장음표시 사용
851쪽
valde temporum incrementa quam nulla sint, nisi cum repente transacta i) fiunt , quae venientia longa videban
s8. Vir igitur sanctus statum suae conditionis aspiciat, et ex humani generis voce damna decursus ingemiscat, dicens: Dies nui velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum. Ac si aperte dicat: Ad hoc homo conditus fuit, ut bonum, quod Deus est, videre potuisset: sed qui stare ad lucem noluit, fugiendo oculos amisit: quia quo per culpam coepit ad ima decurrere, ab eo caecitatem pertulit, ne intimum lumen videret. De quibus adhuc Hiebus apte subiungitur: Pertransierunι quasi na Ves poma portantes. Naves cum poma portant, fructus terrae videlicet per fluctus serunt. Terra vero hominis paradisus extitit, quae hunc inconcussum tenere potuit, si per innocentiam stare voluisset. Sed quia ad mutabilitatis undas per culpam cecidit, ad praesentis vitae maria post terram Venit. Poma etiam terrae huius fuerunt mandati sermo, concessa possibilitas operis, naturae indita intelligefitia conditoris. Sed
haec poma quae edere in terra renuimus, per maria portamus: quia concessa bona tot munerum inconcussi custodire in paradiso noluimus, et servare nunc in tentationibus conamur. Tendentes ad terminum, aura Vitae praesentis
impellimur, mutabilitatis nostrae fluctu fatigamur. Sed quia per crucis mysterium ad ingenita naturae bona restvingimur, quasi per lignum poma portamus. Quod tamen intelligi et aliter potest. Naves etenim cum poma portant, sua
I- Ita Turon. Vindoc. Bellovac. Corb. Germ. ct omnes Norm. ubi in editis, transacta suiuutur. 2- Gemet. et Turon. eo so caecitato perculit.
852쪽
vitatem odoris habent, sed i) gravitatem ponderis non habent. Et humanum genus a paradisi gaudiis expulsum, vim contemplationis a) perdidit, robur conditae sortitudi-
nis amisit: cumque ad Superna repetenda se erigit, fragrat quidem odore memoriae, sed digne non exerit pondus vitae. Pomorum ergo odoribus repletur, et tamen huc illucque leviter mentis nostrae navis impellitur: quia et paradisi celsitudinem cum 3 odoris recordatione meminimus, et importunos tentationum fluctus ex carne toleramus. Uude et apte subiungitur:
19Hquila etenim alto valde volatu Suspenditur, et adnisu praepeti ad aethera libratur; Sed per appetitum ventris terras expetit, seseque a sublimibus repente deorsum fundit. Sic sic humanum genus in parente primo ad ima de sublimibus corruit, quod nimirum conditionis suae dignitas in rati Cuis celsitudine quasi in aeris libertate suspenderat: sed quia contra praeceptum cibum vetitum contigit. per ventris concupiscentiam ad terras Venit. et quasi post volatum carnibus pascitur, quia illa libera contemplationis inspiracula perdidit, et deorsum corporeis voluptatibus laetatur. Sicut ergo aquila volans ad escam, dies nostri vel
853쪽
citer transeunt: quia quo ima petimus, eo subsistere in vita prohibemur. 6o. Sed cum haec ante mentis oculos continua cogitatione revolvimus, duris taciti quaestionibus urgemur, cur omnipotens Deus condidit quem periturum esse praescivitῖ cur is, qui summe potens et summe bonus est, nequaquam voluit hominem talem facere, qui perire non possetὸ Cum Vero. haec tacita mens interrogat, pavet, ne ipso interrogationis ausu in superbiam erumpat: seque humiliter comprimit, I) et cogitationes suas restringit. Sed eo gravius amigitur, quo inter mala quae sustinet, etiam de conditionis suae abscondito intellectu cruciatur. Unde hic quoque apte subiungitur:
Cum diaero: Nequaquam ita loquari, commuto faciem meam, et dolore torqueor.
613 equaquam quippe nos ita debere loqui dicimuS, cum
nostrae infirmitatis modum ex inquisitione tran SeunteS, noS- metipsos pavore reprehendimus , et Supernae reverentiae consideratione refrenamus. In qua refrenatione scilicet mentis nostrae facies commutatur: quia quae prius non capiens audenter summa requirebat, infirmitatem suam postmodum
agnoscens, Venerari inchoat quod ignorat. Sed in ipsa commutatione dolor est: quia valde assiigitur, quoniam primae culpae merito ad intelligenda ea, quae de I ipsa sunt caecatur. Quae patitur, iusta esse considerat. Pavet, ne in dolore per licentiam locutionis excedat. Ori silentium indicit, sed excitatus dolor eo ipso, quo restringitur, augetur. Dicat ergo:
I) Turon. Longip. Norman. eι cogitationis suae verba restringit. a) Lyr. Bigot. Utic. ea quas da seipsa sunι.
854쪽
- 798 Cum dixero: Nequaquam ita loquar; commuto sociem meam, et d0lore torque0r:
6 a Ruia tunc gravius plerumque affigimur, cum quasi per consolationis studium, amictionis nostrae nobis conamur mala levigare. Sed quisquis iam subtiliter parentis primi damnatione propagata, humani generis damna conliderat, Superest ut his adiungere propria metuat. Unde vir sanctus postquam communia intulit, repente specialia subiungit, dicens:
CAPUT XXXIV. Quantum timoro deb0at, qui scienter peccat: cum Iob tantis virtutum testimoniis approbatuS, Sua Opera Vereatur, et quod fraus tribus modis committatur. Verelar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
quae beatus Iob opera exercuit, sacrae huius historiae textus ostendit. Holocaustis quippe multiplicibus auctorem placare studuit: quia iuxta filiorum numerum, ut scriptum est, consurgens diluculo, offerebat holocausta per singulos; eosque non sulum ab immundis actibus, sed a prava quoque cogitatione mundabat. De quo, Scriptura teste, perhibetur: ti Dicebat enim: Ne sorte peccaverint filii mei,
855쪽
et benedixerint Deo in cordibus suis. η i) Assectum ergo compassionis exercuit; quia ipse de se amicorum quaestionibus exactus, dicit: si Flebam quondam super eum qui amictus erat. η a) Ministerium pietatis impenditi qui ait: si oculus sui caeco, et pes claudo. η 3 Castitatis munditiam in corde custodivit, qui obtestando se aperit, dicens: si Si .deceptum est cor meum super mulierem. η Humilitatis Culmen medullitus tenuit, qui dicit: si Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum di- Sceptarent adversum me. s) Baneficia largitatis impendit, qui ait: si Si comedi buccellam meam Solus, et non comedit pupillus ex ea. n 6 Et rursum: si Si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est. O 7 Gratiam hospitalitatis exhibuit, qui dicit: a Foris non mansit peregrinus, ostium meum Viatori
patuit. n 8 Et inter haec ad virtutum 9) cumulum pervcellentiorem viam caritatis, et inimicos dilexit, qui ait: a Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat. η IO Et rursum: si Non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius. ii) Quid ergo ia
Ia Turon. Corb. Col. vir sanctus etc. quae ergo Norman et
856쪽
vir sanctus sua opera verebatur , qui illa semper exhibuit, ex quibus placari Deus erga iniquitates soletὸ Quid ergo est quod mira opera faciens, haec ipsa etiam veretur pa-Vens, cum dicit: a Verebar omnia opera meaὸ n nisi quod in sancti viri actibus verbisque colligimus, ut si placere Deo veraciter cupimus, postquam perversa subegimus, ipsa in nobis etiam bene gesta timeamus. 64 Duo quippe sunt, quae in bonis operibus necesse est ut studiose sormidentur, desidia videlicet, et fraus. Unde et per Prophetam apud vetustam translationem dicitur: α Maledictus omnis, qui facit opus Dei fraudulenter et desidiose. i) Sed sciendum magnopere est, quia desidia per torporem nascitur, fraus per privatam dilectionem. Illam namque minor Dei amor exaggerat, hanc autem male mentem possidens proprius amor creat. Fraudem quippe in Dei opere perpetrat, quisquis semetipsum linordinate diligens, per hoc quod recte egerit, ad remunerat ionis trau-sitoria bona festinat. Sciendum quoque est. quod tribus modis fraus ipsa committitur: quia per hanc procul dubio aut tacita cordis humani gratia, aut favoris aura, aut res quaelibet exterior desideratur. Quo contra recte de iusto per Prophetam dicitur: a) si Beatus qui excutit manus suas ab omni munere. n 3 Quia enim non solum fraus in acceptione pecuniae est, munus procul dubio unum non est. Tres vero sunt acceptiones munerum, ad quas ex fraude sestinatur. Munus namque a corde, est captata gra-
857쪽
tia a cogitatione. Munus ab ore, est gloria per favorem. Munus ex manu, est praemium per dationem. Sed iustus quisque ab omni munere manus excutit: quia in eo quod recte agit, nec ab humano corde inanem gloriam, nec ab Ore laudem, nec a manu recipere dationem quaerit. Solus ergo in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bonae actionis invigilat, nec ad corporalis rei praemia, nec ad laudis verba, nec ad humani iudicii gratiam anhelat. Ipsa igitur bona nostra, quia insidiantis culpae evadere gladium nequeunt , nisi Sollicito quotidie timore muniantur, per Sanctum virum nunc recte dicitur: u Verebar omnia opera mea. n Ac si humili confessione diceretur: Quae aperte egerim, video: sed quid in hia latenter pertulerim, ignoro. Saepe enim bona nostra latrocinanti si fraude depereunt; quia rectis nostris se actibus concupiScentiae terrenae subiungunt. 6s Saepe desidia interveniente deficiunt: quia a servOre quo coepta sunt, frigescente amore a) tabefiunt. Quia ergo culpae subreptio vel in ipso virtutis actu vix Vincitur, quid ad securitatem superest, nisi ut studiose semper et tu virtute timeaturλ66 Sed post haec valde scrupulosum cordi se obiicit, quo subiungit: si Sciens quod non parceres delinquenti. nSi enim delinquenti non parcitur, quis ab aeterna morte eripitur, cum a delicto mundus nemo reperiturῖ An poenitenti parcit, et delinquenti non parcit ' Quia cuin delicta plangimus, nequaquam iam delinquentes sumus. Sed quid, quod Petrus cum negat respicitur, et Redemptoris negati
x Turon. saepe etenim nonnulla bona etc.
858쪽
respectu. ad lacrymas vocaturὸ Quid, quod Paulus cum Redemptoris nomen in terra conaretur extinguere, eiuS Veseba de coelo meruit audire Θ Sed tamen culpa in utroque punita est: quia et de Petro, teste Evangelio, Scriptum est: i) u Recordatus Petrus verbi Iesu, egressus soras, flevit amare: Ο a) et de Paulo haec eadem, quae hunc vocavit, Veritas dicit: si Ego ostendam ei, quanta eum oporteat pro nomine meo pati. η 3 Delinquenti ergo Dominus nequaquam parcit, quia delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse hoc homo in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans, percutit. Nequaquam igitur
peccato parcitur: quia nullatenus sine vindicta laxatur. Sic David audire post confessionem meruit: si Dominus transtulit peccatum tuum s Et tamen multis post cruciatibus amictus ac fugiens, reatum culpae quam perpetraverat, exolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur: sed tamen reatum e usdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus. Bene ergo dicitur: si Sciens quod non parceres delinquenti ; o quia delicta nostra sive per nos, Si Ve per semetipsum resecat, etiam cum relaxat. Abelectis enim suis iniquitatum maculas studet temporali aD
flictione tergere, s) quas in eis in perpetuum non vult 6 videre. Sed saepe mens dum plus iusto trepidat, dum pavore quatitur, dum sinistris suspicionibus urgetur, taedet
I Sic Vindoc. et Gemet. etc. ubi editi, recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat, et egressus etc. at Luc. 22. 6243l Act. 9. 16.4 a. Reg. aa. I De Poenit. dist. I. cap. Si peccatum. s) Scilicet vel in hac vita per dolores et tribulationes quotidianas , Vel in futura Purgatorii flammis. 6l Ita Bellov. Vindoc. Corb. Longip. Norman. omnes Editi vero non vult vindicare.
859쪽
hanc vivere, quae se ad vitam vel per labores ambigit pervenire. Unde et subSequenter adiungitur:
CAPUT XXXV. Quod saneti viri ita incerti sunt, ut confidant, ita confidunt ut tamen ex securitate
67 Di enim remota pietate discutimur, opus noStrum poena dignum est, quod remunerari praemiis praestolamur. Vir igitur sanctus sub occulto iudicio trepidans, dicit: si Si autem et sic impius sum, quare frustra laboraviὸ η 1 Non quo hunc laborasse poenitet ; sed quo incertus esse de praemisi et inter labores dolet. Sciendum vero est, quod viri sancti ita incerti sunt, ut confidant; atque ita confidunt, ut tamen ex Securitate non torpeant. Quia ergo plerumque mens, a et impensa rectis actibus trepidat, restat, ut postquam bonum opus agitur, lacrymae 3 deprecationis exquirantur, quatenus
I Sic restituimus cx MSS. Turon. Gemet. aliisque Norman. cum prius legeretur, non quod hunc laborasse poeniteι: sed quod incertus esset de praemiis, et inter labores dolet. at Turon. et inter pietatis actus trepidat. 3) in Vulgatis, expiationis. Rectius MSS. Germ. Longi p. Norm. deprecationis, ex quo corrupte in Corb. Germ. dosperationis. Hoc habet etiam
860쪽
ad aeterna praemia meritum recti operis subvehat humilitas postulationis. 68. Sed tamen sciendum est, quia mundos nos ad perfectum reddere, vel vita, Vel lacrymae non valent, quouS-que nos mortalitas nostrae corruptionis tenet. Unde et apte subiungitur
CAPUT XXXVI. Quod quantalib0t munditia sancti fulgeant, tamen ex hoe corp0re, quod c0rrumpitur, in quo suΠt, abominabiles se iudicant. et concupiscentiarum Sordibus, Sine quibus ΠΟΠ SuΠt,
Si latus fuero quasi aquis nivis, et fula
rint et elut mundissimae manu3 meae: tamen SOrdibus intinges me, et abominahuntur me τrat
menta mea. 6yi quae enim nivis, sunt lamenta humilitatis. Quae profecto humilitas, quia ante districti iudicis oculos ceteris virtutibus praeeminet, quasi per magni meriti colorem candet. Sunt namque nonnulli qui lamenta habent, sed humilitatem non habent: quia amicti plangunt , sed tamen in ipsis fletibus vel contra proximorum vitam superbiunt, Vel contra ordinationem Conditoris eriguntur.