Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

921쪽

tis athleta prodiit, quantumque contra mutantones adversantium valeat o continuatione indefessi roboris ostendit. Cui primus se, Eliphas, secundus autem Baldad obiicit, atque ad extremum se Sophar in eius expugnatione Suppo - 'nit: qui ad inferendos ictus totis se conatibus erigunt, Sed tamen ad feriendam altitudinem robusti pectoris non pertingunt. Ipsa quippe eorum verba patenter insinuant, quod ictus in . auras iactant: quia cum Sanctum virum ni n recte redarguunt, expressa a) in vacuum verba percussionis per-dulit. Quod liquido ostenditur, cum Sophar Naamathitis responsio a contumeliis inchoatur, qui ait:

ESPONDES autom Sophar Naamathitos, dixit: Numquid qui multa loquitur, non audiet, aut vir verbosus iustificabituri Tibi soli tacebunt hominus, et

cum ceteros irriseris, a nullo consutaberisi Dixisti senim: Purus est sermo meus, et mundus Sum in Cospectu tuo. Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia suar9 Baioc. conlinnati laboris robore. a Turon. Vindoc. Corb. Germ. Norin. verbera percussionis. Ebroici Baioc. Lyran. Big. habent, reddunt, pro, perdunt. In Utic. olim legebatur, perdunt; nunc. reddunt. Colb. et Reg. nostram .leci. exhibent.

922쪽

tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex eius: et intelligeres quod millis minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua. Forsitan vestigia Dei

comprehendes, et usque ad persectum Omnipotentem reperios. Excelsior caelo est, et quid laciest Prosundior inferno, et unde cognoscest Longior terra mensura eius, et latior mari. Si. subverterit omnia, vel in unum coarctaverit: quis

contradicet ei, vel quis dicero ei, potest: Cur ita saςisi Ipso

enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem nonne considerati Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad enm manus tuas. Si iniquitatem, quae eSt iii manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, tunc levare poteris faciem tuam abriue macula , et eris Stabilis , et non timebis. Miseriae quoque obliVisceris, et quasi aquarum, quae praeterierunt, non recordaberiS: et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad Vesperam. Et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer, et habebis fiduciam proposita tibi spe, et defossus SecuruS dormies. Requiesces, et non erit qui te externeat: et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Oculi autem impiorum deficiunt, et effugium peribit ab eis, et spes illorum

abominatio animae.

923쪽

- 867 CAPUT II. Quod recte dictis semper procaceR θX --

Nunquid qua multa loquitur, non et ip8σaudiet' aut Cir ε erbosus iustificabitur.

a mos esse procacium solet, ut recte dictiS Semper ediverso respondeant, ne si ad prolata consentiant, inferiores esse videantur. Quibus iustorum verba quamlibet pauca Sonuerint, multa sunt: quia quo eorum Vitia resecant, auditum gravant. Unde et ad crimen trahitur hoc, quod recta praedicatione contra crimina profertur. Ipsum quippe, qui ex veritate sortes sententias dixerat, Sophar redarguens ver-' bosum vocat: quia cum ab ore iustorum sapientia r) increpat, stultorum auribus 2 superfluitas loquacitatis sonat. Pravi namque nil rectum, nisi quod ipsi senserint, putant:

ed iustorum verba eo otiosa aestimant, quo sui S haec. Sensibus inveniunt diversa. Nec fallacem quidem Sophar sententiam protulit, quod vir verbosus iustificari nequaquam possit: quia dum quisque per verba dissiuit, perdita gravitate' silentii, mentis c stoliam amittit. Hinc quippe scriptum est: si Cultus iustitiae, silentium, s). Hinc Salomon ait: u Sicut urbs patens e absque murorum ambitu; ita vir qui non potest

a Bessar culpas increpat. at Corb. Germ. superfluas loquacitates. 3) Isai. a. 17 .

924쪽

in loquendo cohibere spiritum suum. η i) Ηinz rursum dicit: ii In mutiloquio peccatum non deerit. a) Hinc Psalmista testatur, dicens: 3 α Vir verbosus non dirigetur super terram. δ η Sed virtus verae s sententiae perditur,

quae sub discretionis custodia non. profertur. Certum itaque est, quod verbosus iustificari vir nequeat. Sed bonum bene non dicitur: quia non intenditur cui dicatur. Vera quippe contra malos sententia . si bonorum rectitudinem 6) impetit, suam perdit, et eo retusa resilit, quo illud estiorte quod ferit. 3 Quia autem pravi audire bona patienter nequeunt, et cum vitae emendationem negligunt, ad verba Se responsionis accingunt, aperte Sophar insinuat, qui subiungit:

Quod iusti ex reprehensione corrigantur; supurbi Vero ad defensionis suae insaniam eri

gantur.

Tibi soli tacebunt homines , et eum ceteros irriseris, a nulla oonfutaberis

925쪽

4 Umperita mens, ut diximus, veritatis sententias graviter tolerat, et silentium poenam putat: atque omne quod rectum dicitur, dedecus suae irrisionis arbitratur: quia cum Vera Vox praVorum Se auribus admovet, memoriana culpa mordet, et in redargutione vitiorum quo intus cognitione mens tangitur, foras ad studium contradictionis excitatur. Ferre vocem non valet: quia tacta in vulnere sui reatus

dolet; et per hoc quod generaliter contra perversos dicitur, se impeti specialiter suspicatur. Quod enim intus egisse se meminit, audire soris erubescit. Unde mox se ad defensionem

praeparat, ut reatus Sui Verecundiam per verba pravae resutationis tegat. Sicut enim recti, de quibusdam quae ab eis

non recte gesta Sunt, correptionis vocem, ministerium caritatis aestimant; sic perversi contumeliam derisionis putant. Illi se protinus ad obedientiam sternunt; isti ad insaniam suae defensionis eriguntur. Illi correptionis adiutorium, Vitae suae patrocinium deputant, per quod dum praesentis I vitae culpa corripitur, venturi iudicis ira temperatur: isti cum se inpeti redargutione conspiciunt, gladium percussionis credunt; quia dum per correptionis vocem culpa

detegitur, praesentis gloriae opinio foedatur. Hinc quippe in laude iusti per Salomonem dicit Veritas: u Doce iustum et festinabit accipere. v a) Hinc pravorum coutumaciam despicit, dicens: u Qui erudit derisorem, ipse sibi facit i- .niuriam. η 3) Nam fit plerumque, ut cum corrrepta in se

I9 Ita Corb. Germ. Turon. V ndoc. Reg. Sid editi ex Coccio, vitii culpa, quod in uno Coib. offendimus a sccunda manu. r) ProV. 9. 9. . '

926쪽

mala defendere nequeunt, ex verecundia peiores fiant; ac sic in sua defensione superbiant, ut quaedam vitia contra vitam corripientis exquirant: I et eo Se criminosos non aestimant, si crimina et aliis imponant. Quae cum vera invenire nequeunt, fingunt; ut ipsi quoque habeant, quod non impari iustitia increparc videantur. Unde et Sophar, quia quasi irrideri se per increpationes doluit, protiuus mentiendo subiungit:

CAPUT IV. Pravi vera in se mala flere renuunt, et aliis tilsa impingunt

Dixisti enim: Purus est Sermo meuS, et mundus sum in conspectu tuo.

ue beati Iob dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur, agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: u Si iustificare me Voluero, os meum condemnabit meῖ n a) Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. Sciendum vero est, quod plerumque per Versi verbolenus bona optant, 3) ut mala esse, quae in prae

1 Gemet. et quo se ariminosos non aestimant , ipsi crimina et aliis imponunt; quae cum vera etc. a- Iob. 9. 2o. . 3 Bellov. ut bona esse quae in praesentibus.

927쪽

'sentibus habentur, ostendant; et quoi foventes prospera e petunt, ut benigni videantur. Unde et Sophar protinus subiicit, dicens:

CAPUT V. Homini quando Deus loquatur, quando ipse sibi. Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret talia sua tihil 6 pse quippe sibi homo loquitur, cum per hoc, quod

Sentit, nequaqnam divinitatis spiritu a carnalis prudentiae intellectu separatur: cum caro sensum eXerit, et mentem quasi ad intelligentiam provocans, soras mittit. Unde et adhuc Petro terrena sapienti veritas dicit: si Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. η I Cui tamen recta confitenti dicitur: a Caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est. v a Quid autem Dei labia, nisi iudicia eius accipimusὸ Clausis namque labiis Vox premitur, et sensus tacentis ignoratur; apertis autem, Sermodum promitur, animus loquentis 3) invenitur. Labia itaque sua Deus aperit, cum voluntatem suam hominibus per aperta iudicia ostendit. Quasi enim reserato ore loquitnr, cum

928쪽

remota obscuritate dispositionis intimae renuit occultare quod . vult. Nam velut clausis labiis sensum nobis suum non indicat, cum per occulta iudicia cur quid faciat, celat. Sophar itaque heatum Iob ut de carnali intellectu redarguat, Seque ipsum quantae sit benignitatis ostendat, ei bona optat quae et cum habentur, ignorat, dicens: a Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibii s Ac si patenter dicat: Imperitiae tuae potius quam poena compatior: quia sola carnis prudentia praeditum, a Veritatis te spiritu

vacuum agnosco. Si enim Dei iudicia Occulta cognosceres, tam procaces contra illum sententias non Sonares. Et quia omnipotens Deus cum ad consideranda nos sua iudicia sublevat , ignorantiae nostrae protinus caecitatem fugat: quae aperit eius labiis ad nos eruditio prodeat, protinus adiungendo manifestet dicens:

CAPUT V l.

Quod secreta sapientiae Dei nullus inquirendo Valet invenire, et quod charitas Dei cum

misericordia eadem sit: quia ad innumera Opera mentem multiformiter accendit.

Et ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multipleae sit leae eiuS.

Bublica sapientiae supernae Sunt opera, cum Omnipotens Deus regit quos creat: perficit bona quae inchoat; et aspiranda adiuvat quos visitationis suae lumine illustrat. Dj0jtjgsd by OO le

929쪽

Cunctis etenim liquet, quia quos gratis condidit, benigne disponit. Et cum spiritalia dona largitur, ipse perficit, quod

ipse ex munere suae benignitatis inchoavit. Secreta vero sapientiae supernae sunt opera, cum Deus quos creavit, deserit; cum bona quae praeveniςndo coeperat, nequaquam proSequendo consummat; cum claritate nos suae illustrationis illuminat, et tamen permissis carnis tentationibus, tenebris caecitatis pulsat; cum dona quae contulit, minime custodit; cum et mentis nostrae ad se desideria excitat, et tamen occulto iudicio i) difficultate nos nostrae imbecillitatis angustat. 8 Quae nimirum secreta eius sapientiae pauci valent inquirere, sed nullus invenire: quia quod super nos de nobis ab immortali sapientia non iniuste disponitur, iustum profecto est, ut a nobis adhuc mortalibus ignoretur. Se I haec ipsa sapientiae illius secreta conspicere, utcumque iam inquisitione deficimus, deficiendo tamen verius discimus quem timeamus. Ad haec se Paulus sapientiae illius secreta tetenderat, cum dicebat: si O altitudo divitiarum sapientiae et

scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eiust Quis enim cognovit a) sensus Domini, vel quis consiliarius eius fuit 3 Qui superius etiam ex ipsa inquisitione lassescens, sed tamen ad cognitionem infirmitatis propriae lassescendo proficiens, praemittit dicens: a O homo, tu quis es, qui respondeas Deoὸ Numquid dicit

figmentum ei, qui se finxit, quare me fecisti sicλη s) Qui

igitur ad occulta Dei pertingere non valens, ad infirmitatis

930쪽

suae cognitionem rediit, atque ad eruditionem se propriam deficiendo revocavit, ut ita dicam, secreta sapientiae non inveniens, invenit: quia cum ad superna consilia requirenda lassesceret, didicit ut humilius timeret: et quem sua infirmitatis a cognitione intima repulit, hunc ei verius humilitas iunxit. Sophar itaque et per scientiae studium peritus, et per audaciam tumidae locutionis ignarus, quia ipse graVitatem non habet, meliori optat, quod habet, dicens: si Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiael f Qui eam quoque, qua Se Super amicum pollere aestimat, optando IJ Sapientiam ostentat: cum protinus subdit: si Et quod multiplex sit lex eius. a s Quid hoc loco Dei lex accipi, nisi charitas debetὸ per quam semper in mente 3) legitur praecepta

vitae, qualiter in actione teneantur. De hac etenim lege verilatis voce dicitur: u Hoc est praeceptum meum, ut di

ligatis invicem. o De hac Paulus ait: a Plenitudo legis dilectio. η s) De hac iterum dicit: 6 si Invicem

nera VeStra portate, et Sic adimplebitis legem Christi. η Lex etenim Christi quid congruentius intelligi, quam caritas potesti quam tunc vere perficimus, cum fraterna onera

ex amore toleramuS.

9. Sed haec eadem lex multiplex dicitur: quia studiosa

I Omnes Norm. scientiam. Bessar. quoque scientiam,a- Conser Paterium in Iohan. c. 39. 3J Ita Gemet. Lyr. Bigot. Utic. et pler. MSS. In vet. Edit. luimus. In recent. post Cocc. Ieruntur. J Iohan. I . I 2. 9 Rom. 13. IO.6ὶ Editi alter alterius onera tortate. Paremus HSS. Galat. 6. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION