Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

finibus Hebraei Apostolos pellerent, lucrum se fecisse arbitrati sunt, quod praedicationis lumen amiserunt. Exigentibus quippe meritis, iusta animadversione percussi, tanto intelligentiae errore caecati sunt, ut quod lucem perderent, hoc esse gaudium putarent. Sed repulsis Apostolis , per Romanum protinus principem Titum Iudaea destruitur, atque in cunctis gentibus sparsa dissipatur. Unde et translatis montibus recte subiungitur:

CAPUT VII. Ac Iudaeorum dispersio Qui commovet terram de loco suo, et colum

nae eius concutientur.

7 loco quippe suo terra commota est, cum plebs Israelitica de Iudaeae finibus evulsa nimirum colla gentibus subdidit, quia subdi Auctori recusavit. Quae scilicet terra columnas habuit, quia in sacerdotes et principes, legis doctores atque pharisaeos, ruitura eius I pertinaciae structura surrexit. In ipsis namque litterae aedificium tenuit, et tranquillitatis suae tempore, sacrificiorum carnalium quasi superimpositae fabricae onera portavit. Sed translatis montibus, culumnae concussae sunt, quia subductis ab Iudaea Apost lis, nec ipsi vivere in illa permissi sunt, qui ab illa vitae

s) In vulgatis, fabricla pro perιiuaciae, quod legitur in Vindoc. Turon.

Norman. etc.

802쪽

praedicatores expulerunt. Dignum quippe erat, ut terrenam patriam subacti perderent, cuius amore nequaquam veriti sunt coelestis patriae milites impugnare. Sed expulsis sanctis Doctoribus, Iudaea funditus i) torpuit, et iusto iudicantis examine in erroris sui tenebris mentis oculos clausit. Unde et adhuc subditur:

CAPUT VIII Quod propter malitiam subditorum subtrahatur lux praedicationis, et claudat Deus ora

sanctorum Doctorum.

Qui principit soli, et non oritur; et stellas claudit quasi sub signacula.

8 nliquando namque in sacro eloquio soliS nomine, praedicatorum claritas designatur, sicut per Iohannem dicitur: si Factus est sol ut saccus cilicinus. faJ ο In extremo quippe tempore sol quasi cilicinus saccus ostenditur: quia fulgens vita praedicantium, ante reproborum oculos assepera et despecta monstratur. Qui stellarum quoque claritate figurantur: quia dum recta peccatoribus praedicant, tenebras nostrae noctis illustrant. Unde et subtractis praedicatoribus,

per Prophetam dicitur: e Prohibitae sunt 3) stellae

I Sic restituimus ex MSS. pene omnibus, corruit, quod habent excusi. a Apoc. 6. II. 3 Bessar. habet stillae hic et infra. Vide num. I7 adnotationem in hunc testimonium Hieremiae.

803쪽

pluviarum. v i) Quia vero sol per diem fulget, stellae obscuritatem noctis irradiant; et plerumque in sacro eloquio diei appellatione aeterna patria , nocti S autem nomine, praesens vita signatur: praedicatores sancti ut sol nostris oculis fiunt, cum contemplationem nobis verae lucis aperiunt: et velut stellae in tenebris lucent, cum per activam vitam a) profuturi nostris necessitatibus terrena disponunt. Quasi in die ut sol coruscant, cum ad contemplandam internae claritatis patriam, mentis nostrae aciem sublevant: et quasi stellae in nocte resplendent, quia et cum terrena agunt, offensurum iam iamque nostri operis pedem, exemplo

suae rectitudinis dirigunt. Sed quia expulsis praedicatoribus, non fuit qui plebi Iudaicae in perfidiae suae uocte

remanenti, vel claritatem contemplationis ostenderet, Vel activae vitae lumen aperiret; Veritas quippe, quae hanc repulsa deseruit, subtracto praedicationis lumine, merito suae pravitatis excaecavit; recte dicitur: u Qui praecipit soli, et non oritur: et Stellas claudit quasi sub signaculo. s oriri quippe ei solem noluit, a qua praedicantium animum , divertit. Et quasi sub signaculo stellas clausit, qui dum praedicatores suos per silentium intra Semetipsos retinuit, caecis iniquorum 3 sensibus coeleste lumen abscondit. 9. Pen Sandum vero est, quia idcirco aliquid sub sigillo claudimus, ut hoc cum tempus congruit, ad medium pro-

804쪽

feramus. Et sacro eloquio attestante didicimus, quod Iudaea, quae nunc deseritur, ad sinum fidei in fine colligatur. Hinc

namque per Isaiam dicitur: Si fuerit numerus stiorum bsrael quasi arena maris, reliquiae salvae flent. I) Hinc Paulus ait: Denec plenitudo Gentium ca) introiret, et sic omnis Israel salvus feret. 3 Qui igitur praedicatores suos nunc

Indaeae oculis subtrahit, sed postmodum ostendit, quasi subsignaculo stellas clausit: ut absconsis prius, et post coruscantibus astrorum spiritalium radiis, ) noctem suae perfidiae et nunc repulsa non videat, et tunc illuminata deprehendat. Hinc est, quod duo illi eximii praedicatores dilata morte subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. De quibus per Ioannem dicitur: Hi sunt duae olivae, et duo candelabra in conspectu Domini terraestantes. s) Quorum unum in Evangelio per semetipsam Veritas pollicetur, dicens: Elias venturus est, et restituet omnia. 6 Quasi ergo sub signaculo stellae clausae Sunt, qui

et nunc occultantur ne appareant, et poSt ut prodeSSe Valeant, apparebunt. Sed tamen plebs Israelitica, quae ube tim in fine colligetur, in ipsis sanctae Ecclesiae exordiis crudeliter obduratur. Nam praedicatores veritatis renuit, verba adiutorii sprevit. Quod tamen mira auctoris dispensatione agitur, ut nimirum praedicantium gloria, quae rece

2J Gemet introierit. In Utic. olim ita legebatur; nunc autem, introireti Sic. legitur in Turon. et plurimis.

805쪽

pta in uno populo latere poterat, in cunctis gentibus repulsa dilatetur. Unde et apte mox subditur:

CAPUT IX. Quod caeli extensi sunt, quando dilatatum est Evangelium, et diffusa praedicatio in or-

bom terrarum. Qui extendit coelos SoluS.

rom uid namque coelorum nomine, nisi haec eadem coelestis praedicantium vita designatur λ De quibus per Psalmistam dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei. i) Ipsi igitur coeli, ipsi sol esse memorantur: coeli scilicet, quia intercedendo protegunt; sol autem, quia praedicando vim luminis ostendunt. Commota igitur terra, coeli extensi sunt: quia cum Iudaea ad vim persecutionis infremuit, Apostolorum vitam Dominus in cunctarum gentium cognitionem dilatavit: a) et dum illa per iudicium in mundum captiva dispergitur, isti ubique per gratiam in honorem tenduntur. Angusti quippe coeli su erant, cum una plebs tot egregios praedicatores tenebat. Quis enim Gentilium Petrum nosset, si in solius Israelitici populi praedicatione remaneret λ Quis Pauli virtutes agnosceret, nisi hunc Iud ea ad nostram no-

i Psal. I 8. I. a) In Gemet. et Corb. Germ. deeεt, dum; legiturque: Et illa per iudi cium . . . dispergitur etc. Abest, capi a.

806쪽

titiam persequendo transmisissetὸ Ecce iam i qui flagris

et contumeliis ab Israelitica plebe repulsi sunt, per mundi fines honorantur. Solus ergo Dominus coelos tetendit, qui secreti mira dispensatione consilii, praedicatores suos unde permisit in una gente opprimi, secit in mundi cardines inde dilatari. Sed neque ipsa haec praesenti dedita mundo Gentilitas, cum culpas eius Apostolorum lingua corripuit, verba vitae libenter accepit. Nam protinus in elationem contradictionis intumuit, atque ad crudelitatem se persecutionis excitavit. Sed quae praedicationis verbis contraire nititur, signorum citius admiratione temperatur. Unde et apte quoque in Auctoris laudem subiungitur:

CAPUT X.

Qu0d pauperes Christi, huius mundi pote

states tu miraculorum Virtute caleuVeruui.

Et graditur super fluctu8 maris.

ii Quid enim maris nomine, nisi in bonorum nece Saeviens mundi huius amaritudo signaturi De quo et per Psalmistam dicitur: u Congregans quaSi in utre aquas maris. a) Aquas etenim maris quaSi in utre Dominus congre- a) Ita pleriquc MSS. vcl fiagesilis. Ed cum Coiberi. qui plagis. Bebsar. item plagis. at Psal. a. 7Dj0jtjgso by OO le

807쪽

gat, cum miro moderamine cuncta disponens, i) in suis

clausas cordibus carnalium minas frenat. Super fluctus ergo maris Dominus graditur: quia cum se procellae persecutionis erigunt, miraculorum eius obstupefactione franguntur. Qui enim tumores humanae vesaniae mitigat, quasi

erectas in cumulo undas calcat. Nam cum morem Suum

Gentilitas destrui novae conversationis praedicatione conspiceret; cum mundi huius divites elationi suae contraire Viderent sacta pauperum; cum sapientes seculi adversari sibi imperitorum verba pensarent: in persecutionis protinus tempestatem tumuerunt. Sed qui verborum adversitate commoti, ad persecutionis procellas insiliunt, signorum, ut diximus, admiratione temperantur. Tot ergo in his fluctibus Dominus gressus posuit, quot superbis persecutoribu Smiracula ostendit. Unde bene rursum per Psalmistam dicitur: a Mirabiles elationes maris, mirabilis sal in excie sis Dominus: 3 quia contra electorum Vitam ad perSecutionis undas mundus se mirabiliter extulit, sed has supernorum conditor 2 sublevata virtute praedicantium mirabilius stravit: ministros etenim suos plus ostendit posse per miracula, s) quam potestates terrenae tumuerant per iram. Quod bene etiam per Ieremiam Dominus exteriora narrans, interiora denuntians, dicit: si Posuit arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit;

I) In Lyran. et Utic. pro diversa lect. annotatur ad marginem, in suis clausas ordinibus

a) Vindoc. mirabilis in allis.

q) Coc. et sequentes edit. sub elcvata. 9 Antiquae edit. quam potestates terrenas tumere. Coc. et SequenteS, quam potestates terrenas quae tumuerant. Sequimur MSS.

808쪽

et commoVebantur; et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt i) illum. v a Arenam quippe Dominus mari terminum posuit, quia ad frangendam mundi gloriam abiectos et pauperes elegit. Cuius nimirum maris fluctus iatumescant: cum potestates Saeculi, ad commotionem persecutionis exili unt. Sed transire arenam nequeunt, quia despectorum miraculis et humilitate franguntur. Sed dum mare saevit, dum per insaniae suae fluctus erigitur, quia tamen virtutis intimae ostensione calcatur, Sancta Ecclesia proficit, atque ad statum sui ordinis per temporum incrementa consurgit. Unde et apte mox Subditur:

CAPUT X l.

Quod fundata in fido Christi Ecelesia, in hye

ms infidelitatis contra persecutorum prosellas, primo martyres, deinde doctores effulserunt: quibus p0st laborum pressuras in tuterioribus Austri, id est, secreto caele8tis patriae Sinu, prae parata est ab aeterno cum angelis Sanctis hereditas.

Qui facit Arcturum et orisnus, et hyad , et interiorα Austri.

a J Pleriqne MSS. illud: quod ad praeceptum commode referri potest. Retinuimus illum cum vulgatis et mS. Corb. Germ. et ad terminum rcferimus. MS. Bessar. quoque iIItide Paulo post sermo veritatis aSsertiones vanas Hesiodi, Araιi eι CaIlimarci fabulas Aquitur.

809쪽

ia S equaquam sermo veritatis vanas Hesiodi, Arati et

Callimachi fabulas sequitur, ut Arcturum nominan S, extremmam stellarum septem caudam ursae suspicetur, et quasi orion gladium teneat, amator insanus. Haec quippe astrorum nomina, a cultoribus Sapientiae carnalis inventa Sunt:

sed scriptura sacra idcirco eisdem vocabulis utitur, ut res quas insinuare appetit, notitia usitatae appellationis exprimantur. Nam si astra quae vellet, per ignota nobis nomina diceret; homo, pro quo haec eadem Scriptura facta eSt, nesciret proculdubio quid audiret. Sic igitur in sacro eloquio sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor hominum sumit Deus, ut videlicet dicat: a Poenitet me fecisse hominem super terram: η I)cum profecto constet, quia is qui cuncta prius quam Veniant conspicit,

nequaquam postquam aliquid fecerit, poenitendo resipiscat. a)Quid ergo mirum, si spiritales viri utuntur verbis carnalium, quando ipse ineffabilis et Creator omnium Spiritus, ut ad

intellectum suum carnem pertrahat, in seipso carniS Sermonem formatλ In scriptura igitur sacra dum nota astrorum nomina audimus, de quibus astris Sermo moVeatur, agnoScimuS: cum Vero quae narrentur astra perpendimuS , restat, ut ex eorum motibus ad spiritalis intelligentiae arcana surgamus. Neque enim iuxta litteram mirum aliquid dicitur, quod Deus Arcturum, orionas, et hyadas fecit: de quo nimirum constat, quia omnino in mundo nihil sit, quod ipse non secerit. Sed sanctus vir haec secisse Dominum dicit, per quae signari proprie ea, quae spiritaliter geruntur, intelligit. Ia. Quid namque Arcturi nomine, qui in caeli axe con-

I) Genes. 6. 7. - 2J Poenitere enim nascitur ex cognitione in nobis superveniente, unde male nos egisse Lprehcnlimus quae prius bona vel in se vel secundum quid putabamus. Haec autem in Deo, cui omnia snut praesentia et nota, minime sicri potest.

810쪽

stitutus, septem Stellarum radiis fulget, nisi Ecclesia universalis exprimitur, quae in Ioannis Apocalypsi per septem Ecclesias, septemque candelabra figuratur λ i) Quae dum dona in se septiformis gratiae spiritus continet, claritate summae virtutis irradians, quasi ab axe veritatis lucet. I 3 Pensandum quoque est, quod Arcturus Semper Ver- Satur, et numquam mergitur: quia et sancta Ecclesia persecutiones iniquorum sine cessatione tolerat, sed tamen usque ad mundi terminum sine defectu perdurat. Saepe namque eam reprobi, quia usque ad internecionem persecuti sunt, quasi hanc se funditus extinxisse crediderunt: sed eo multiplicius ad statum sui provectus rediit, quo inter manus persequentium moriendo laboravit. Arcturus ergo dum ver- Satur, erigitur: quia tunc sancta Ecclesia valentius in veritate reficitur, cum ardentius pro Veritate satigatur.

I . Unde apte quoque post Arcturum protinus Orionas subdit. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis Oriuntur, suoque ortu tempestates eXcitant, et ma

ria terrasque perturbant. Quid igitur post Arcturum per Orionas, nisi Martyres designanturλ Qui dum a sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus Persequentium molestiasque passuri, ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. His etenim natis, mare terraque turbata est: quia dum Gentilitas mores suos destrui, apparente illorum sortitudine doluit , in eorum necem non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Ex Orionibus itaque hiems inhorruit: quia clarescente Sanctorum

r) Apoc. I. II. 2O. 23 Coc. et seq. ed. dum sanctam EGI .... erigunt. contra fidem MSS. In Corb. Germ. et uno Vindoc. lcgitur, ad statum per σιionis vel praedicationis erigitur. In cod. Bessar. perfectionis.

SEARCH

MENU NAVIGATION