Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

871쪽

8oi espondere quippe cuilibet dicimur, cum factis illius

digna opera repensamus. Deo ergo respondere, est donis eius praecedentidus, nostra obsequia reddere. Unde et val- mi quidam, in quibus sancta operatio imitanda proponitur, ad respondendum scripti praenotantur. Rectum itaque Deus hominem condidit, eumque ad perversa defluentem, cum longanimitate toleravit. Quotidie culpam aspicit, et tamen vivendi spatia non citius abscindit: dona largitur benignitate sua, et erga malos utitur I) patientia sua. Respondere homo tot beneficiis debet: sed tamen respondere metuens, non Valet: quia humani generis conditorem qui adhuc serviliter formidat, proculdubio non amat. Nam tunc solum Deo vera obsequia reddimus, cum eum propter amoris fiduciam non timemus; cum nos ad bona opera, affectus, non metus dirigit, cum malum nostrae menti iam non placet, etiam si licet. Nam qui a perversitatis opere ex timore restringitur, perversa libenter ageret, si liceret. Nequaquam ergo Veraciter rectus est, qui adhuc a praVitatis desiderio liber non est. Bene itaque dicitur. si Neque enim possum metuenS reSpondere: n quia Vera obsequia Deo non reddimus, si ex timore mandatis illius, et non potius ex amore servimus. Sed 2 cum menti nostrae eius dulcedinis amor accenditur, omne desiderium praesentis Vitae levigatur, in taedium dilectio vertitur , atque hanc cum moerore mens tolerat, cui victa prius reprobo amore Serviebat. Unde et apte Subditur:

r) In Bessari deest patientia sua Male. aJ Ebroic. Utic. Lyran. Bigo t. sed cum meris nostra eius dulcedinis amore accenditur, omni dea iderio praesentis vilao Imiratur.

872쪽

2 ut animam meam vitas meas, dimittam adve -rium me eloquium meum. Loquar in amaritudino animae meae, dicam Deo: Νoli me condemnare. Indica mihi,

cur me ita iudices' Νumquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuvest Νumquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo, et tu videbist Νumquid sicut dies hominis

dies tui ot anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruterist Et scias quia nihil impium secerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Manus tuae secerunt me, et plasmaverύnt me totum in circuitu et sic repente prasecipitas mei ΜΘmemto quaeso, quod sicut lutum seceris me et in pulverem P duces me. Νonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum mocoagulastit Pollo et carnibus vestisti me, ossibus et nerVis minpegisti me. Vitam ot misericordiam tribuisti mihi sit visitatio tua custodivit spiritum meum. Licet haec celes in cordo i o tamen scio quia universorum memineris. Si poccavi, et ad horam pepercisti mihi , cur ab iniquitate mea mundum me esse non paterisi Et si impius suero , vas mihi est: et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictions et miseria. Et proptor superbiam, quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et pο mo militant in me. Quare do vulva eduxisti mel qui utinam consumptus essem, no oculus me videret Fuissem, Dj0jtjgso by O Qte

873쪽

quasi non ossim, de utero translatus ad tumulum. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevit Dimitte orgo me, ut plangam paululum dolorem meum, antequam Vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, et Operiam mortis caligine, terram miseriae et tenebraPum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horrod intiabitat.

- CAPUT XLIIQu0d sanctis praesens Vita Vile Scit, cum Conditoris dulcedinem SeuSerint. Taedet animam meam vitas msae.

81 sed cum praesens vita vilesceret, cum conditoriS amor dulcescere coeperit, Sese contra Se animuS accendit, ut accusare se de culpis debeat, in quibus se ante I) supernorum nescius defendebat. Unde adhuc recte adiungit:

CAPUT XLIII Sancti quanto plus De0 pr0pinquant, tanto

874쪽

M auasi pro se eloquio suo utitur, qui praVa quae ges

sit, defendere excusationibus conatur. Sed adversum se eloquium dimittit, qui accusare in se hoc incipit, quod erravit. Saepe vero et cum delinquimus, ea quoque quae agimus, diiudicamus. Accusat mens ipsa quod perpetrat: sed quia hoc ex desiderio minime dese it, erubescit confiteri quod fecit. Cum vero toto iam iudicio carnis delectationem premit, audaci voce in accusationis suae confessionem se erigit. Unde recte nunc dicitur: si Dimittam adversum me eloquium meum: n quia fortis mens relaxare contra Se Verba detestationis inchoat, quae apud semetipsam prius infirme Verecundata retinebat. Sed sunt nonnulli, qui apertis vocibus culpas fatetitur, sed tamen in consessione gemere nesciunt, et lugenda gaudentes dicunt. Unde adhuc apte subiungitur:

CAPUT XLIV Quod iram Dei amaritudo praesentis paenitentiae extinguat. Loquar in amaritudine animeae meae.

ut culpas suas detestans loquitur, restat I necesse est

39 Verbum necesse est quod perinde est ac neces aris, Seu consequenter et ex necessitate 3 in vulgatis omissum, exhibent omnes MSS. Idem huius verbi usus est apud Hilarium Pictav. in Ρsalm. 68. num. x6. ubi habet: A malis qui eripi se ob id necesse est ne malis assciatur, optabit. Et in Psalm. II 8. n. 7. Earum neccsse est generationum terra fundata eι mansura esse credenda αι.

875쪽

ut has in amaritudine animae loquatur: ut haec ipsa amaritudo puniat, quidquid lingua per mentis iudicium accusat Sciendum Vero est, quia ex poena poenitentiae, quam sibi mens irrogat, aliquatenus securitatem percipit, atque ad interrogationem superni iudicis fidentior exurgit: ut semetipsam sub- 'tilius inveniat, et erga se quaeque quo modo disponantur, agnoscat. Unde et prCtinus additur:

CAPUT XLV. Iudicat nos hic et punit Deus duobus modis. Dicam Deo: Noli me condemnare. Indica mihi, cur me ita iudices.

8 uia peccatorem se in amaritudine animae aSSerit, quid

Deo aliud, quam ne condemnetur, dicit quia amaritudo praesentis poenitentiae extinguit supplicia sequentis irae. Duobus autem modis in hac vita hominem Deus iudicat: quia aut per mala praesentia irrogare iam tormenta sequentia, incipit, aiat tormenta sequentia flagellis praesentibus extinguit. Nisi enim delictis exigentibus iustus iudex et nunc et postmodum quoSdam percuteret, Iudas I) minime dixisset: si Secundo eos qui non crediderunt, perdidit: n a) et de iniquis Psalmista non diceretu Induantur sicut diploide confusione sua. 3) n Diploidem )I Addunt editi, Apostolus. At in nullo MSS. invenimus. Idem MSS. Diploidem quippe duplum vestimentum dicimus. Ubi editi diplois.1J Iuda. S. 3) Psal. Io8. 29.. Bessar. diplois de diplois . . . . dicitur.

876쪽

quippe duplum vestimentum dicimus. Confusione ergo sicut diploide induti sunt, qui iuxta reatus sui meritum, et temporali et perpetua animadversione seriuntur. Solos quippe poena a supplicio liberat, quos immutat. Nam quos prae-

'Sentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt. Si autem nequaquam quosdam poena praesens a supplicio aeterno defenderet, Paulus minime dixisset: u Cum iudicamur , a Domino, corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. n

i) Hinc voce angelica ad Ioannem dicitur: si Ego quos

amo, redarguo et castigo. η a) Hinc etiam scriptum est:

si Quem diligit Dominus, castigat: flagellat omnem filium quem recipit. η 3

8 I. Saepe ergo mens iusti ut magis secura sit, altius trepidat: et cum flagellis cingitur, superni iudicii in certitudi-dine tu ibatur. Pavet ne initium sequentis damnationis sit Omne, quod patitur; et per cogitationem interrogat iudicem, quia de vitae suae meritis ambigit in percussione. Sed vitae virtus cum ad oculos mentis reducitur, quasi consolatio a iudice respondetur: quia nequaquam ad perdendum percutit. quem in actionis innocentia feriendo custodit. Bene itaque nunc dici rur si indica mihi cur me ita iudices) n Ac si aperte diceretur: Quia flagellando me iudicas, ostende quod a d iudicium per flagella securum reddas. Quod tamen intelligi et aliter potest. Nam plerumque vir iustus flagella ad probationem percipit, et vitam Suam Subtilissim et inquisitione discutien', quam vi S se peCcatorem et Sentiat et sateatur: pro qua tamen specialiter culpa percu-

877쪽

titur, minime cognoscit: atque eo magis in percussione trepidat, quo causas suae percussionis ignorat. Petit ut semetipsum sibi iudex indicet, quatenus quod ille animadvertendo percutit, hoc in se flendo et ipse castiget. Scit namque quod i) aequissimus vindex iniuste quempiam nostrum nullo modo aflligit, et magno metu concutitur: quia et dolet in verbere, et deprehendere in se perfecte non valet, quod deploret. Unde adhuc subditur

CAPUT XLVI. Quod consilium diab0li totum sit in perditione generis humani. Numquid bonum tibi ridetur, si calumnieris,et 0pprimaS pauperem, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves

86moc nimirum sic per interrogationem dicit Ur, Ut negetur. Ac si aperte diceretur: Tu qui Summe bonus eS, novi quia bonum non aestimas, ut pauperem, per calumniam premas. Et scio ergo quia non est iniustum quod patior, et eo magis doleo, quo causas iustitiae ignoro. Notandum vero quod non ait: si Ut opprimas innocentem, o sed pauperem. Qui enim districtioni iudicis nequaquam innocentiam, sed paupertatem suam obiicit, non iam de vita auda-

i- Ita ΜSS. Corb. Germ. Coib. Germ. Gemet. Alii quos editi sequuntur, iudex.

878쪽

ciam arripit; sed quam se infirmum conspicit, ostendit. ILbi et congrue subiungit: si opus manuum tuarum. v Ac si aperte dicat: Impie opprimere non potes, quem te secisse gratuito recordaris, 87. Bene autem subditur: si Et consilium impiorum adiuvesΘ v Quos namque hoc loco impios, nisi malignos spiritus vocatὸ Qui cum redire ipsi ad vitam nequeant, crudeliter socios ad mortem quaerunt. Quorum nimirum consilium fuit, ut beatum Iob divina correptio tangeret, et qui in tranquillitate iustus extiterat, saltem per flagella peccaret. Sed impiorum consilium Dominus non adiuvit: quia eorum tentationibus carnem iusti prodidit, animam i) negavit. Eoc indesinenter contra bonos consillum maligni spiritus ineunt: ut hL quos servire Deo sa) innocue

in tranquillitate conspiciunt, vexati adversitatibus ad voraginem culpae rapiantur. Sed eorum consilii acumen destruitur: quia pius conditor cum viribus flagella moderaturne virtutem poena transeat, et per astutiam fortium, humana insirmitas 3 excidat. Unde et bene per Paulum dicitur: si Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari Supra quam potestis; sed iaciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. η Nisi enim misericors Deus cum viribus tentamenta modificet, nullus profecto est, qui malignorum spirituum insidias non corruens portet:

a) Bcssar. in margine ne tanzeret. a Decst haec vox in Ebroic. et aliis Norm. Exi at in Corb. Germ. ib. Reg. 3 Coc. et poster. ed. cum quibusdam MSS. excedat. Praetulimus excidat, tum quod sit MSS. Corb. Germ. Reg. Vindoc. . aliorumque potiorum: tum quod humanae fragilitati magis congruat excidere, quam excetire. Proxime sequitur, corruens portet. BeSSar. excedat. υ a. Cor. IO. I .

879쪽

quia si mensuram iudex tentationibus non praebet, eo ipso protinus stantem deiicit, quo ultra vires onera imponiti Sic autem beatus Iob negando requisivit ista quae protulit, Sicut et requirendo negat ea quae illic subiungit, di

cens:

CAPUT XLVII. Quod ante smne tempus. Qui semper est in praesentia sibi cuncta censpici at. Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo, et tu si labis' Numquid sicut dies hominis, dies fui' et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris' Et scias quia nihil impium fecerim.

88 culi carnei facta temporum non nisi in tempore agnoscunt: quia et ipsi ad videndum cum tempore clauduntur; et humanus Visus quodlibet opua sequitur, non praecurrit: quia r) vix egistentia aspicit, et uuntura nullo modo agnoscit. Dies quoque et anni hominis a diebus et annis discrepant aeternitatis: quia Vitam nostram, quae tempore incipitur, tempore finitur, dum intra sinus sui latitudinem format, aeternitas devorat. Cuius nimirum immensitas, quia

880쪽

ultra citraque super nos tenditur, sine inchoatione et termino eius aeternum esse dilatatur: eique nec transacta praetereunt, nec adhuc ventura, quasi quae non appareant, desunt: quia is, qui semper esse habet, cuncta sibi praesentia conspicit, cumque aspiciendo post et ante non tenditur, nulla intuitus mutatione variatur. I) Dicat ergo: si Numquid Oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu Videbis3 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora: ut quaeraS iniquitatem meam, et peccatum meum scruteriSΘ ct scias quia nihil impium fecerim. n Ac si humiliter requirens, diceret: Cur me in tempore per flagella examinas, quem apud te persecte et ante tempora scistiΘ Cur culpas meas verberibus interrogas, quem per aeternitatis tuae potentiam nec priuS quam conderes ignoras Θ Cuius nimirum potentiae mox pondus exprimit, cum subiungit:

CAPUT XLVIII.

Humilis deprecatio flagellati. Cum sit nem0 qui, de manu tua possit erue-

si aperte dicat: Quid tibi restat, nisi parcere, cuius virtuti nullus valet obviaret Quo enim nemo est qui

SEARCH

MENU NAVIGATION