Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

901쪽

Et fit plerumque, ut cum alienae vitae bona conspicimus, nostrae sollicitius damna timeamus: et eo patescat quantae post pondere animadversionis I) impetimur, quo nunc a bonorum moribus longe discrepamus. Io 9. Unde et testium instauratione memorata, protinus

apte subiungitur: u Et multiplicas iram tuam. a) Eo nobis multiplicari ira Dei dicitur, quo esse multiplex indicatur: quia ex ipsa nunc bonorum vita et labore cognoscimus, si emendari dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Eiectos quippe Dei cernimus et pia agere, et crudelia multa tolerare. Hinc ergo colligitur, districtus iudex quanta ilhc feriat districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat: Petro attestante qui ait: si Tempus est, ut iudicium incipiat de domo Dei: si autem primum a n is, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangeli ολ η 3 Omnipotens igitur Deus cum contra n OS testes instaurat, iram multiplicat: quia quo bonorum vitam nostris oculis obiicit, eo pravitatis perpetratae duritiam, qua districtione in iudicio percutiat, ostendit. Nam cum solis Se sequentibu S dona exaggerat, torpentes iam quia reliquerit, demonstrat. Cum bona ergo in aliis cernimus, valde neceSSe est, ut et exultationem nostrae formidini, et formidinem nostrae exultationi misceamus: quatenus et de alienis profectibus charitas gaudeat, et de suis infirmitatibus conscientia contremiscat. Sed cum fraterno prosectu reficimur, cum districtionem super nos interni iudicis ex ipso nostro torpore pensamus, quid restat nisi , ut ad discutiendum se

902쪽

animus redeat , i et quidquid in se reprobum , quidquid pravum deprehendit, assiigatλ Unde et apte subiungitur: u Et poenae militant in me. n Consideratis quippe Dei testibus, poenae in nobis militant: dum quia miranda illorum facta

conspicimus, Vitam nostram, quae ex eorum nobis compa

ratione displicet, studiosa amictione cruciamus, ut quidquid in nobis polluerunt opera, diluant lamenta: et si quid adhuc culpa delectationis inquinat, poena moeroris tergat. BeatuSigitur Iob, quia vitam patrum praecedentium conspicit, quid in se gemere debeat subtilius agnoscit Sed magni doloris magisterio, dum sua plangit, ad lamenta nos instruit: ut quo virtutes in aliis cernimus, eo apud districtum iudicem nostra solicite delicta timeamus. Sequitur:

CAPUT LX.

Ad alia loca iam exposita S. Greg: remittit i torem pro explicatione praesentis VerSiculi. Quare de vulva eduristi me' qui utinam consumptus e8Sem, ne oculuS me rideret. rro Ruod nimirum prima oratione iam protulit dicens: Quare non in vulva mortuus sumῖ a Qui hoc quoque quod hic adiicit, subdens: Fuissem quasi non essem, de i tero translatus ad tumulum: 3 illic verbis aliis non aliter

903쪽

adiimgit, dicens: Sicut abortivum abstonditum non subsisserem, vel qui cosscepti non viderunt lucem. v IJ Quia vero haec superius late digessimus, pro vitando. lectoris fastidio, exposita replicare declinamus. Sequitur:

CAPUT LXI. Quod, cum peccatum animum pulsat, si brevitas delectationis aspiciatur non multum iuuat.

Nunquid non paucitas dierum meorum finietur brens

Irimautum se ac sollicitum vivere ostendit, qui brevitatem praesentis Vitae considerans, non eius usum, Sed te seminum conspicit: ut ex fine colligat, nihil esse quod transiens delectat. Hitic namque per Salomonem dicitur: u Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus sa) laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum: qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita. n 3) Hinc rursum scriptum est: a In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. s Igitur cum culpa animum tentat, mens necesse est ut

904쪽

brevitatem suae si delectationis aspiciat, ne sa) ad vivacem mortem iniquitas rapiat; cum constet, quod ad terminum citius mortalis vita percurrat. Sed saepe oculus contemplationis nostrae confunditur, dum dolor noster flagel- lis crebrescentibus aggravatur. Libet praesentis vitae exilium gemere, sed prae ipsa amictione mens non valet damna Suae caecitatis aestimare. Unde protinns subdit:. CAPUT LXII.

Qu0d peccatum cui ex consuetudine obligati sumus, flendo d0lere non possumuS, niSi pietatis supernae reSpectu Conpungiamur. Dimitte ergo me, ut plangam Paululum dolorem meum. Da sicut enim moderata amictio lacrymas exprimit, ita immoderata subducit: quia moeror ipse quasi Sine moerore fit, qui amicti mentem devorans, sensum doloris tollit. Virigitur sanctus feriri plus quam sussicit, pertimescit, dicens: u Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum. OAc si aperte dicat: Flagella tuae percussionis tempera, ut moderatis doloribus, aestimare mala quae patior, flendo convalescam. Quod tamen intelligi et aliter potest. Saepe 'namque peccator iniquitatis suae vinculis ita constringitur

905쪽

ut pondus quidem peccato sum toleret, sed tamen quia tolerat, ignoret. Saepe etiamsi cognoScat quanto reatu premitur erumpere I) conatur, et non Iotest: ut hunc in semente libera , conversione integra persequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, quia et iniquitatis suae reatum conSiderat, et tamen prae terrenae occupationis pondere, hanc ei gemere nequaquam vacat. Flere dolorem suum non valet, qsi pravae quidem consuetudini contraire nisitur: sed tamen adhuc succrescentibus desideriis carnis gravatur. Huius doloris praescientia Prophetae mentem cruciaverat, cum dicebat: si Dolor meus sa) ante me est Semper, quoniam iniquitatem meam ega pronuntio, et cogitabo pro peccato meo. η 3) Sed solutis iniquitatis vinculis dimis. Sum Se noverat, qui exultabat dicens: α Dirupisti vincula

mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. )II 3 Tunc igitur ad plangendum dolorem nos Dominus dimittit, cum et mala nobis, quae fecimuS, demonstrat: atque ad haec eadem flenda, quae cognoscimus, adiuvat. Culpas oculis obiicit, et pia manu gratiae, vincula cordis solvit:

ut ad vocationem poenitentiae mens nostra Se erigat, et carnis soluta compedibus, in auctorem suum libera gressum amoris tendat.

II 4 Pluumque etenim vitam nostram ipsi reprehendimus, sed tamen libenter agimus hoc, quod in nobis recte re pro bamus. Ad iustitiam spiritus nos erigit, ad consuetudinema Bessar. in laci mis. a) Ita Gemet. et Corb. Germ. pro contra me et pronuntiabo. Alii quoque mS. passim habent, pronuntio. non pronunsiabo. 3J Ps. 37. 18. et I9. Ps. IIS. I 7.

906쪽

caro restringit. Amori suo mens renititur, sed protinus delectata captivatur. Bene itaque dicitur: u Dimitte ergo die, ut plangam paululum. dolorem me : η quia nisi a i reatu culpae, quo nos ligavimus misericorditer dimittamur, perfecte flere non possumus hoc, quod in nobis ipsis contra nosmetipsos dolemus. Sed tunc veraciter reatus nostri dolor plangitur, cum tenebrosa illa inferni retributio inten- to timore praevidetur. Unde apte subiungitur:

CAPUT LXIII. Quod poenae infernales nec transitoriae Sint, nec phantasticae, Sed Solidae et perpetua'. Antequam et adam, et non revertar, ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.

1iues uid enim terrae tenebrosae nomine, nisi tetra tartari claustra signanturὸ Quae aeternae mortis caligo operit: quia damnatos quosque in perpetu ma vitae luce disiungit. Nec immerito infernus terra dicitur: quia quicumque ab ' eo capti fuerint, stabiliter tenentur. Scriptum quippe est: si Generatio praeterit, et generatio advenit, tirra vero in aeternum stat. v a) Recte igitur inferni claustra tenebrosa teΠa nominantur: quia quos puniendos accipiunt, nequaquam poena transitoria, vel phantastica imaginatione cru-

907쪽

ciant, sed ultione solida perpetuae damnationis Servant. Quae aliquando tamen laci appellatione signantur, Propheta attestante , qui ait: si Portaverunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum. η i) Infernus ergo et terra nominatur, quia susceptos stabiliter tenet; et lacus dicitur, quia hos quos semel ceperit, semper fluctuantes et trepidos tormentis circumfluentibus absorbet. Sanctus autem vir sive sua. seu humani generis voce dimitti se postulat, antequam vadat: non quia ad terram tenebrosam qui culpam deflet iturus est; sed quia ad hanc procul dubio qui plangere negligit, vadit: sicut debitori suo creditor dicit: Solve debitum prius quam pro debito constringaris; qui tamen non constj ngitur, Si quod debet, Solvere non moratur. Ubi et recte subditur: si Non revertar. n Quia nequaquam ultra misericordia parcentis liberat, quos semel in locis poenalibus iustitia iudstantis damnat . Quae adhuc sub illius loca describuntur, cum dicitur

CAPUT LXlV. Quos tonset insernus foris cruciantur, intus

caecantur. Terram miseriae et tenebrarum. 6 miseria ad dolorem pertinet; tenebrae ad caecitatem. Ea ergo quae a cospectu districti iudicis expulsos tenet,

908쪽

miseriae et tenebrarum terra perhibetur: quia foris dolos cruciat, quos divisos a vero lumine, intus caecitas obscurat. Quamvis miseriae et tenebrarum terra intelligi et aliter potest. Nam hae e quoque terra , in qua nascimur , est qui- dem miseriae, sed tenebrarum non est: quia multa hic corru2tionis nostrae mala patimur, sed tamen adhuc in ea per conversionis gratiam ad lucem redimus, Veritate suadente, quae ait: si Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae com Nehendant. o si) illa vero simul miseriae et tenebrarum terra est: quia quisquis ad toleranda eius mala descenderit, nequaquam mi erius ad lucem redit. In cuius adhuc. descriptione subiungitur:

CAPUT LXV. In furnus ultionem habet udii lucem. Ubi umbra m0rtis, et nulli S Ordo.

D Sicut mors exterior ab anima dividit carnem, ita

mors interior a Deo separat animam. Umbra ergo mortis est obscuritas divisionis: quia damnatus quisque cum aeterno igne succenditur, ab interno lumine tenebratur. Naturata vero ignis est, ut ex seipso ei lucem exhibeat et concremationem. Sed transactorum illa ultrix flamma vitiorum, concremationem habet, et lumen non habet. Hinc est e-

909쪽

nim, quod reprobis Veritas dicit: si Discedite a me maledicti in ignem aeteraum, qui parulus est diaboloe et angelis eius. v r) Quorum rursus omnium corpus in unius persona significans, dicit: si Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras editeriores. o sa) Si itaque ignis, qui reprobos cruciat, lumen habere potuisset, is qui repellitur,

nequaquam mitti in tenebras diceretur. Hinc etiam Psalmista 'ait: si Super eos cecidit ignis, et non viderunt Solem. D

3) Ignis enim super impios cadit, . sed sol igne cadente non cernitur: ) quia quo illos , gehennae flamma devorat, a Visione veri luminis caecat: ut et foris eos dolor combustionis cruciet, et intus poena caecitatis obscuret: quatenus qui auctori suo et corpore et corde deliquerunt, simul et corpore et corde puniantur, et utrobique poenassentiant: qui dum hic viverent , pravis suis delectationibuS ex utroque Serviebant. Unde bene per Prophetam dicitur: Descenderunt in 3 infernum cum armis suiS. n 6) Arma quippe peccantium sunt membra corpori S, qui bus perversa desideria, quae concipiunt exequuntur. Unde recte per Paulum dicitur: si Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. η 7 Cum armis ergo ad infernum descendere, est cum ipsis quoque membris, quibus desideria voluptatis expleverunt, aeterni iudicii tormenta tolerare: ut tunc eos undique dolor absorbeat, qui nunc suis delectationibus subditi, undique contra iustitiam iuste iudicant 'S pugnant.

910쪽

118 Mirum vero est valde quod dicitur: u Ubi nullus ordo. v Neque enim omnipotens Deus, qui mala bene ci)punit, inordinata esse ullo modo vel tormenta permittit: quia ipsa quoque supplicia, quae ex lance iustitiae prodeunt, inferri Sine ordine nequaquam possunt. Quomodo namque in suppliciis ordo non erit, dum damnatum quemque iuxta modum criminis, et retributio sequitur ultionisi Hinc quippe scriptum est si Potentes potenter tormenta' patientur, et fortioribus. fortior instat cruciatio. η a) Hinc

in Babylonis damnatione dicitur: u Quantum 3 exsultavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tor trientum et luctum. Ο s) Si igitur iuxta modum culpae, poena distinguitur constat nimirum, quod in suppliciis ordo servatur. Et nisi tormentorum summam, meritorum acta dirimerent, nequaquam iudex veniens dicturum Se me SSOribu S e SSe perhiberet: si Colligite 6) primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum. n 7 Si enim nullus m suppliciis ordo servabitur, cur comburenda xiganta in fasciculis liganturὸ Sed nimirum fasciculos ad comburendum ligare, est hos qui aeterno igni tradendi sunt, pares paribu S Sociare: ut quos similis culpa inquinat, par etiam poena constringat, et qui nequaquam dispari iniquitate polluti sunt,

I - Bessar. recentior manus mutavit putrit in disponit. Paulo post retributio Sine ei. a- Sap. 6. 7. 3- Acssar. exultavit tantum date illi tor incula. 4- Gomet. Utic. Lyr. Bigot. tautum date ei tormenta et Iuctum. 3- Apoc. I 8. 7. 6- Bellovac. Gemet. ct aliis Norm. colligite rauia ci Iucite ea fascivulis vel in fasciculti. 7- Matth. I . 3O.

SEARCH

MENU NAVIGATION