operantur. Manum vero cui porrigimuS, hunc videlicet ab imis elevamus. Malignis ergo Deus manum non porrigit: quia quaerentes terrenam gloriam in imo derelinquit , et quamlibet recta videantur esse quae Mgunt, hos ad gaudia superna non provehit. Vel certe ideo

1 Coc. et poster. ed. cui et, pro citius, quod legitur tum in mS. Anglic. et Norm. tum in anterioribus vulgatis. Bessar. eri ι . . . . confrin ι; 3 Gilol. Vatic. Gussan. post. Coc. recta quae agere videntur sub studio

785쪽

maligni appellantur hypocritae, quia benignitatem erga proximos ostendunt, et dolos suae iniquitatis operiunt. Per omne namque. quod vel faciunt, vel loquuntur, simplicitatem exterius exhibent, sed subtilitate interius duplicitatis callent; puritatem superficie simulant, sed semper malitiam sub specie puritatis occultant. Quos contra bene per Moysen dicitur: u Non indues vestem ex lana linoque contextam. η O) Per lanam quippe simplicitas, per linum vero subtilitas designatur. Et nimirum vestis, quae ex lana linoque conficitur, linum interius celat, lanam in superficie demonstrat. Vestem ergo ex lana linoque contextam induit, qui in locutione vel actione qua utitur, intus subtilitatem malitiae operit, et simplicitatem foras innocentiae ostendit. Quia enim sub puritatis imagine deprehendi calliditas non valet, quasi sub lanae grossitudine linum latet. Bene autem a) post reprobationem duplicium, iustorum remuneratio demonstratur, cum protinus subditur:

CAPUT LII. Sanctorum risus post luctum.

Donec impleantur risu os tuum, et labia tua iubilo.

io60s quippe iustorum tunc risu replebitur, cum eorum

i J Deut. 22. II. a) Ita omnes MSS. nostri, non, ut legitur in editis, stori reproborum supplisia. In Bcssar. reprobationem supplicii. Mox: Mundus autem gaudebit, sed vos tristes eritis, sed tristitia vestra in gaudium convertetur.

786쪽

corda finitis peregrinationis fletibus, aeternae letitiae exultatione satiabuntur. De hoc risu discipulis Veritas dicit: si Mundus gaudebit, vos autem contristabimini: sed tristitia vestra vertetur in gaudium. n I) Et rursum: u Videbo

vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo

auseret a vobis. v a De hoc risu Sanctae Ecclesiae Salomonem ait: u Ridebit in die novisimo. s 3 De hoc iterum ) dicitur: u Timenti Dominum, bene erit in extremis. s) ε) Non autem tunc risus erit corporis, sed risus

cordis. Risus enim nunc corporis de lascivia dissolutionis: nam risus cordis tunc de laetitia nascetur securitatis. Cum ergo electi omnes implentur gaudio manifestae contemplationis, quasi ad hilaritatem risus exiliunt in ore menti S. Iubilum vero dicimus, cum tantam laetitiam corde concipimus, quantam sermonis efficacia non explemus; et tamen mentis exultatio hoc quod sermone non explicat, Voce SΟ-nat. Bene autem os risu impleri dicitur, labia iubilo: quia in illa aeterna patria, cum iustorum mens in exultationem rapitur, lingua in cantum laudis elevatur. Qui quoniam tantum vident, quantum dicere non valent, in risu iubilant: quia non explendo resonant quod amant. IO7. Donec autem dicitur, non quod omnipotens Deus eousque malignos non sublevet, quousque elocios suos in iubilationis gaudia assumat, ac si post a poena eripiat.

4- ΜSS. disis; qua lectione, Ecclesiastici verba Salomoni a Gregorio

contra morem tribuuntur.3- Eccli. I. 13.ε- Corb. Germ. tune risus erit non corporis.

787쪽

quos ante in culpa deserens damnat: sed quo hoc nequaquam vel ante iudicium faciat , cum dubium hominibus videri possit an fiat. Nam post elociorum suorum iubilum quia malignis manum non porrigat, ex ipsa iam districtione ultimi examinis constat. Sic namque et per Psalmistam dicitur: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis: d nec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. IJ Non quo a dextris Domini nequaquam Dominus sedeat, pOSt- quam inimicos illius seriens, eius potestati substernit; sed quod in aeterna cunctis beatitudine praesidet, et priusquam rebellium suorum corda conculcet. In qua 2 nimirum constat, quia subiectis hostibus sine fine et posterius regnat: Sicut per Evangeliu in de Mariae sponso dicitur: Et non cognovit eam donec peperit stium suum primogeniιum:

3 non quo hanc post nativitatem Domini cognove

rit; sed quod nequaquam illam contigit, etiam cum Conditoris sui matrem esse nescivit. Nam quial eam contingere nequaquam valuit, postquam redemptionis nostrae ex eius utero celebrari mysterium agnovit, de illo profecto tempore necesse erat, ut Evangelista testimonium serret, de

quo propter Ioseph ignorantiam dubitari potuisset. Sic itaque nunc dicitur: Deus non proiiciet simplicem, nec porriget

manum malignis, donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubileo. Ac si aperte diceretur: Vitam simplicium nec ante iudicium deserit; malitiosorum mentes percutere, deserendo

a Bessar. superscribit sententia. 3- Μauli. I. 2S. 4- In pler. ΜSS. Dei. In Utic. antiqua manus pro Dei, scripsit Domini. Mox in eod. ct in Corb. Germ. in Lyr. et Bigot. sed nequaquam, Omisso, quod.

788쪽

nec prius quam appareat, praetermittit. Nam quia sine fine reprobos cruciet, et electi eius in perpetuum postquam apparuerit, regnant, profecto dubium non est. Sequitur:

CAPUT LIII

Quod in die iudicii reprobi erube8cent, cum in illa mundi ruina, quam Vane laboraVerint, tunc demum intelligent. Qui oderunt te, induentur confusione.

Io8 ustorum hostes in extremo examine confusio induit: quia cum transacta mala redundare sibi ante oculos mentis aspexerint, SuuS eos undique deprimens reatus vestit. Ad poenam quippe tunc factorum suorum memoriam tolerant, qui nunc quasi a sensu rationis extranei gaudenteS peccant. Ibi vident quantum debuerint iugere, quod amaverunt; ibi conspiciunt quam lugubre fuerit, quod nunc in culpa gratulantur. Tunc animum reatus obnubilat, et recordationis suae iaculis ipsa se conscientia impugnat. Quis igitur digne penset iniquorum confusio quanta tunc erit, quando et soris aeternus iudex cernitur, et intus ante oculos culpa Versaturὸ Qui ad haec idcirco perveniunt, quia sola hic tranS- euutia dilexerunt. Unde et apte mox Subditur:

CAPUT LIV. Quas circa terrena bona repr0b0rum aDetio.

789쪽

io'gabernaculum quippe construitur, ut ab aeStu corpus et frigore defendatur. Quid itaque hoc loco tabernaculi nomine, nisi aedificatio terrenae felicitatis exprimitur, per

quam super se reprobi casura multiplicant, ut Se a praesentis vitae necessitatibus, quasi ab aestu et imbribus, d fendanti Honoribus namque excrescere ambiunt, ne despecti videantur. Tarrena aggregando exaggerant, ne inopiae frigore tabescant. Contemnunt curare quod Sequitur: et tota intentione satagunt, ne quid in praesentibus desit. Student nomen dilatare, ne lateant: et si cuncta ad desiderium Suppetant, munitos Se in omnibus et felices putant. Ubi ergo mentis habitationem construunt, ibi proculdubio tabernacula fixerunt. Adversa impatienter proserunt, remiSSein prosperis laetantur. Sola quae adsunt cogitant, nec ad affectum coelestis patriae ulla recordatione respirant. Gaudent sibi suppetere bona quae cupiunt; atque ubi carne requiescunt, ibi et mentem extinguendo sepeliunt: quia secularis curae telo trucidati, terrenarum rerum aggerem, quem foras exquirendo multiplicant, hunc semper interius per cogitationem portant. I Io. At contra iusti nec oblata bona hic pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sed et cum bonis praesentibus utuntur, ventura mala metuunt: et cum de malis praesentibus gemunt, bonorum Sequentium ainore consolantur. Sicque tomporali refoventur subsidio, Sicut

viator in i) stabulo utitur lecto: pausat, et recedere se-

790쪽

stinat; quiescit corpore, sed ad aliud tendit mente. Nonnunquam vero et adversa perpeti appetunt, in transitoriis prosperari refugiunt: ne delectatione itineris, a patriae perventione tardentur; ne gressum cordis in via peregrinationis figant, et quandoque ad conspectum coelestis patriae i) sine remuneratione perveniant. Gaudent despici, nec d lent se necessitatibus affigi. Qui ergo contra praesentia se adverse non muniunt, quasi contra aestus et pluvias habere tabernaculum nolunt. Unde et Petrus iure reprehenditur, quia necdum mentis persectione roboratus, Veritatis claritate cognita, in terra figere tabernaculum conatur. Iusti itaque hic se construere negligunt, ubi peregrinos Se et hospites noverunt. Quia enim in propriis gaudere desiderant, esse in alieno felices recusant. Iniusti autem quanto longius ab aeternae patriae hereditate divisi sunt, tanto in terra altius fundamenta cogitationis figunt. Hinc est quod ab ipso humanae conditionis exordio, in electa prole Enoch septimus naScitur.

m. Hinc est quod Cain primum filium suum Enoch

Vocat, atque ex eius nomine civitatem quam condidit, appellat. Enoch quippe dedicatio dicitur. Iniqui ergo se in

primordiis dedicant: quia in hac vita quae ante est , cordis radicem plantant: ut hic ad votum floreant, et a Seque uti patria funditus arescant. Ex iustis vero Enoch septimus oritur, quia eorum vitae sesta a) dedicatio in fine servatur. Hinc est quod attestante Paulo, Abraham in casulis habitat:

quia habentem fundamenta civitatem, quam Supernus artifex construxit, expectat. Hinc est quod Iacob greges ovium.

SEARCH

MENU NAVIGATION