Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

861쪽

non habent: et mundi esse nequeunt, quia humilitatis fletibus minime lavantur. Aquis autem nivis a culpa se laverat , qui confidenter dicebat: a Cor contritum , et humiliatum Deus non spernit. n i) Qui enim lamentis affliguntur, sed murmurando rebelles sunt, mentem quidem conterunt, sed humiliari contemnunt. Quamvis aquae nivis intelligi et aliter possunt. Aqua enim fontis et fluminis ex terra oritur, aqua vero nivis ex aere proruit. Et sunt plerique, qui per orationum lamenta se cruciant, Sed tamen totis lamentorum laboribus ad sola terrena desideria exudant: compunguntur in precibus, sed felicitatis transitoriae gaudia exquirunt. Hos itaque nivis aqua non abluit: quia eorum fletus ab imis venit. Quasi enim ex terrae aqua per- susi sunt, qui pro terrenis bonis in precibus compunguntur. Qui vero idcirco plorant, quoniam praemia superna desiderant, aqua nivis hos diluit, quia coelestis compunctio infundit. Nam cum perennem patriam per lamenta appetunt, eiusque accensi desideriis plangunt, et summis accipiunt unde mundentur. Per manus autem quid aliud, quam opera

designanturῖ Unde quibusdam per Prophetam dicitur: si Manus vestrae Sanguine plenae sunt: η a) id 3 est, opera

crudelitate. 71. Notandum vero, quod vir sanctus non ait: Fulserint mundissimae manus meae; sed, velut mundissimae manus: quia quousque poena corruptionis adstringimur, quamlibet rectis operibus insudemus, veram munditiam nequaquam apprea) Psal. So. I9. at Isa. I. II. 3 Coc. et seq. edit. opere crudelitatis . renitentibus MSS. Norman. et aliis ubi optimo sensu legitur, id est opeνa crud/Iitata, subaudi, plana

sunt.

4 Removimus, hinc, infundemus, suadentibus MSS.

862쪽

hendimus, sed imitamur. Unde et apte subiungitur: Tamen sordibus intinges 1ne. Deus nos sordibus intingere dicitur, intinctos sordibus demonstrare: quia quanto ad illum verius per bona opera surgimus, tanto subtilius vitae nostrae sordes agnoscimus, quibus ab eius munditia discordamus. Ait ergo: Si Iolus fuero quasi aquis nivis, et fulserinι velut mundissimae manus meae; tamen sordibus intinges me. i

Ac si apertius dicat: Quamvis lamentis supernae cum punctionis infundar, quamvis per studia rectae operationiS exercear, in tua tamen munditia video quia mundus non Sum. Intentam quippe Deo animam ipsa adhuc corruptibilis caro diverberat, eiusque amoris pulchritudinem obscoenis et illicitis cogitationum motibus foedat. 72 Unde et subditur. si Et abominabuntur me vestimenta mea. o Quid enim vestimenti nomine, nisi hoc terrenum corpus exprimitur, quo induta anima tegitur, ne a) in subtilitatis suae substantiae nuda videaturλ Hinc etenim Salomon ait: u omni tempore sint vestimenta tua candida; n 3 id est, membra corporis a sordidis actibus munda. Hinc Isaias ait: si Vestimentum mixtum sanguine, erit in

combustionem. v Sanguine s) quippe vestimentum

miscere,, est desideriis carnalibus corpus inquinare. Quibus nimirum se pollui Psalmista formidaverat , cum dicebat: a Libera me de sanguinibus Deus, Deus Salutis meae. η 6

a) Bessar. Ac si aperte dicat. q. I. comp. exercear, in tua tamen etc. Mox subtilitatis suae substantia. a Ita Corb. Germ. Turon. Vindocet potiores MSS. Vulgati vero. subtilitatis suae substantia.

Bessar. Sanguins .... vestimento, et deeSi corpus.

863쪽

Hinc voce angeli ad Ioannem dicitur: u Habes pauca

nomina in Sardis, quae non inquinaverunt vestimenta sua. η i More autem sacri eloquii, Vestimenta nostra nos abominari referuntur , quia abominabiles reddunt: sicut per

Petrum quoque de Iuda dicitur: u Hic possedit agrum de mercede iniquitatis. η a) Neque enim emptum pretio Sanguinis agrum Iudas possidere figuli potuit, qui relatis triginta argenteis, traditionis crimen criminosiori in se protinus morte multavit: sed possedit, dictum est, 3) possidere secit. Ita hoc loco: si Abominabuntur me vestimenta

mea, s dicitur: abominabilem facient; quia nimirum dum

contra mentem membra superbiunt; dum sancti desiderii studia tentationum suarum tumultibus interrumpunt , in ipso suo certamine posita anima agnoscit, quantum adhuc a divinitates despicitur, quae correptionem suam plene appetens transire, Sed non valens , S) foedo pulvere cogitationis inquinatur. Hanc vestimentorum abominationem Senserat, qui dicebat: a Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. v 6 Haec etiam vestimenta, in quibus perfecte placere non poterat, quandoque melius resumenda, deponere sestine cu-1 Apoc. 3. 4. - 3J Act. I. I 8.a Plerique cum Gomet. et aliis Norm. possideri fecit, Utic utramque lect. habet. 3 MSS. Norm. dicitur, ac siι dicatur, abominabilem etc. Bessar. Corruptionem. 39 Sic. Turon. Gemet. etc. ubi vet. ed. habent foeda pulvere, Coc. et seq. foedo pulvere.

864쪽

piebat, dicens: κ Infelix ego homol quis me liberabit de corpore mortis huius λ η I Dicat ergo vir iustus: si Si lotus

fuero quasi aquis nivis , et fulserint velut mundisS mae manus meae; tamen Sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea: v quia quantumlibet ad summa, ex compunctione contemplationis ascenderit, quantumlibet in opere se per exercitium laboris accinxerit, indignum tamen adhuc aliquid de corpore mortis sentit, et abominabilem se esse considerat in multis, quae a) de pondere corruptionis portat.

73 Cui hoc quoque fit gravius, quod saepe neque hoc intelligit, 32 unde delinquit. Flagella suscipit, sed districto

iudici quid in se maius, quidve minus displiceat, non agno scit. Unde et subditur:

CAPUT XXXVII Quod gravo t0rmentum sit in cordibus electorum, quod SenSum Sui reprehen80ris non intelligunt. Neque enim τiro, qui similis mei est, respondebo: neo qui mecum in iudicio eae aequo possit vicilia,

865쪽

7 AEum cum quolibet in iudicio ex aequo contendimus, et quid contra nos dicatur, agnoscimus; et in his, quae dicimus, audimur; et quo obiecta patenter apprehendimus, eo audenter ad proposita rospondemus. Quia ergo invisibilis iudex quae facimus videt, quasi audit quae dicimus: sed quia id, quod ei displicet, nequaquam plene cognoscimus, quasi quid ipse dicit ignoramus. Vir igitur sanctus vestimentorum suorum abominationem considerans, eo amplius timet, quo audiri ex aequo in iudicio non valet: quia quo usque corruptionis suae pondere premitur, hoc in poena Sua gravius tolerat, quod et sensum sui reprehensoris ignorat. Ac si aperte dicat: In hoc ex aequo non audior, quia et patent cuncta quae facio, et tamen ipse nescio per quanta reprehendor. Sequitur:

CAPUT XXXVIII . Arguere Deum quid sit. Non est qui utrumque valeat arguere, et po

nere manum Suam in ambobus.7s sturum sonat, ut quaeratur qui Deum arguat: Sed

durum non erit, si recurrat ad memoriam, quod ipse per alium Prophetam dicit. Per Isaiam quippe admonet, dicens: a Quiescite agere perverse, discite bene facere, quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam: et venite, et arguite me, dicit Dominus. η i Ei

866쪽

namque qnem arguimus, rationis auctoritate contraimus. Et quid est, quod Dominus agere Sancta nOS admonenS, adiungit: si Venite, et arguite meΘ s nisi quod aperte insinuat, quantam bonis actibus fiduciam praestat. Ac si parenter dicat: Recta agite, et animadversionis meae motibus non iam per deprecationis gemitum, Sed per fiduciam auctoritatis obvia te. Hinc etenim Iohannes dicit: si Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum. η i) Hinc, est quod Moyses, quia placet Ser Viens, auditur tacens, cum Silenti dicitur: si Quid clamas ad meὸ is a) Hinc est quod irascentem retinet, cum audit: α Dimitte me, ut irascatur furor meus contra populum istum. η 3 Hinc est quod arguentem Dominus non habuisse Sequeritur, cum per Prophetam dicitur: si Quaesivi virum, qui interponeret Sepem , et Staret oppoSituS contra me, ne diSSiparem eam, et non inveni. n Hinc est quod graviter Isaias deplorat , dicens: si omnes nos cecidimuSquasi solium, et iniquitates nostrae quasi ventus ab StuleruntnOS: non eSi qui invocet nomen tuum, qui consurgat et

teneat te. η s)76. Sed possunt recti quilibet per acceptae 6) inno

centiae meritum aliquando praesentis motibus animadversionis obviare: non autem valent virtute propria ab huma-

) Erec. 22. 3O.3 Isai. 64. 6. et 7. 69 Ex MSS. Turon. Bellov. Longip. Vindoc. Anglic. Norman. et Gilotio teste, Parisiensibus, sic restituimus, emendavimusque edit. pene omnes ubi legitur, poenitentiae, contra Gregorii mentem.

867쪽

no genere supplicia secuturae mortis eκ pellere. Vir igitur sanctus humanum genus consideret quo defluxit, aeternae mortis damna. conspiciat, cui nimirum constat, quia nequaquam iustitia humana contradicat: videat quam perverse

homo delinquerit, videat quam districte Conditor contra hominem irascatur, et Mediatorem Dei et hominis, Deum et hominem requirat. 77. Quem quia longe post venturum considerat, deplorans dicat: re Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus. n Redemptor quippe humani generis, Mediator Dei et hominis per carnem factus, quia iustus in hominibus solus apparuit, et tamen ad poenam culpae , etiam Sine culpa per Venit , et hominem arguit ne delinqueret, et Deo obstitit ne feriret: exempla innocentiae praebuit, poenam malitiae Suscepit. Patiendo ergo utrumque arguit , quia et culpam hominis , I iustitiam aspirando, corripuit, et iram iudicis moriendo temperavit: atque in utriSque manum posuit , quia et exempla hominibus, quae imitarentur, praebuit, et Deo in se opera, quibuS erga homines placaretur, ostendit. Nullus quippe ante hunc

extitit, qui sic faJ pro alienis reatibus intercederet , ut 3

proprios non haberet. Aternae igitur morti tanto quis in aliis obviare non poterat, quanto hunc reatus de propriis adstringebat. Venit itaque novus homo ad homines, contradictor ad culpam, amicus ad poenam: mira mon Stravit,

I9 Ita Gemct. et alii Norm. Anglic. ac plerique. In editis legitur; pir

iustitiam. Bessar. per iusti lavr . . . ut propria. a) Ebroic. Lyr. Bigot. Utic. Corb. Germ. pro alienis erratibus. 3 Bellovac. Corb. Germ. Gemel. ac ceteri Xorna. ut tropria nou ha

868쪽

crudelia pertulit. Manum ergo suam in ambobus posuit: quia unde reum recta docuit, inde iratum iudicem placavit. Qui hoc quoque ipsis suis miraculis mirabilius praebuit, quia corda delinquentium mansuetudine potius, quam terrore correxit. Unde et subditur:

CAPUT XXXIXΜansuetudine potius quam terrore HOS UOrrexit. Auferat α me virgam Suam, et paτor eius

non me terreat. 78Ner Legem quippe virgam Deus tenuerat, cum dicebat: Si quis haec vel illa fecerit, morte moriatur. Sed i carnatuS virgam abstulit, quia vias vitae per mansuetu ilianem ostendit. Unde ei per Psalmistam dicitur: et Intende, prospere procede, et regna: propter veritatem et manSu tudinem et iustitiam. Ο I Timeri quippe quasi Deus noluit, sed quasi pater ut amaretur iaspiravit. Quod liquido Paulus dicit: et Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba, pater. Ο Q Unde nic quoque apte subiungitur:

869쪽

- 813 CAPUT XL. Timosa peccato nos Sucitare non Valuit.

Loquar, et non timebo eum. I9

y ir enim sanctus, quia humani generis Redemptorem

venire mitem conspicit, non metum ad dominum, sed aD sectum ad patrem sumit: et timorem despicit, quia per adoptionis gratiam ad amorem surgit. Hinc Iohannes ait: a Timor non est in caritate, sed perfecta carit as foras mittit timoreis. s a) Hinc Zacharias dicit: a Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi. v 3 A peccati igitur morte timor nos Suscitare non valuit, sed ad statum vitae aspirata mansuetudinis gratia erexit. Quod bene Elisaeo Sunamitis filium suscitante signatur: qui cum baculo puerum mittens, extincto filio vitam minime reddidit; per semetipsum vero Veniens, Seque Super mortuum Sternens, atque ad eius membra se colligens, huc illucque deambulans, et in ore mortui septies aspirans, hunc ad redivivam lucem protinus per ministerium compassionis animavit. Auctor quippe humani generis Deus, quasi mortuam puerum doluit, cum extinctos nos iniquitatis aculeo miseratus aspexit. Et quiae per Moysen terrorem Legis

I) Subiiciunt hic excusi, neque enim possum motuens respondere; quae omittuntur in MM. Corb. Germ. Reg. Bellov. Norman. et potioribus. Extant in Olb. Extant etiam in cod. Bessar. Et quidem non displicerent adiuncta illa verba quae in repetitione versiculi infine ponntur. a I. Ioh. 4. I 8.

870쪽

protulit, quasi per puerum Virgam misit. Sed . puer cum baculo mortuum suscitare non valuit: quia Paulo attestante: u Nihil ad perfectum adduxit Lex. η I) Ipse autemper semetipsum veniens, et Super cadaver se humiliter sternens, ad exaequanda sibi mortui membra collegit: si Quia cum in forma Dei csset, noo rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit , formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. η a) Huc illucque deambulat: quia et Judaeam iuxta, et longe positas Gentes vocat. Super mortuum septies 3) inspirat: quia per apertionem divini muneris, gratiae septiformis Spiritum in peccati morte iacentibus tribuit. Moxque vivens erigitur: quia is, quem

terroris Virga suscitare non potuit, per amoris spiritum puer ad vitam rediit. Dicat itaque ex sua, dicat ex voce humani generis: si Auferat a me virgam Suam, et paVOre iuS non me terreat: loquar, et non timebo eum. n Ubi et apte subiungitur:

CAPUT XLI.

Timor digna Deo pro eis donis obsequia non dedit.

Neque enim p088um metuenS reSpondere.

r) Hebr. 7. I9. a) Phili p. a. 6. et 7.3) Sic leg. in Corb. Germ. Reg. Coib. Germ. Vindoc. et in Vet. edit. Coc. aliis sequentibus mutavit inspiraι in osciat et mox, tribuit, in aspirat, ubi loco verborum illorum per apertiorem, lcgitur in Turon. et Longip. per aspirationem. In uno Vindoc. cst utraque lectio, aspirat et tribuis. sessar. aspirat.

SEARCH

MENU NAVIGATION