Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

constantia, frigida mens infidelium, ad tempestatem se persecutionis excitavit. Orionas ergo coelum edidit, cum Sancta Ecclesia Martyres misit. Qui dum loqui recta rudibus ausi sunt, omne pondus ex frigoris adversitate pertule

runt.

I S. Bene autem protinus Hyadas subdit, quae iuvenescente verno ad coeli faciem prodeunt, et cum iam Sol caloris sui vires exerit, ostenduntur. Illius quippe signi initiis inhaerent, quod sapientes seculi Taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, atque ad extendenda diei spatia serventior exurgit. Qui itaque post Orionas Hyadum nomine, nisi Doctores Sanctae Ecclesiae designanturὸ Qui subductis Martyribus, eo iam tempore ad mundi notitiam venerunt, quo fides clarius elucet, et repressa infidelitatis hieme, altius per corda fidelium sol veritatis calet. Qui remota tempestate persecutionis, I) expletis noctibus longae infidelitatis, nunc sanctae Ecclesiae exorti sunt, cum ei iam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur. I 6. Nec immerito Doctores sancti Hyadum nuncupatione signantur. Graeco quippe eloquio υξτος pluvia Vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia Ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appell/tione expressi sunt, qui ad statum universalis Ecclesiae, quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris, Sanctae praedicationis imbres fuderunt. Si enim praedicationis sermo pluvia non esset, Moyses minime dixisset: u Expectetur sicut pluv3a eloquium meum: η a) nequaquam per

I Ita sere omnes MSS. nostri, non ut legitur in edit. expletis longis noctibus infidelitatis. In solo Gemel. habetur. expletis longis uoctis iusid. Illatibus. In Bessar. Ioueis nocιibus. at Deut. a. a.

812쪽

Isaiam Veritas diceret: a Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem: η I) atque hoc, quod paulo ante pro tulimuS: si Quamobrem prohibitae sunt a) stellae pluviarum. Ο 3 Dum ergo Hyades cum pluviis veniunt, ad

coeli spatia altiori a sol ducitur: quia apparente Doctorum scientia, dum mens nostra imbre praedicationis infunditur, fidei calor augetur. Et perfusa terra ad fructum proficit, cum lumen aetheris ignescit: quia uberius frugem boni operis reddimus, dum per sacrae eruditionis flammam in corde clarius ardemus. Dumque per eos diebus singulis magis magisque Scientia coelestis ostenditur, quasi interni nobis luminis vernum tempus aperitur: ut novus sol nostris mentibus rutilet, et eorum verbis nobis cognitus, se ipso quotidie clarior micet. Urgente etenim mundi fine, superna Scientia proficit, et largius cum tempore excreScit. Hinc namque per Danielem dicitur: si Pertransibunt plurimi, et multiplex erit Scientia. η 3 Hinc Iohanni in priori parte revelationis Angelus dicit: si Signa, quae locuta sunt Septem tonitrua. s 6) Cui tamen in eiusdem revelationis termino

praecipit, dicens: si Ne signaveris verba prophetiae libri huius. η 7) Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur. terminus prohibetur: quia quidquid in sanctae Ecclesiae i-r Isa. S. 6.a Non legitur stellae, sed stillae, tum Hebraico sonte, tum in vulgata

translatione, aut in aliis Sive versionibus, Sive paraphraSibus. In Graeca autem interpretatione neutra vox occurrit. Manifestum tamen est

813쪽

nitiis latuit, finis quotidie ostendit. Nonnulli vero a Graeca i) littera quae dicitur, Hyadas nuncupatas arditrantur. Quod si ita est, significationis quam diximus, contrarium non est. Doctores enim his stellis non inconvenienter expressi sunt, quae a litteris nomen trahunt. Sed quamvis Hyades ab eiusdem litterae visione non discrepent, certum .

tamen est, quia a) imber dicitur, 3) et ortae plL-

vias apportant. 17. Vir igitur sanctus redemptionis nostrae ordinem contemplatus admiretur, atque admirans exclamet dicens: Qui extendiι caelos solus, et graditur super fluctus maris, qui facit Arcturum, et orionas, et Hyadas. ExtensiS etenim caelis Dominus formavit Arcturum, quia in honorem deductis Apostolis, in caelesti conversatione fundavit Ecclesiam. Formato quoque Arcturo, secit orionas, quia roborata fide universalis Ecclesiae, contra procellas mundi edidit martyres. Editis quoque orionibus, protulit hyadas: quia convalescentibus contra adversa martyribus, ad infundendam ariditatem humanorum cordium, doctrinam contulit magistrorum. isti itaque sunt aStrorum Spiritalium ordines, qui dum summis virtutibus eminent, Semper ex Supernis lucent.18. Sed post ista quid restat, nisi ut sancta Ecclesia laboris sui fructum recipiens , ad videnda supernae patriae intima perveniatὸ Unde et apte, quia dixit: u Qui facit Arcturum, et Orionas et hyadas: o protinus addidit: si Et in. teriora Austri. nil in edit. Gil. Vatic. ct Guss. quae 3psilon dicitur. Exprimimus lectionem praecedentium quae est et MSS. a) Bessar. hic et supra hyedos per d. Et hic legit Medos ti, Limbre. 3 Ita meliores MSS. At editi, eo quod exoricio.

814쪽

19. Quid namque in hoc loco Austri nomine, nisi servor sancti spiritus designaturῖ Quo dum repletus quisque fuerit,

ad amorem patriae spiritalis ignescit. Unde et sponsi voce in Canticorum Canticis dicitur: u Surge, Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum, et i) fluent aromata illius. v a) Austro' quippe veniente, Aquilo surgens recedit, cum adventu Sancti Spiritus expulsus antiquus hostis, qui in torpore mentem con- Strinxerat, deserit. Atque hortum sponsi Auster perflat, ut aromata defluant: quia nimirum dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque vi dores boni operis spargit. Interiora ergo Austri, sunt occulti illi angelorum ordines, et Secretissimi patriae caelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum animae, et nunc corporibu S exutae , et pOSi corporibus restitutae perveniunt; et 3 quasi astra in abditis occultantur. Ibi per diem quasi in meridiano tempore, ardentius solis ignis accenditur: quia Conditoris claritas, mortalitatis noStrae iam preSSa caligine, manifestius videtur, et velut sphaerae radius ad spatia altiora Se elevat, quia de semetipsa nos veritas subtilius illustrat. Ibi lumen intimae contemplationis sine interveniente cernitur umbra mutabilitatis: ibi calor summi luminis sine ulla obscuritate corporis: ibi in visibiles angelorum chori quasi astra in abditis emicant, quem eo nunc ab hominibus videri nequeunt, quo flamma veri luminis altius perfunduntur. Valde itaque mirum est, quod missis Apostolis Dona nurua ΜSS. Corb. Germ. et German. fluant. at Cant. 4. I 6.3) ita vcl. edit. cum Vindoc. Gemet. Lyran. Bigot. Utic. Longi p. et quorum loco Coc. et al. cdit. posuerunt, quaSi in Austri abditis.

815쪽

caelos tetendit; quod temperatis persecutionum tumoribus, maris fluctus gradiens repressit; quod solidata Ecclesia Arcturum statuit; quod roboratis contra adversa martyribus, orionas misit; quod repletis in tranquillitate doctoribus, hyadas praebuit: sed post haec valde est admirabile, quod sinum nobis coelestis patriae quasi interiora Austri praeparavit.

2o. Pulchrum est hoc omne, quod quasi in caeli facie de divina dispensatione cernitur, sed longe illud , et incomparabiliter pulchrius, ad quod invisibiliter pervenitur. Unde

bene iterum sponsus in sponsae suae laudibus dicit: si Quam Pulchra es amica mea , quam pulchra i oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. n I Pulchram narrat, et pulchram replicat: quia alia est ei pulchritudo a) morum, in qua nunc cernitur, atque alia pulchritudo praemiorum, in qua tunc per Conditoris sui speciem sublevabitur. Cuius membra, videlicet omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt, eius oculi columbarum Vocantur: qui magna luce irradiant, quia ' et signorum miraculis coruscant. Sed quantum est omne hoc miraculum, quod videri potest , illud de internis miraculum est mirabilius, quod nunc videri non potest. De quo illic apte subditur: u Absque eo quod intrinsecus latet. o Magna qui inpe 3) aperti operis , sed longe incomparabilis

occultae remunerationis. Quod ergo per beatum Iob astrorum nomine, hoc Salomonis vocibus oculorum appellatio-

816쪽

ne signatur: et quod per Salomonem dicitur: si Absque eo quod intrinsecus latet; s hoc nobis beatus Iob intimat, cum Austri interiora commendat. Sed ecce vir sanctus exteriΟ-ra i) mirans , interiora considerans , aperta narrans, occulta penetrans, omne quod interius exteriusque agitur, dicere conatur: sed opera summae magnitudinis quando explicet lingua carnisλ Unde et apte mox haec eadem inpera melius a) deficiendo comprehedit, dicens:

CAPUT XII. Dei opera lacuudius obstupeScendo quam loquendo laudamu S.

Qui facit m agna et inscrutabilia, et mirabi

lia, quorum n0n e8t numeruS. 21 vinae fortitudinis facta tunc VeriuS explemus, cum

haec nos explere non posse cognoscimus: tunc lacundius loquimur, cum ab his obstupescendo reticemus. Ad narranda quippe Dei opera habet desectus noster, quam sussicienter exerat linguam suam; ut quae comprehendere idonee non valet, haec idonee mutus laudet. Unde bene per Psalmistam dicitur: si Laudate eum in potentatibus eiuS,rJ Sic. leg. cum MSS. Turon. Vindoc. Corb. Germ. omnibus Norman. ubi excusi, nomiuans. a MSS. Angi i c. Norman. Corb. Germ. Vindoc. Bellovgetc. ita habent; et quidem melius quam, doniendo, quod legitur in editis.

817쪽

laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. n i) Ille quippe Dominum secundum multitudinem magnitudinis eius laudat, qui se succumbere in eius laudis expletione considerat. Dicat ergo: a Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus: n videlicet magna virtute, inscrutabilia ratione, innumerabilia multiplicitate. Divina ergo opera, quae explere dicendo non potuit, secundius deficiendo definivit. Sed in consideratione rerum cur longe extra nos ducimur, qui hoc ipsum quoque, quod erga nos agitur, ignoramusy Unde et apte subiungitur:

CAPUT XIII. Quod exigentibus peccatis, ita caecum e8t genus humanum, ut saepe quod donum est gratiae, iram putet: et quod ira est, gratiam aestimet. Si venerit ad me, non videbo eum: et si abierit, non inteIligam. arseclusum quippe ab internis gaudiis genus humanum

exigente culpa, mentis oculos perdidit: et quo meritorum suorum passibus grassitur, nescit. Saepe enim gratiae est donum quod iram deputat, et saepe divinae districtionis ira eat, quod gratiam putat. Nam plerumque gratiam aestimat dona virtutum: et tamen eisdem donis elatus corruit. Ple-

818쪽

rumque velut iram metuit adversa tentationum: et tamen eisdem tentatio albus pressus, ad virtuIum custodiam cautior exurgit. Quis enim Deo Se propinquare non aestimer, cum Supernis excre Scere Se muneribus agnoscit; cum vel

prophetiae donum, vel doctrinae magisterium percipit , vel ad exercendam curationis gratiam convalescitὸ Et tamen saepe mens dum de virtutis suae securitate resolvitur, insidiante adversario, inopinatae culpae telo perseratur: et inde a Deo in aeternum longe fit, unde ei ad tempus sine cautelae custodia propinquavit. Et quis se derelictum iam gratia divina non deputet, cum post experimentum munditiae i) lacessiri se carnis tentationibus videt, inhonesta ad animum congeri, et ante cogitationis oculos nonnulla improba et immunda versari Θ Et tamen cum fatigant ista, nec Superant, nequaquam per pollutionem trucidant, sed per humilitatem Servant: ut infirmum se animus in tentatione deprehendens, totum se ad divinitatis adiutorium conserat, et sui fiduciam funditus amittat ; sicque fit, ut inde alius Deo inhaereat, unde se a Deo profundius cecidisse suspirabat. Accessus igitur recessusque Dei, a mente nostra minime cognoscitur, quousque rerum alternantium finis ignoratur: quia et de tentatione incertum eSt, utrum probet, an trucidet: et de donis nequaquam deprehenditur utrum hic desertos a)remunerent, an in via nutriant, ut ad

I) Besbar. Iaeescere. Mox suspicabitur pro suspirabat. 29 Nemo tam malus est, ut nihil in vita sua egerit boni. Deus Veroqui iustus est, non potest sine praemio bona, vel parva, praVorum relinquere. Et quia praescit eos ad beatae aeternitatis gaudia non esse recipiendos post mortem, temporalibus bonis in praesenti vita remu

neratur.

819쪽

patriam perducant. Homo ergo ab internis gaudiis semel expulsus, clausas contra se ianuas secreti spiritalis aspiciat, atque ad semetipsum foras proiectus in carne gemat, et caecitatis suae damna considerans, dicat: u Si venerit ad me, non videbo eum: et si abierit, non intelligam. n Ac si aperte deploret , dicens: Postquam semel sponte Oculos perdidi, quoniam quaesitae noctis caecitatem patior, nec ortum iam, nec occasum solis agnosco. Et tamen homo, qui infirmitatis poena premitur, et caecitatis Suae caligine gravatur, ad Supernae lucis iudicium properat, ut Suorum actuum rationem reddat. Unde et mox subditur:

CAPUT XIV.

Quid sit respondere Deo. Si repente interrogei, quis respondebit ei'

a; lepente Deus interrogat, cum nos ad districtionem

sui examinis inopinatos vocat. Sed interrogationi illius respondere homo non sussicit: quia si remota tunc pietate discutitur, in illo examine etiam iustorum vita succumbit. Vel certe interrogat, cum duris nos percusSionibus pulsat ut cum mens nostra magna de se in tranquillitate aestimat, semetipsam Veraciter qualis sit, in perturbatione deprehen dat. Et plerumque quoniam percutitur, gemel: Sed re Spondere non sussicit, quia et ipsa ei percussionis Suae adversitas displicet: sed tamen semetipsum homo considerans, tacet, et divina iudicia discutere metuit, quia esse se pulverem agnoscit. Unde et per Paulum dicitur: u O homo,

tu quis es qui respondeas Deoy η i Respondere Deo

820쪽

non posse convincitar, qui homo nominatur: quia per hoc quod de humo sumptias est, iudicia superna discutere dignus non est. Unde hic quoque apte subiungitur:

CAPUT XV. Dei facta non discutienda, sed Veneranda.

Vel quis ei dicere potest, cur ita facis'

a Ructoris facta semper indiscussa veneranda Sunt: quia

iniusta nequaquam esse possunt. Rationem quippe de occulto eius I) consilio quaerere . nihil est aliud quam contra eius consilium Superbire. Cum ergo factorum causa non reprehenditur, restat ut sub factis illius cum humilitate taceatur: quia nequaquam sussicit sensus carnis, ut secreta penetret maiestatis. Qui ergo in lactis Dei rationem non videt, infirmitatem suam considerans, a) cur non videat, rationem videt. Unde et per Paulum quoque subsequenter adiungitur: a Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: Quare me fecisti sic s 3 Quo enim se cernit figmentum divini operis, eo semetipsum redarguit, ne contra manum resultet operantis; quia qui benigne quod non erat iacit, quod est, iniuste non deserit. Ad semetipsam ergo in percussione mens redeat, et quod apprehendere non valet, non requirat: ne si divinae irae causa discutitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION