Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

931쪽

sollicitudine caritas ad cuncta virtutum facta dilatatur. Quae a duobus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Huius namque legis initium dilectio Dei est, ac dilectio proximi. Sed Dei dilectio per tria distinguitur: quia ex toto corde , et . ex tota I) sortitudine disgi

conditor iubetur. Qua in re notandum est, quod divinus sermo cum Deam diligi praecipit , non solum narrat ex quo, sed etiam informant ex quanto, cum Subiungit, a ex toto: ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat , sibi de se nihil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo praecepia derivatur, cum et per quemdam iustum dicitur: si Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu alteri facias. η 3 Et per semetipsam Veritas dicit: u Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. η 3 Quibus duobus scilicet utriusque Testamenti mandati S, per u num malitia compescitur, per aliud benignitas praerogatur, ut malum quod pati non vult, quisque non facienS, ceSSeta nocendi opere; et rursum bonum quod sibi fieri appetit impendens, erga utilitatem se proximi exerceat ex benignitate. Sed haec nimirum duo dum sollicita intentione cogitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur: ne vel ad inferenda quae non debet, desideriis inquieta mens ferveat; vel erga exhibenda quae debet, otio resoluta torpescat. Nam cum cavet alteri facere, quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumspicit,

a)- In vulgatis virtute.a Bessar. ex tota fortitudine. Mox ita et vos. 39 Tob. 4. I 6. 43 Vindoc. Gemet. Corb. Germ. Ita et vos sticite illis. Bigot. Lyr. Uti c. ea et vos facite inis. ue) Μatth. 7. I a.

932쪽

ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi, aniamum deiiciens exaltet: ne ambitio cogitationem laniet cumque hanc ad appetenda aliena dilatat, angustet: ne cor luxuria polluat , et subiectum desideriis per illicita corruin-pa te ne ira exasperet, et usque ad proserendam contumeliam inflammet: ne invidia mordeat, et alienis felicitatibus aemula, sua se face consumat; ne immoderate linguam loquacitas pertrahat, eamque usque ad lasciviam obtrectati nis Oxtendat; ne odium malitia excitet: et os usque ad iaculum maledictionis irritet. Rursum cum cogitat, ut ea alteri faciat, quae ipsa sibi fieri ab altero expectat, pensat

nimirum ut malis bona, et bonis meliora respondeat: ut erga procaces mansuetudinem longanimitatis exhibeat: ut malitiae peste languentibus gratiam benignitatis impendat: ut discordes pace I uniat, et concordes ad concupiscentiam

verae pacis accingat: ut indigentibus necessaria tribuat: ut errantibus viam rectitudinis ostendat: ut amictos verbo et compaSsione mulceat ut accensos in huius mundi disiderii increpatione a) restinguat: ut minas potentum ratiocinatione mitiget: ut oppressorum angustiaS quanta . prae Valet ope levet: ut foris resistentibus Opponat patientiam: ut in . tus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum Sic mansuetudo gelum temperet, quatenus a iustitiae studio non enervet; sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem servendo transcendat: ut ingratos beneficiis ad amorem provocet: ut gratos quosque ministeriis in amore servet: ut proximorum mala cum

933쪽

corrigere non valet, taceat; et utque cum corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat: ut sic ea quae tacet, toleret, ne tamen in anima virus doloris occultet: ut sic malevolis munus benignitatis exhibeat, ne tamen per gratiam a iure rectitudinis excedat: ut cuncta proximis, quae praevalet, impendat, sed haec impendendo non tumeat; ut sic in bonis quae exhibet, tumoris praecipitium paveat, ne tamen a boni exercitio torpescat; ut sic quae possidet tribuat, quatenus quanta sit largitas remunerantis, attendat: ne cum terrena largitur, Suam pluS quam necesse

est inopiam sal cogitet, et in oblatione muneris, 3 hila

ritatis lumen tristitia obscuret. IO. Bene ergo lex Dei multiplex dicitur: quia nimirum cum una eademque sit caritas, Si mentem plene ceperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Cuius d versitatem breviter exprimimus, si in electis singulis bona illius perstringendo numeremus. Haec namque per Abel et electa Deo munera obtulit, et fratris gladium non reluctando toleravit. Haec Enoch et inter homines vivere spiritaliter docuit, et ad sublimem vitam ab hominibus etiam corporaliter abstraxit. Haec Noe, despectis omnibus solum Deo placabilem ostendit, atque in arcae fabricam

1 Corb. Germ. ut quaecumque corrigi. BesSar quaecumque silentio concel

sum.

Sic Bellovaci German. Longip. Vindoc. Norman. etc. In uno Regio ita totius hic locus legitur: ne cum terrena largitur, si amplius quam necesse αι inopiam timat, ri in oblatione. In excusis pro coriιet habes parti-

3J Bessar. claritas. 4 r. Vindoc. ut Corb. Gem, solum Deum placabilem. Gemet. et alii, solum Deo placabilem. Quibus consentiunt excusi omnes.

934쪽

studio longi laboris exercuit, et mundo superstitem pio oripere exercendo servavit. Haec per Sem et Japhet humiliter r) verenda patris erubuit, et superiecto dorsis pallio, quae non videbat, abscondit. a) Haec Abrahae dextram quia ad mortem filii obediendo extulit, hunc prolis innumerae, gentium patrem fecit. 3) Haec Isaac mentem, quia Semper ad munditiam tenuit, caligantibus aetate oculis, ad videnda longe post ventura dilatavit. Haec Iacob compulit. et amissum bonum filium medullitus gemere, et pravorum filiorum pra Sentiam sub aequanimitate tolerare. s) Haec Ioseph docuit a

fratribus venundatum, et libertate animi infracta servitium perpeti, et eisdem post fratribus mente non elata principari γ) Haec Moysen, delinquente populo, et usque ad petitionem mortis in precibus stravit, et usque ad interfectionem populi per geli studium erexit: ut et pro pereunte plebe Sese morti obiiceret, et contra peccantem prCtinus vice Domini irascentis saeviret. Haec Phinees brachium in ultionem peccantium 7 erexit: ut arrepto gladio coeuntes transfigeret, et iram Domini iratus placaret. Haec 8 Iesum exploratorem docuit, ut et prius contra falsiloquos cives Veritatem verbo defenderet, et hanc postmodum gladio contra hostes allegaret. Haec Samuel et in principatu humilem praebuit, et integrum in deiectione servavit: qui cum persequentem se plebem diligeret, ipse sibi 9 testimonio extitit , quia culmen, ex quo deiectus est, non amavit. Haec David fioJante iniquum regem et humilitate commovit ad su-

935쪽

gam, et pietate replevit ad veniam: qui persecutorem suum, et timendo fugit ut dominum. et tamen cum potestatem eum feriendi reperit, non agnovit inimisum. Haec Nathan et contra peccantem regem in auctoritatem liberae increpationis sustulit, et cum regis culpa deesset, in petitione humiliter stravit. Haec per Isaiam nuditatem carnis in praedicatione non erubuit, et subducto carnali velamine

Superna mysteria penetravit. Haec Eliam, il quia servoris zelo vivere spiritaliter docuit, ad vitam quoque et corporaliter abstraxit. Haec Elisaeum, quia magistrum diligere simpliciter instituit, magistri .spiritu dupliciter implevit. Per hanc Ieremias ne in AEgyptum populus descenderet, restitit: sed tamen et inobedie utes diligens, quo descendi prohibuit, et ipse. descendit. Haec Ezechielem, quia prius a terrenis desideriis sustulit, post per cincinnum capitis in aere libravit. Haec in Daniele, quia a regiis dapibus gulam compescuit, ei et esurientium ora leonum clausit. Haec tribus pueris, quia in tranquillitate positis incendia vitiorum subdidit, tribulationis tempore, et flammas in fornace temperavit. Haec in Petro et minis terrentium principum fortiter restitit, ed in circumcisione submovenda, minorum verba humiliter audivit. Haec in Paulo et manu S perSequentium humiliter pertulit, et tamen in circumcisionis negotio longe se imparis prioris sensum audenter increpavit. Multiplex ergo ista lex Dei est, quae singulis rerum ari,

culis non permutata congruuit, et causis se variintibus non variata coniungit.

II, Cuius nimirum legis multiplicitatem bene Paulus

936쪽

enumerat dicens: Charitas patiens est, benigna est: non inmutatur, non inflatur, 'non agit perperam, non ost ambitiosa, non quaerit qua sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritaιi. IhPaιiens quippe est charitas: quia illata mala aequanimiter tolerat. Benigna vero est: quia pro malis bona largiter ministrat. Non aemulatur: quia per hoc quod in praesenti mundo nil appetit, invidere terrenis successibus nescit. Not inflatur: quiae cum praemium internae retributionis anxia desiderat, de bonis se exterioribus non exaltat. Non agis perperam: quia quo' se in solum Dei ac proximi. amorem dilatat, quidquid a rectitudine discrepat, ignorat. Mon est ambitiosa: quia quo ardenter intus ad sua satagit, soris nullatenus aliena concupiscit. 2 Lon quaerit quae sua sunt: quia cuncta, quae hic transitorie possidet, velut asiena negligit: cum nihil sibi esse proprium, nisi quod secum permaneat, agnoscit. Non irritatur: . quia et iniuriis lacessita, ad nullos se ultionis suae motus excitat, dum pro magnis Iaboribus maiora post premia expectat. 2 Lon coritat malum: quia in amore munditiae mentem solidans, dum omne Odium radicitus eruit, versare in animo quod inquinat, neScit. Non gaudet super iniquitate: quia quo ca) sola dilectione erga omnes inhiat, nec de perditione adversantium exultat. Coneaudet autem veritati: quia ut se caeteros diligens, per hoc, quod rectum in aliis conspicit , quasi de augmento proprii

provectus f3J hilarescit. Multiplex ergo ista lex Dei est,

937쪽

quae contra uniuscuiusque culpae iaculum, quod perimendam mentem impetit, instructionis suae munimine occurrit: ut quia antiquus hostis varia circumfusione nos obsidet , ipsa hunc ad nobis multipliciter axpugnet. Quam nimirum legem si solicita consideratione pensamus, auctori nostro quantum quotidie delinquamus, agnoscimus. Si autem culpas perpendimus, profecto aequanimiter flagella toleramus: nec ex dolore si) ad impatientiam proruit, cum suo se iudicio conscientia addicit. Unde Sophar quid diceret, sciens: sed cui diceret nesciens; postquam praemisit dicens, ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex sit lex eius; protinus adiungit:

CAPUT VIII.

Quod saepe magnis d0ctoribus contingit, ut nimia charitate ferventes, modum correctionis excedant: et quid sit, qu0d por Μ0ysen dicitur: 'Qui casu ferro de manubrio lapSO DO-lens h0minem occiderit, ad unam leViticarum urbium confugiat. Et intelligeres quod multo minora erigarisu De0, quam meretur iniquitas tua.

olor quippe, ut diximus, flagelli temperatur, cum

I- In excusis hic adiicitur, caritas, contra fidem MSS. III

938쪽

culpa cognoscitur: quia et tanto quisque patientius serramentum medici tolerat, quanto putridum conspicit esse quod secat. Qui igitur multiplicitatem legis intelligit, cuncta quae patitur, quam sint minora perpendit: quia per hoc quod culpae pondus agnoscitur, amictionis poena levigatur. I 3. Sed inter haec sciendum est, quia sine magna iniquitate non fuerit, quod Sophar virum iustum usque ad obiectionem iniquitatis increpavit. Unde et eorum audaciam Veritas iuste redarguit, sed benigne ad gratiam reducit: quia apud misericordem iudicem nequaquam sine venia

culpa relinquitur, cum per fervorem zeli ex eius amore peccatur. Saepe namque magnis hoc doctoribus mirandisque contingit, ut quo alta caritate fervent, modum correptionis

exaggerent, et lingua aliquid quod non debet dicat, quia

mentem dilectio quantum debet inflammat. Sed verbum prolatae contumeliae tanto citius parcitur, quanto et e Tqua radice prodeat, pensatur. Unde bene per Moysen Dominus praecepit, dicens: si Si quis abierit cum amico suo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit, et occiderit: hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et vivet. Ne sorte proximus eius, cuius effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur, et apprehen dat eum, et percutiat animam eius. η i) Ad silvam qui γpe cum amico imus, quoties cum quolibet proximo ad intuenda delicta nostra convertimur: et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium vitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit, cum sese increpatio plus quam necesse est, in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manu-

939쪽

brio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit: et amicum percutiens occidit, quia auditorem situm prolata contumelia ab spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata si increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit, et proximum extinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus vivat: quia si ad poenitentiae lamenta conversus, in unitate Sacramenti sub spe, fide et caritate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur: eumque extincti proximus et cum invenerit non occidit; quia cum districtus iudex venerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium iunxit, ab eo proculdubio vindictam de culpae reatu non expetit, quem sub eius venia spes, fides et caritas abscondit. Citius ergo culpa dimittitur, quae nequaquam malitiae studio perpetratur. Unde et Sophar iniquum vocat, quem Superna Sententia laudaverat: nec tamen a Venia reprobatus excluditur, quia

ad verba contumeliae divini amoris zelo a) promovetur. Qui pro eo quod beati Iob meri ra non agnoscit, ex imperita adhuc irrisione subiungit, dicens:

CAPUT IX.

Quod in quibusdam donis suis, quaSi ex vestigiis bonitatis conspicimus Deum.

IJ Editi etiam vetustiores, si hanc in immoderata increpatione . . . addicit. Sed mcndose et contra fidem MSS. at Melius sorte Germ. Corb. Germ. Gemel. Flo permoPctur.

940쪽

- 884 Forsitan τestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum, Gmnipotentem reperies'

i beluid Dei vestigia, i) nisi benignitatem illius visita

tionis vocatὸ Quibus nimirum progredi ad superna provocamur, cum eius spiritus assia tu tangimur, et extra carnis angustias Sublevati, per amorem agnoscimus contemplandam auctoris nostri speciem, quam sequamur. Nam cum mentem nostram spiritalis patriae amor inflammat, quasi sequentibus iter insinuat, et a) substrato cordi velut quoddam vestigium Dei gradientis imprimitur: ut ab eo rectis cogitationum gressibus via Vitae teneatur. Quem enim necdum cernimus, restat neceSSe est, ut per vestigia sui amoris imdagemus; quatenu S usque ad contemplationis speciem quandoque 3 mens inveniat, quem nunc quasi a tergo Subsequens, per Sancta desideria explorat. Haec Psalmista auctoris nostri vestigia bene sequi noverat, cum dicebat: a Α-dhaesit anima mea post te. η 4) Quem reperire quoque usque ad visionem suae celsitudinis satagebat, dicens: a Sitivit anima mea ad Deum vivum , quando Veniam et

parebo ante faciem Deiλ η s) Tunc quippe cogitatione

manifesta omnipotens Deus reperitur, cum mortalitatis nostrae funditus corruptione calcata , ab assumptis nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION