장음표시 사용
941쪽
in divinitatis suae claritate conspicitur. Nunc autem a carnali cogitatione animum i) infusi spiritus gratia sublevat , et in contemptum rerum transeuntium exaltat, totumque mens quod appetebat in infimis, despicit, atque ad
superna desideria ignescit, et contemplationis suae vi extra carnem tollitur, quae corruptionis suae pondere adhuc in carne retinetur. Incircumscripti luminis iubar intueri conatur, et non valet, quod infirmitate pressus animus, et nequaquam penetrat, et tamen repulsus amat. Iam namque de se Conditor per quod ametur, ostendit, sed visionis suae Speciem amantibus subtrahit. Sola ergo eius vestigia conspiscientes a) gradimur, qui hunc per donorum suOrum signa Sequimur, quem necdum videmus. Is Quae nimirum vestigia comprehendi nequeunt: quia unde, ubi, quibusve modis veniant eius Spiritus dona, nesciuntur: veritate attestante, quae ait: u Spiritus ubDVult, Spirat: et vocem eius audis, et nescis unde veniat, 3 et quo vadat. η In re tributionis autem culmine reperiri omnipotens per contemplationis speciem potest, sed tamen ad perfectum non potest: quia etsi hunc in claritate sua quandoque conspicimus, non tamen eius essentiam plene contuemur. Angelica etenim, vel humana mens cum ad incircumscriptum lumen inhiat, eo ipso se , quo est creatura, coangustat, et super se quidem per provectum tenditur, sed tamen eius fulgorem comprehendere nec dilatata sufficit: qui et transcendendo et portando omnia, et implendo concludit. Unde et adhuc subditur:
942쪽
- 886 CAPUT X. Quod Deus in naturae suae altitudine, ii
manas simul; atque angelicae subtilitati sit iuvestigabilis. celsior coelo est, et quid facies' profundior inferno, et unde cognosces' longior terra mensura eius, et latior mari.
162 .uod Deus caelo excelsior, in sermo prolandior, terrae longior, marique latior esse describitur: tanto spiritaliter debet intelligi , quanto de eo quidquam nefas est iuxta corporei lineamenta sentire. Sed caelo est excelsior, quia incircumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Inferni profundior, quia AE transcendendo subvehit. Terra longior, quia creaturae modum perennitate suae aeternitatis excedit. Mari latior, quia rerum temporalium fluctus Sic regens pOS-sidet, ut hos sub omnimoda potentia Suae praesentiae coangustando circumdet. Quamvis possunt et coeli appellatione angeli, et inferni vocabulo daemonia designari, per terram vero iusti homines, per mare autem peccatores intelligi. Excelsior itaque coelo est: quia ipsi quoque electi spiritus, Visionem tantae celsitudinis persecte non penetrant. Prosundior inferno est: quia malignorum spirituum astutias longe subtilius, quam ipsi putaverant, iudicans damnat. Terra lon-
I Gemet. Germ. Corb. serna. a prima manu Iongior terrae, et pcntea serras longior. Longiorem terrae.
943쪽
'gior, quia longanimitatem nostram patientia divinae longanimitatis exsuperat, quae nos et peccantes tolerat, et con-Versos ad praemia remunerationis expectat. Mari latior: quia ubique facta peccantium, retributionis suae praesentia Occupat, ut et cum I non praesens per speciem cernitur, praesens per iudicium sentiatur. I7 Cuncta tamen ad solum referri hominem possunt: ut ipse sit coelum, cum iam per desiderium summis inhaereat; ipse in sernus, cum tentationum suarum caligine perturbatus in infimis iacet: ipse terra, quia in bono opere fixae spei ubertate fructificat: ipse mare. quia in quibusdam trepidus quatitur, et aura suae mutabilitatis agitatur. Sed coelo est excelsior Deus, quia potentiae eius magnitudine
Vincimur, etiam cum super nosmetipso in elevamur: inser-m prolandior, quia nimirum plus a) iudicat, quam ipse
Se humanus animus in tentationibus investigat. Terra longior, quia fructus vitae quos in fine retribuit, nequaquam nunc Vel spes nostra comprehendit: mari latior, quia humana mens fluctuans, multa de his quae ventura sunt coniicit; sed cum iam cernere quae aestimaVerat coeperit , angu stam se suisse in sua aestimatione cognoscit. I 8 Excelsior igitur coelo fit, cum ipsa in eum nostra contemplatio deficit. Unde et cor Psalmista in altum po-Suerat, sed necdum se eum contigisse sentiebat, dicens: u Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata e St, nec
1 Bessar. praesens per speciem non cernitur. a) Editi, plus indicat: corriguntur ex MSS. quorum lectionem confirmant mox subiecta: Inferno profundiorem noverat, qui semetipsum discutiens, sed eius subtiliora iudicia pertimescens: ac paulo inserius: Profunditatem suam exhibet, occuItos et illicitos cogitationum motus districte iudican
944쪽
potero ad eam. η i Inferno profundiorem noverat, qui semetipsum discutiens, sed eius subtiliora iudicia pertimescens, dicebat: a Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum: qui autem iudicat me, Dominus est. v a Longiorem terra viderat, cum 3) minora ei esse humanae mentis vota pensabat, dicens: si Qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus. η Latiorem mari conspexerat, qui timendo pensabat, quia nequaquam mens humana immensitatem districtionis eius agnosceret, quantumlibet inquirendo fluctuaret, dicens: αQuis novit potestatem irae tuae, aut prae timore s iram tuam dinumerareῖ v 6) Cuius bene potentiam egregius nobis doctor insinuat, cum breviter narrat: a Ut possitis comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum. η 7 Habet quippe Deus latitudinem, quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem: quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem: quia ipsorum quoque intelligentiam, qui recepti in supernam fuerint congregationem, transcendit. Habet profundum: quia damnatis inferius, districtionis suae iudicium incomprehensibiliter exerit. Quae scilicet quatuor
3- In MSS. Utic. Lyr. Big. minor eo; ubi in aliis libris, minor ei. Constructionis huius exempla iam vidimus lib. s. n. 97. Pag. 46 . Quam quam et libri 9. n. 91. Pag. 828. extat. semetipso minor. 4 Ephes. 3. 2Ο. In aliquot MSS. additur ιuo. ο) Psal. 89. II. 7 Ephes. 3. I 8.
945쪽
nobis in hac vita positis singulis exercet, quia et latitudinem amando, et longitudinem tolerando, et celsitudinem, non solum nostram intelligentiam, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos et illicitos cogitationum motus districte iudicando. Sed eius celsitudo et profunditas quam sit investigabilis, nullus agnoscit, nisi qui vel contemplatione ad summa provehi, vel occultis motibus resistens, tentationum coeperit importunitate turbari. Unde et beato Iob dicitur: a Excelsior coelo est, et quid faciesλ profundior in serno, et unde cognoscesΘ Ο I) Ac si ei aperto despectu diceretur: Profunditatem eius, atque excellentiam quando tu cognoscere sussicis, qui vel virtute ad summa evehi, vel temetipsum reprehendere in tentationibus nescisὸ Sequitur:
CAPUT XI Quod caelum, et infernus, et mare, et ter
ra coarctantur in unum, cum UΠa eademque
meΠS, si Deum per contemplationem intuetur; et ex carnis mole ad tentationum tenebras redit, et quasi a tertio caelo elapsa, lege membrorum et stimulo carnis fluctuans agitatur. Si subnerterit omnia, vel in unum coarstat e
I. Ita Gemet. et plerique ΜSS. In Corb. Germ. et in editis, quod in Utic. quoque legebatur, ac si aperte despecto. II a
946쪽
rit, quis contradicet ei' I) rei quis dicere et potest: Cur ita facis'
i 9 Dubvertit Dominus caelum, cum terribili et occulta dispensatione humanae contemplationis celsitudinem destruit. Subvertit infernum, cum cuiuslibet mentem in suis tentationibus pavidam cadere etiam ad deteriora permittit. Su vertit terram, cum fructificationem boni operis adversis irruentibus intercidit. Subvertit mare, cum fluctuationem nostrae titubationis emergente subito pavore confundit. Dubietate quippe sua cor anxium, hoc ipsum quia titubat, valde formidat, et quasi mare subvertitur, cum ipsa in Deum nostra trepidatio, considerato eius iudicii terrore,
ao Quia igitur, quomodo caelum vel infernus, terra Velinare subvertitur, breviter diximus: nunc aliquantulum i boriosius restat, ut haec qualiter in unum coarctari valeant,
2I Saepe namque contingit, ut ad summa iam mentem spiritus elevet, sed tamen hanc importunis caro tentationibus impugnet. Cumque ad contemplanda caelestia animus ducitur, obiectis actionis illicitae imaginibus reverberatur. Nam carnis repente hunc stimulus Sauciat, quem extra carnem contemplatio sancta rapiebat. Caelum ergo simul insernu que coarctatur, cum unam eamdemque mentem et sublev tio contemplationis illuminat, et importunitas tentationis Obscurat; ut et videat intendendo quod appetat, et Succum
1- Quae sequuntur non sunt in textu Hebr. nec in vulgata, sed in LXX. Editi pro, quis contradicet AZ legunt, quis dicet illi, quia Dei siti
947쪽
bendo in cogitatione, toleret quod erubescat. De caelo quippe lux oritur, in sernus autem tenebris possidetur. In
unum ergo caelum infernusque redigitur, cum mens, quae iam lucem patriae supernae considerat, etiam de carnis bello tenebras occultae tentationis pordat. Certe iam Paulus tertii caeli culmen ascenderat, iam. paradisi Secreta cognoverat, et tamen adhuc carnis bella tolerans gemebat, dicens: u Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. v I) Quid ergo in huius tanti praedicatoris pectore, nisi caelum Deus infernumque coarctaverat, qui et visionis intimae iam lumen acceperat, et tamen adhuc tenebras de carne tolerabatὸ Super se viderat quod laetus appeteret, in se cernebu quod metuens doseret. Iam caelestis patriae lux irradiaverat: sed adhue tentationis obscuritas animum confundebat. Cum caelo ergo infernum pertulit: quia et illuminatum securitas erexit, et tentarum gemitus stravit. aa Et saepe contingit, ut fides in mente iam vigeat, sed tamen ex parte alinquantula in dubietate contabescat: quatenus et certa se a visibilibus elevet, et ex quibusdam sese incerta perturbet. Nam plerumque ad aeterna appetenda Seerigit, et subortis cogitationum stimulis agitata, sibimet ipsa contradicit. 23 In unum ergo terra mareque coarctatur, cum unam eamdemque mentem, et certitudo solidae fidei roborat, et tamen ex . aliquantula mutabilitate perfidiae, aura dubietatis
Versat. An non in suo pectore. coarctoi terram mareque
cognoverat, qui et per fidem sperans, et per infidelitatem
948쪽
fluctuans, dicebat: a Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam i s i) Quid itaque est, quod et se credere assserit, et adiuvari in se incredulitatem quaeritλ nisi quod coarctari in suis cogitationibus terram cum mari deprehenderat, qui et exorare certus iam per fidem coeperat, et adhuc incertus undas perfidiae ex incredulitate tolerabat.
24. Quod tamen occulta fieri dispensatione pennittitur,
ut cum mens iam surgere ad rectitudinem coeperit, pravitatis suae reliquiis impugnetur; quatenus haec ipsa impugnatio aut reSistentem exerceat, aut delectationibus seductam frangat. Recte itaque nunc dicitur: si Si subverterit omesa, vel in unum coaret avemi, quis contradicet eiὸ vel quis diacere ei potest: Cur ita facisὸ s quia nimirum divinum iudicium nec adversitate valet imminui, nec inquisitione co gnosci; cum vel virtutes quas tribuerat, subtrahit, vel 'has omnino non adimens, vitiorum concuti impugnatione permittit. Saepe namque in elationem cor tollirur, cum laetis successibus in virtute roboratur: sed dum a) latentes motus audaciae in cogitatione conditor conspicit, . Se sibi hominem ostendendo derelinquit: ut eius mens derelicta quid sit inveniat, quae male in se Secura gaudebat. Unde eum subverti omnia, vel . in unum coarctari dicerentur, protinus additur:
Quod ex vitiis vitia nascuntur, et qui minima negligit paulatim cadit.
949쪽
- 893 Ipse enim novit hominum vanitatem, et τμden9 iniquitatem, nonne considerat'
asnc si praemissa patefaciendo subiungeret, dicens:
Quia tolerando succrescere vitia conspicit, iudicando dona confunditur. Rectus IJ vero in descriptione ordo Servatur, cum prius nosci vanitas, et post considerari iniquitas perhibetur. Omnis quippe iniquitas, Vanitas, non tamen omnis vanitas esse iniquitas solet. Vana namque agimus, quoties transitoria cogitamus. Unde et evanescere dicitur, quod repente ab intuentium oculis aufertur. Hinc Psalmista ait: a Universa vanitas omnis homo vivens: s a) quoniam per hoc, quod vivendo ad interitum tendit, recte quidem vanitas dicitur; sed nequaquam recte etiam iniquitas appellatur: quia etsi de poena est culpae quod deficit, non tamen hoc ipsum culpa est, quod a Vita percurrit. Vana sunt itaque, quae transeunt. Unde et per Salomonem
dicitur: Omnia vanitas 3)aJ Apte autem, post vanitatem protinus iniquitas subinfertur: quia dum per quaedam transitoria ducimur, in quibusdam noxie ligamur; cumque mens incommutabilitatis statum non tenet, a semetipsa defluens, ad vitia prorumpit. 3 Vanitate ergo ad iniquitatem labitur , quae aSSue
I9 Iaa Bellov. Corb. Germ. Longi p. Vindoc. Gemet. aliique Norm. non ut leg tur in edit. in descretione. Vctus tamen editio Paris. habet, indiscreptione. a) Ps. 38. 6.3) Eccl. I. a. δ) Bessar. superscribit caeca. - Sic lcgitur in potioribus MSS. et antiquioribus edit. In aliis editis, vanitas erro ad iniquitatem Iabirur.
950쪽
ta rebus mutabilibus, dum ex aliis ad alia semper impellis tur, suborientibus culpis inquinatur. 27 Potest tamen et vanitas culpa intelligi, et iniquitatis
nomine, reatus gravior demonstrari Si enim aliquando vanitas culpa non esset, Psalmista non diceret: si Quamquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congreget ea: n i quia quamvis Trinitatis imaginem in natura servemus, VaniS tamen delectationis motibus perturbati, in conversatione nostra delinquemus; ut modis nos semper alternantibus cupido concutiat, metus frangat, laetitia mulceat, dolor affligat. Ex Vanitate, ergo, ut et superius dictum est, ad iniquitatem
ducimur, cum prius per levia delicta a deflvimus, ut usu
cuncta te Vigante, nequaquam post committere etiam gravi ra timeamus. Nam dum moderari lingua otiosa verba negligit, more inolitae remissionis capta, audax ad noxia prorumpit: dum gulae incumbitur, ad levitatis protinus insaniam proditur: cumque mens subigere delectationem carnis renuit, plerumque et ad perfidiae voraginem ruit. Unde bena Paulus plebis Israeliticae damna conspiciens, ut imminentia ab auditoribus mala compesceret, curavit ex ordine transacta narrare, dicens: a Neque 3) idololatrae efficiamini, sicut quidam eorum quemadmodum scriptum est: Sedit populus manda care et bibere, et surrexerunt ludere. η
Esus quippe potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam
a Editi Coccium secuti defleximus, renitentibus MSS. Coib. Bellov. Longip. Vindoc. Gemet. aliis Norm. cum veteribus editionibus. 3 Bellov. Corb. Germ. Gemet. etc. idolatrae, et infra ad idolatriam In editis sicut quidam ex ipsis. J a. Cor. IO. 7.