Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

sequens humiliter graditur, atque huic Esau obviam veniens, tumultu multiplicis comitatus elevatur: quia nimirum et electi hic elationem non habent, et in bonis carnis reprobi laeti tument. Hinc ad Israel Dominus dicit: u Si elegeris unum de populo terrae; et costitueris principem super te, non faciet sibi equos et equites. η i) Et tamen primus rex ab eodem populo electus, repente ut culmen potestatis attigit, tria millia sibimet equites elegit, in elationem protinus prodiit, ad aedificationem percepti culminis erupit:

quia foras restringere sub aequalitate non poterat, quod intus animus super ceteros tumebat. Quasi munitum sibi dives ille tabernaculum construxerat, qui dicebat: a Anima, habes multa bona reposita in annos multos; requieSce , co

mede, et bibe , et epulare. η ab Sed quia eius tabernaculum in veritatis fundamento non subsistit, illico audivit: a Stultet hac nocte repetunt animam tuam abs te: quae praeparasti, cuius e runt η 3 Bene ergo dicitur: a Tabernaculum impiorum non subsistet: n quia vitae fugientiSamatores , dum studiose se in praesentibus construunt, repente s) ad aeterna rapiuntur.

- Ita HSS. Bellov. Vindoc. Norm. etc. quae in excusis inplicationis gratia sic leguntur, ad aeternam poenam rapiuntur.

792쪽

Caput nonum cum toto decimo e laniat. Perversi recta ut prava advorsantium di cta reiiciunt, secus boni.

ERVERSAE mentes si semel ad studium contrarietatis eruperint, Sive pravum, Seu rectum quid a contradicentibus audiant, adversis hoc responsionibus impugnant: quia cum persona per contrarietatem displicet, nec recta, quae protulerit, placent. At contra bon rum corda, quibus in Odium non Venit persona, sed culpa, sic perversa diiudicant, ut quae recta dicuntur, aSSumant. Discernendis quippe contradicentium sensibus aequissimi arbitri resident, et sic male prolata respuunt, ut tamen approbent quae ex veritate cognoscunt. Solet namque inter spinarum multitudinem, etiam de frugis semine Spica succrescere. Cauta ergo manu operantis agendum est, ut dum spina tollitur,spica nutriatur: quatenus qui studet eradicare

quod pungit, noverit servare quod reficit. Unde et beatus Iob, quia Baldath Suites, recte per inquisitionem dixerat: a

793쪽

u Numquid Deus supplantat iudicium , aut Omnipotens sub vetit quod iusium estΘ n i) quia vera in hypocritas robustaque protulerat, bene haec et contra pravOS generaliter prolata conspicient, a) studium propriae defensionis calcat, atque audita protinus approbat, dicens:

Τ respondens Iob, ait: Vero scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere et Unum pro mille. Sapiens corde est, et sortis robore. Quis restitit ei, et pacem habuit' Qui transtulit montes, ot nesciorunt hi quos subvertit in furoro suo. Qui commovet terram do loco suo, et columnae eius concutiuntur. Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris. Qui dicit arcturum et oriona et hyadas, et interiora Austri. Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus. Si venerit ad me, non videbo o-um: si abierit, non intelligam. Si repente interroget, quis

respondebit oti Vel quis dicere potestu Cur ita facis' Dous

794쪽

cuius iras nemo resistero potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. Quanius ergo Sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum Ool Qui etiam si habuero qui' piam iustum, non respondebo: sed meum iudicem deprecabor. Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod a dierit vocem meam. In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa. Non concedit Pinquiescere spiritum meum, et implet mo amaritudinibus. Si sortitudo quaeritur, robustissimus est. Si aequitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere. Si iustificare me Voluero, Os meum condemnabit me. Si innocentem ostendero, praVum me comprobabit. Etiam si simplex suero, hoc ibpsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. I, num est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit. Si flagellat, occidat semel, et non de poenis in contium rideat. Terra data est in manus impii, vultum imdicum eius operit. Quod si non illo ost, quis est ergo' Dies mei velociores suorunt cursore: fugerunt, et non Viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes, Sicut aquila volans ad escam. Cum dixero: Nequaquam ita loquar, commula laciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea, Sciens quod non parceres delinquenti. Si autem et sic impius sum, quaro frustra laboravit Si lotus suero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimas manus meae tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me Vestimemia mea. Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo, nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri. Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum Suam in ambobus. Auserat a me Virgam suam, et pavor eius non mQterreat. Loquar, et non timebo eum. Νec enim possum metuens

795쪽

- 739 CAPUT II. De iis qui dona accepta non reserunt. Deo.

Uero scis, quod ita sit, et quod non l) iusti-sscatur homo compositus De0. α Nomo quippe a) Deo suppositus , iustitiam per

cipit, compositus amittit: quia quisquis Se auctori bonorum comparat, bono Se quod acceperat, priVat. Qui enim accepta bona sibi arrogat, suis contra Deum doniS pugnat. Unde ergo despectus erigitur, dignum est ut erectus inde de-Struatur. Sanctus autem vir, 3 quia omne virtutis nostrae meritum esse vitium conspicit si ab interno arbitro districte iudicetur, recte Subiungit:

CAPUT III.

Dona Dei amittit qui de eis extollitur: et qui de vitae perfectione se erigit nec initium se habere ostendit.

a) Editi etiam antiq. iustificabitur , contra MSS. fidem. MS. tamen Bessar. habet iustiseabitur. Mox Homo quippe Deo non compositus. Longe meliuS.a Vulgati, Deo non composiιus. Editio tamen Paris. I 49S. convenit cum ΜSS. Nostram quoque lectionem annotavit Gilol. ad marginem. 33 Vindoc. Ebroic. Bayoc. Lyr. Bigot. Utic. quia omnes virtutes nostraomentis esse vitium conspiciti In Utic. olim legebatur ut in editis. quia om=ie etc. mox in laudatis ΜSS. iudicentur, pro iudicetur. Dj0jtjgod by

796쪽

- 740 Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille.

34n scriptura sacra millenarius numerus pro universitate i) solet intelligi. Hinc etenim Psalmista ait: siVerbi, quod mandavit in mille generationes: v a) cum prosecto

constet, quod ab ipso mundi exordio usque ad Redemptoris adventum, per Evangelistam non amplius quam Septuaginta et Septem propagines numerentur. Quid ergo in millenario numero, nisi ad proferendam novam sobolem, persecta universitas praescitae generationis exprimiturὸ Hinc et per Iohannem dicitur: a Et regnabunt cum eo mille annis: η 3 quia videlicet regnum sanctae Ecclesiae universitatis perfectione solidatur. Quia vero monas multiplicata in denarium ducitur, denarius per semetipsum ductus in centenarium dilatatur, qui rursus per denarium ductus in millenarium tenditur; cum ab uno incipimus, ut ad millenarium veniamus, quid hoc loco unius appellatione, nisi bene vivendi initium: quid millenarii numeri amplitudine, nisi eiusdem bonae vitae perfectio designaturῖ Cum Deo autem contendere, est non ei tribuere, sed sibi gloriam suae virtutis arrogare. Sed sanctus vir conspiciat, quia et qui summa iam dona percepit, si de acceptis extollitur,

4J In Turon. Bellovac. Gomet. alisque Norman. monas multiplicatus. In Vindoc. tamen legitur monas multiplicata. In omnibus autem omittitur decies, quod Coccius primum addidit, deinde alii editi ante multiplicata.

797쪽

cuncta, quae acceperat amittit, et dicat: a Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. n Qui enim cum auctore contendit, unum pro mille respondere non sussicit: quia qui de persectione se erigit, habere se bene vivendi nec initium ostendit. Unum namque pro mille respondere non possumus: quia cum de bonae vitae Fersectione extollimur, hanc nos nec inchoasse monstramus. Sed tunc de nostra infirmitate verius concutimur, si quam sit immensa potentia iudicis, considerando pensamus. Unde et subditur:

CAPUT IV.

Deus ut sapiens falli, ut sortis vitari n0n

4 i cuid mirum si Conditorem sapientium sapientem dicimus, quem ipsam esse sapientiam scimusλ Et quid mirum, quod fortem esse memorat, quem hanc ipsam esse fortitudinem nullus ignoratὸ Sed sanctus vir duobus verbis in laudem auctoris prolatis, aliquid nobis intimat, unde nos ad cognitionem nostram trepidos reducat. Sapiens quippe Deus dicitur, quia occulta nostra subtiliter agnoscit: et esse sortis adiungitur, quia valenter cognita percutit. Nec falli ergo a nobis, quia sapiens; nec vitari, quia sortis est, Valet. Nunc ut sapiens omnia invisibilis aspicit: tunc ut fortis sine ullo obstaculo quos reprobat, punit. Qui hoc quoque Dj0jtjgsd by OO le

798쪽

hic sorti sapientia ordinat, ut humana mens cum contra auctorem se elevat, ipsa se sua elatione confundat. Unde et subditur:

CAPUT V.

Qui Deo resistit, pace cadit.

Quis DP restitit ei, et pacem habuis

s. ut enim cuncta mirabiliter creat, ipse, ut creata sibimet conveniant, ordinat. In quo ergo Conditori resistitur, pacis conventio dissipatur: quia ordinata eSSe nequeunt, quae superni moderaminis a) dispositionem perdunt. Quae enim subiecta Deo in tranquillitate 3 persisterent , ipsa se sibimet dimissa , confundunt: quia in se pacem non inveniunt, cui venienti desuper in auctore contradicunt. Sic summus ille angelicus spiritus, qui subiectus Deo in culmi-I Gemet. et Corb. Germ. Quis resistit, ei, et pacem ha Mai Bessar. dispositioni aequanimiter non succumbunt. Delo it tamen aliquid ut tria postrema verba rescriberet. Mox tranquillitata non perstiterunt, ipsa se sibimet inconvenientia dimissa confundunt. Quae tamen sic ibi leguntur verbis partim rescriptis parum suprascriptis. 3 Ita sere omnes ΜSS. nostri. Longi poni. habet, in tranquillitate; perstiterunt. Ipsa sibimet dimissa rectitudinis ordinem confundunt. In Veter Edit. legitur, tu tranquillitate persistunt. Vindoc. ΜSS. addunt negationem, in tranquillitate non persistunt. Recentiores edit. habent, intranquillitate persistero nequeunt.

799쪽

me stare potuisset, I semetipsum repulsus patitur, quia per naturae suae inquietudinem foras vagatur. Sic primus humani generis parens, quia Auctoris praecepto restitit, carnis protinus contumeliam sensit: et quia subesse conditori per obedientiam noluit, sub semetipso prostratus, et pacem

corporis a) protinus amisit. Bene ergo dicitur: a Quis restitit, ei et pacem habuitλ s quia perversa mens unde Secontra auctorem erigit, inde se in semetipsa confundit. Resistere autem Deo dicimur, cum repugnare eius dispositi nibus conamur. Neque enim nostra infirmitas incommutabili eius sententiae obviat, sed tamen quod explere non Valet, tentat. Nam saepe humana infirmitas occulte vim dispositionis agnoscit, et tamen hanc si mutare valeat appetit. Contraire satagit, sed ipso se gladio contradictionis frangit. Ordini interno renititur, sed suis victa conatibus, ligaturi Habere ergo pacem resistens non potest: quia dum Superbiam confusio sequitur, quod stulte per culpam geritur, 3

hoc in agentis poenam mirabiliter ordinatur. Sed vir sanctus Virtute prophetici spiritus plenus, cum confusionem generaliter humanae superbiae conspicit, ad speciale malum protinus plebis Israeliticae oculos mentis tendit, et quae poena elatos omnes maneat, ex unius gentis interitu ostendit. Nam repente subiungit, dicens:

I Germ. Com. Germ. Longip. Turon. Baioc. a semetipso repulsus pa

a) Bessari deest protinus. 3J Primus Vindoc. et Core. Germ. hoc in agentis virtute mirabiliter ordinatur; alter vindoc. hoc in arentis poena, veὶ ex iudicantis vindicia mutabiliter ordinatur.

800쪽

Praedicitur verbi Dei praedicatio a Iudaeis ad gentes transferenda. Qui transtulit montes, et nescierunt hi, qu subrertit in furore suo.

6. n Scriptura Sacra Saepe montium nomine, pr dicantium altitudo signatur. De quibus per Psalmistam dicitur: u Suscipiant montes pacem populo tuo. v i) Electi quippe praedicatores, aeternae patriae non immerito montes VO- cantur: quia per vitae suae celsitudinem ima terrarum deserunt, et caelo propinqui fiunt. Sed montes veritas transtulit, cum praedicatores sanctos a Iudaeae obduratione subtraxit. Unde recte a) etiam per Psalmistam dicitur: a Transferentur montes in cor maris. 3) In cor enim maris montes translati sunt, cum praedicantes Apostoli a Iudaeae perfidia repulsi, ad intellectum gentilium venerunt. Unde ipsi quoque in suis Actibus dicunt: u Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. η Sed hanc eamdem translationem montium hi' ipsi nescierunt, qui in Domini furore subversi sunt: quia cum de suis

SEARCH

MENU NAVIGATION