Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

881쪽

a se facilius tua pietas exigit, ut parcat. Quia autem i)nos in delicto concepti, in iniquitatibus editi, aut noxie praVa perpetramus, aut incaute etiam recta agendo delinquimus, districtus index unde fiat placabilis, non habemus. Sed cum nostrum opus eius obtutibus dignum exhibere non possumus, restat, ut ad placationem illius suum ei opus offeramus. Unde et subditur:

CAPUT XLIX. Manichaeorum error destruitur, et dignitas conditionis humanae commendatur. Manus tuae plasmarer unime, et fecerunt me totum in circuitu: et sic repente praecipitas meq89Re si ei humiliter dicat: Quia sub iusto examine dignum non est a) tua placatione quod Ieci, pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Quibus etiam verbis perversum ι) Manichaei dogma destruitur, qui duo esse

principia mentientes, a Deo Spiritum, a Satana Vero carnem conditam aSSerere conantur. Sanctus etenim vir prophetici gratia spiritus plenus, longe post ventura conSiderat, et eri) ita MSS. Norman. Bellov. et pleriq. Coc. et seq. ed. iv lliclis. a) Barthol. et vet. edit. tuae plasmationi; cui lection; nullus ex MSS. nostris cod. lavet. Favet tamen cod. BeSSar. 39 Gemet. Bellovac. Corb. Germ. ut alii antiq. MSS. Munis vel Ma

882쪽

rorum genimina praevidens calcat, dicens: si Manus tuae plasmaverunt me, et secerunt me totum in circuitu. n Qui enim et plasmatum se, et factum totum in circuitu a DeoasSerit, tenebrarum genti nec in spiritu suo aliquid, nec in carne derelinquit. Nam plasmatum se propter internam I)imaginem retulit: factum vero totum in circuitu, in eo quod ex carnis constat indumento, memoravit. 9O. Notandum Vero est, quia per hoc, quod se plasmatum Dei manibus asserit, misericordiae iudicis, dignitatem suae conditionis opponit. Quamvis enim per coaeternum patri Verbum cuncta creata sunt: in ipsa tamen relatione creationis ostenditur, quantum cunctis animalibus, quantum rebus vel caelestibus sed tamen insensibilibus, homo praeseratur. Cuncta quippe dixit et facta sunt. 2 Cum vero facere hominem decernit, hoc quod reverenter penSandum est praemittit, dicens: a Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. v 3 Neque enim de eo sicut de rebus caeteris scriptum est: a Fiat, et factum est: o

neque ut aquae volatilia , Sic terra hominem protulit: sed prius quam s) fieret, faciamus dicitur: ut videlicet quia rationalis 9 creatura condebatur, quasi cum consilio facta videretur. Quasi per studium de terra plasmatur, eta In Vulg. non MSS. additur hominis. Si quid foret supplendum, Vox Dei magis congrueret. α) Psal I48. 3 Genes. I. 26.

3J Ita Vindoc. Norman. et alii, cum veterib. edit. In edit. Coc. et Sequentibus, sed priusquam faceret. 6 Vulgati Natura. quod MSS. nullus exhibet.

883쪽

inspiratione Conditoris in virtute spiritus vitalis erigitur, ut scilicet non per iussionis vocem, sed per dignitatem operationis existeret, qui ad Conditoris imaginem fiebat. Quod igitur per conditionem homo elegantius si in terra creaturis ceteris accepit, hoc in flagello positus pietati sui opificis opponit, dicens; si Manus tuae plasmaverunt me, et fecerunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas meῖ n Ac si aperte dicat: Cur tanta vilitate despicis, quem cum tanta dignitate condidistiλ Et quem ratione rebus ceteris praefers, cur ex dolore supponisὸ Sed tamen haec eadem nostra dignitas fulget per imaginem, et longe distata beatitudinis perfectione per carnem, quia dum spiritu Smiscetur pulveri, quodam modo connectitur infirmitati. Quam scilicet infirmitatem beatus Iob pietati iudicis obiicit, cum subiungit:

CAPUT L. Quod homo ad veniam perveniat, cum irremissibile sit poccatum diaboli. Memento quaeso, quod sicut lutum feceris

Hi Ingelorum spiritus idcirco irremissibiliter peccaverunt,

quia tanto robustius stare poterant, quanto eos carniS ad

s) In MSS. Coib. Germ. Utic. Ebroic. et plerisque Norman. tu e creaturus ceteras accepit. Corb. Germ. et Reg. ut in editis.

884쪽

mixtio non tenebat. Homo vero idcirco post culpam veniam meruit, quia per carnale corpus, aliquid quo semeti- pSo minor esset, accipet. Unde et apud respectum iudicis argumentum pietatis est haec eadem infirmitas carnis: sicut per Psalmistam dicitur: si Ipse autem est misericors, i)et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et

multiplicavit ut averteret iram Suam ab eis, et non accendit omnem iram suam, et rememoratu S eSt, quia caro Sunt. D

a) Ut lutum ergo homo iactus est , quia de limo est lad conditionem sumptus. Lutum quippe fit, cum Se aqua terrae conspergit. Sicut lutum itaque homo est conditus: quia quasi aqua infundit pulverem, cum anima rigat carnem. Quod sanctus vir bene pietati iudicis obiicit, cum postulans dicit : si Memento quaeso, quod sicut lutum feceris me. n Ac si aperte dicat: Infirmitatem carnis considera, et reatum iniquitatis laxa. Ubi aperte quoque mors eiusdem carnis adiungitur, cum protinuS Subinfertur:

CAPUT LI. Hominem exscusat carnis infirmitas. Et in pulverem redueeS me.

9anc si patenter postulet, dicens: Memento quaeso quod

885쪽

tendo. Materiam itaque originis, et poenam sinis aspice: et culpae citius transeuntis parce. Sed quia qualitatem protulit hominis conditi, nunc subiungit ordinem propagati, dicens:

CAPUT LlI. Quo modo Deus hominem plasmat, plaSmatum vivificat, vivificatum custodit. Nonne sieut lac mul isti me, et sicut caseum me coagulasti3 Pelle et carnibus restisti me, 08sibus et nerris compegisti me.

93 Pylasmatus quippe homo sicut lutum factus e St, propagatus autem et sicut lac mulgetur semine, et sicut caSeu Scoagulatur in carne. Carnibus et pelle induitur: ossibus nervisque solidatur. Per lutum ergo primae conditionis qualitaS; per lac vero, sequentis ordo conceptionis exprimitur: quia per coagulationis incrementa ducitur, ut paulisper in ossa roboretur. Sed angusta Dei laus est descriptio creati corporis, nisi etiam subsequenter exprimatur mira adspiratio vivificationis. Unde et subditur

CAPUT LIII. Vitast in spiratio et con 80rVatio.

Titum et misericordium tritu isti mihi.

886쪽

9 sed incassum nobis bona conditor tribuit, si non omne quod tribuit, ipse custodit. Sequitur: si Et visitatio tua

custodivit spirituum meum. n I) Haec autem quae de exteriori homine diximus, sa) etiam interiori quemadmodum possit congruere, libet ut breviter replicando monstre

Mement0, quaeso, quod sicut lutum feceris

9s,Dicut lutum quippe homo noster interior extitit: quia sancti Spiritus gratia terrenae menti infunditur, ut ad iu-tellectum sui conditoris erigatur. Humana namque cogitatio, quae peccati sui sterilitate aruit, per vim Sancti Spir tus, quasi arrigata terra Viri descit. Sed saepe dum perceptis superni doni virtutibus sine interruptione utimur, ad pri-Vatam, si duciam, usu continuae prosperitatis elevamur. Unde fit plerumque, ut isdem qui sublevaverat, parumper Spi, ritus deserat, quate uus ipsum sibi hominem ostendat. Quod Sanctus Vir protinus exprimit, cum subiungit: n Et in pul-Verem reduces me. n Quia enim per subtractionem Spiritus mens aliquantulum in tentatione deseritur, quasi ab humore pristino terra siccatur: ut infirmitatem suam derelictus sentiat, et sine infusione supernae gratiae, quantum homo aruit, cognoscat. Qui apte quoque reduci ad pulverem dicitur: quia dimissus sibi, cuiuslibet tentationis aura rapta-i9 Ibidem.

Norman. Turon. Corb. Germ. Coib. Vindoc. etc. etiam interiori pos- ιο ςυngruere, etc. quemadmodum possunι.

887쪽

tur. Sed 'dum relicti concutimur, ea quae amati cognovimus subtilius iam dona . cogitamus. Unde -subiungit: u Nonne sicut lae mulsisti me, et sicut caseum me coagulastiλ nMenS etenim .nostra cum per sancti Spiritus gratiam ab usu vetustae conversationis abstrahitur; sicut lac mulgetur: i) quia in quadam novae inchoationis teneritudine et subtilitate formatur: et sicut caseus coagulatur, quia in constipatione pinguescentis cogitationis adstringitur, ut nequaquam iam per desideria dissiuat, sed in uno amore se colligens, ad solidam resormationem Surgat.

96. Plerumque vero contra haec eadem rudimenta spiritalia ex usu veteri caro submurmurat, et menS bella tolerat ex homine, quem foris portat. Unde subiungit: si Pelle et carnibus vestisti me. n Pelle quippe et carnibus interior homo vestitur, quia in eo quod ad superna erigitur, carnalium motuum obsidione vallatur. Sed tendentem ad iustitiam' nequaquam in tentatione Conditor deserit, qui per infusionem gratiae etiam a) peccantem praevenit: Sed

Sublevatam mentem et ad bella exterius laxat, et interius roborat. Unde adhuc apte subiungitur: si ossibus et nervis compegisti me. n Carnibus et pelle vestimur, sed ossibus nerVisque, compingimur: quia etsi tentatione foris irruente concutimur, intus tamen nos Conditoris manus roborat, ne frangamur. Carnis itaque motibus nos humiliat ad dona: sed per ossa virtutum roborat contra tentamenta. Ait ergo:

i) α Carne et pelle vestisti me, ossibus et nervis compe-Iὶ Unus Vindoc. cum Germ. et Corb. Germ. quia in quadam coagulationis nova teneritudine. Alter Vindoe. cui consenti unt,orna. quia in quadam novae coagulationis teneritudine. 4J Gemet. mendose, ut cenSemus, precantem.

a) Gemet. carne et pellibus. Utic. Lyr. Bigot. pelle et carnibus. Ita quoque Vindoc. Bessar. pellibus.

888쪽

gisti me. o Ac si aperte dicat: Foris me ad probationem deseris, sed tamen itus ne peream, Virtutibus astringendo custodis. Qui idcirco nobis bene vivendi rectitudinem tribuit, quia benigne praeterita quae deliquimus, parcit. Unde

et adhuc apte subiungitur: u Vitam et misericordiam tribuisti mihi. 97 Vita quippe tribuitur, cum malignis mentibus benignitas aspiratur. Sed vita sine misericordia accipi nequaquam valet: quia ad obtinenda Dominus ι) iustitiae bona

non adiuvat, si prius misericorditer anteactas nequitias non relaxat. Vel certe vitam nobis et misericordiam tribuit: quia ea, qua nos misericordia ad bene vivendum pracvenit, etiam subsequente custodit. Nisi enim misericordiam subi o-get, Servari non Valet vita, quam praebet. Ipso quippe quotidie humanae vitae usu veterascimus, et exteriosis hominis impulsu, cogitatione lubrica ab interioribus eximus. Et nisi nos superna visitatio vel ad amorem compungendo vivificet, vel ad timorem flagellando rest uret, repentino lapsu mens funditus tota destruitur, quae longo virtutiS Studio innovata videbatur. Unde subiungit: si Et visitatio tua custodivit Spiritum meum. Humanum quippe Spiritum Vi- Sitatio superna custodit, cum hunc virtutibus ditatum , a vel flagello percutere, vel compungere amore non desinit. Nam si dona praestat, sed hunc continue restaurando non sublevat, citius bonum perditur, quod non a largiente custoditur. Sed ecce vir sanctus dam se humiliter agnoscit, conserenda generaliter divinae misericordiae secreta deprehendit; cumque infirmitatem suam veraciter fatetur, repena Bessar. iustitiae dona. a) Turon. Utic. Bisot. ct plerique. vel sturaliando perculcra.

889쪽

te ad cognoscendam vocationem Gentium sublimiter rapitur. Nam protinus subdit:

CAPUT LIV.

Qu0d Vocatio gentium, ab antiquo in Dei consilio abscondita sit. Licet hinc celes in corde tuo, tamen GCi0 quia

univerSorum memineris. 98 e si aperte dicat: Cur de me trepido, qui et universas gentes quia colligas, scio3 Quod tamen in corde celas; et quia hoc adhuc aperto Sermone non indicas. Sed qui univerSorum reminisceri' me proculdubio de venia certum facis. Sciendum vero est, quia in quibusdam factis et certi de venia reddimur, et post perpetratas culpas ad absolutionis nostrae fiduciam correctione et poenitentia subSequente roboramur: perpetratae tamen nostrae nequitiae adhuc memoria tangimur, et cogitatione illicita aversi nolentesque pulsamur. Unde et apte subiungitur:

CAPUT LV. Quod peccata praeterita etiam cum Per poemnitentiam abluta fuerint, imp0rtuna cogitatio recurreΠ8, Π0bis perducat ad mentem. Et quid sit, qu0d per M0ysen h0mo Π0oturno pollutus

890쪽

- 834 80mno, HXtra castra egredi iubetur, et n0n re- Verti permittitur, nisi lotus aqua post solis

Si peccovi, et ad horam pepercisti mihi, cur si iniquitate mea mundum me e88e non pateris'

horam Dominus peccatum parcit, cum reatum culpae concessis protinus fletibus diluit. Sed ab iniquitaten OStra mundos nOS eSSe non patitur: quia volentes quidem culpam fecimus, sed nonnunquam nolentes eius memoriam cum delectatione toleramuS, Saepe namque hoc, quod a conspectu iam iudicis fletu interveniente deletum est, ad animum redit, et devicta culpa ad delectationem rursus inserpere n lituri atque in antiquo certamine rediviva pul-Satione reparatur: ita ut quod prius egit in corpore, hoc importuna cogitatione pCstmodum verset in mente. Quod caute ille conspicere athleta spiritalis noverat, qui dicebat: a Computruerunt et deterioraverunt cicatrices meae, I a facie insipientiae meae. v a Ioo Quid namque cicatrices, nisi sanationes sunt Vulnerumὸ Laxatas ergo nequitias ad delectationem memoriae redire conspexerat, qui cicatrices deflebat. Cicatrices quippe computrescere, est Sanata iam peccatorum Vulnera, rur-SUS in tenta Itonem serpere, atque ex eorum Suggestionibus,pQ t superductam cutem poenitentiae, laetorem culpae itea J Rcliqua contextus desunt in Bellov. inacle, a facie. α) Psal. 37. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION