장음표시 사용
291쪽
In huj iis loci tractatione duo errores evitandi sunt sibi omnino oppositi; unus eorum , qui solis sacrarum litterarum testimoniis, aut etiam scriptorum veterum omnia definiunt, ab argumentis a ratione petiti; haud aliter abhorrentes, qNam si essent Theologiae adversa et inimica. Nunquid ergo rationem abjicere oportet credentes 7 Absit, ut hanc Religioni injuriam inseramus. Nunquam veritas veritati nunquam ratio, si vere ratio est, Revelationi repugnat; sed mutuo se se adjuvant, et alterius altera Poscit opem, et conspirat amice. Si opponitur Sophistas quovis tempore, atque hoc nostro imprimis saeculo impie abuti philosophia in Religionis reve. latae perniciem; salemur id quidem; verum ex indoconcludimus, mngis nunc, quam UnqNam BDtea, Theologo necessarium esse sanae philosophiae stradium ; ut congredi valeat eum illis, qui insidiosis argutiis Religionem Christianam lacessere non de- sinunt. Nam quo pacto sucata eorum sophismata dii luet, si disputandi, refellendique artem non calleat ΤAlter non minus periculosus error eorum est,
qui in rebus ad fidem, moresque pertinentibus ni-
292쪽
mium Philosophorum auctoritali tribuunt, eamque Evangelio, et sanctorum virorum documentis praeserunt. Hoc vitium in nonnullis suo tempore repre
hendit Melchior Canus lib. IX cv IXJ . . . .
. Sunt, quibus Averosis, Paulus est; Alexander Aphradi saeus , Petrus ; Aristoteles, Christus; Plato, non divinus, sed Deus. Qui Scriptura sacra neglecta ad Philosophorum doctrinas tanquam ad Syrenum scopulos adhaerebant. . . Non Prophetas, non Apostolos , non Evangelistas , sed Cicerones, Platones, Aristoteles personabant. M . . Vis doctissimi viri dicia temporibus hisce accommodare Τ pone pro Αveroe, Alexandro Aphrodisaeo, Κantium, Eiclitium, Schel. lingium, et siqua alia sunt durae sonantia nomina: Pro Platone, Aristotele, Cicerone quem Ponas, nescio. Ut media inter haec extrema via incedat Theologus, monitum sequatur Apostoli ad Rom. XII. . . Rationabile Obsequium Destrum . . . obsequium vocat, quia intellectus redigendus est in obsequium Christi l I ad Corinth. X); quod idem est, ac rationem imbecillem et caecam summae et excellentissimae rationi subjicere. Verum an locuta sit haec suprema ratio, seu, an ex Deo sit, quod credendum uobis Proponitur; haec utique argumentis demonstranda sunt ex genuina Dei notione , ex ceriis credendi motivis, et veritatis criteriis depromptis: ita demum rationabile fit obsequium nostrum licetque nobis
Ciam Apostolo dicere. . . . Scio, cui credidi. . . . II.
Timoth. I. CD. quae in Prolegomen. cap. I g 2.'
Cap. II 3. 4' - Tum cap. III f. 4' -- Ite im adnot.
293쪽
IIubent nune Candidati nostri genuinam credendi regulam, seu principia, ex quibus omnia sidei Christianae dogmata erui, atque ab incertis Scholae controversiis secerni possunt. Quare superfluum nobis videtur plura de locis Theologicis disserere, utpote qui nihil aliud sunt, quam promptuaria quaedam aut domicilia argumentorum Theologicorum; in quibus Theologi ea inveniant, quae sive ad confirmandum , sive ad refellendum necessaria sunt. Plures ejusmodi loci numerantur, quamvis non ah Omnibus iidem. Melchior Canus in egregio et nunquam salis commendando opere de locis Theologicis in. scripto , decem recenset hoc ordine rPrimus locus, est auctoritas S. Scripturae, quae libris canonicis continetur. 1 Secundus , est auctoritas Traditionum, quas vivae vocis oracula rectissime dixeris. Tertiuτ, est auctoritas Ecelesiae Catholicae. Quartus, auctoritas Conciliorum maxime gene
294쪽
Quintus, auctoritas Eegesiae Romanae, quae disino privilegio et est, et vocatur Apostolica.
Sextus, est auetoritas Sanctorum veterum. .
Septimus, est auctoritas Theologorum. Octavus, ratio naturalis est, quae per Omnes scientias naturali lumine inventas latissime pateti Nonus, est auctoritas Philosophorum. Postremus denique, est humanae auctoritas historiae. Canus, cum hos decem locos numerat, veluti totidem sedes, in quibus argumenta Theologica posita reperiuntur, ipse fatetur non omnes ejusdem essa generis, et argumenta, quae ex tribus posterioribus eruuntur, adscriptitia esse ac velut ex alieno emem dicata. Sed et septimus auctoritatem tantum probabilem habet, non eam, quae divinae fidei substrui Posset. Manent ergo sex priores loci, qui omnes iuiis, quae in hac secunda parte tradita sunt, continentur: nam de primo loco, qui Scripturae auctoritatem complectitur, toto primo capite hujus II. partis egimus; secundum, et sextum, za Put Secundum complectitur; tertium , quartum , et quintum tertio capite absolvimus. Constat ergo Ecclesiam Catholicam eam ipsam Ecclesiam esse, quam Christus instituit, et super Petram solidissimam fundavit; nec aliam esse Christianorum societatem, quae cum ea possit de hac praerogativa contendere. Constat huic Ecelesiae verae
Religionis custodiam fuisse demandatam ; nequs fieri posse , Christo invigilante operi suo, ut vel
295쪽
ipsa intereat, vel aliquid pereat illius ' quod aede-
Hac igitur duce possumus certo. et inoffenso pede totius Theologiae specialis vastissimum campum percurrere; et singulis doctrinae revelatae partibus ad fidei regulam, quam modo exposuimus
applicatis videre, quid ad veram Christi Revelationem pertineat; aut quid alienum sit ab orthodoxa fide.
296쪽
i Pag. ID. Ouperfluum esset plura in hane mat
riam testimonia colligere. Quis enim inter Protestantes, nisi sanaticus sit, hodie contendere audeat, omnes Chri sit ante Religionis articulos ex sola Scriptura erui posse Ex Philosopho discamus , quid scriptura possit vivae vocis adminiculo destituta. En qtiae Plato habet in Dialogo, quem mmdros inscripsit, magnus ille Plato, qui, cum indagandas veritalis desiderio flagraret, multa, ejusmodi invenit, rectas rationis dictamina. Haee ad litterarum inventorem in fine illius Dialogi dicuntur ... Tu litterarum pater non memoriae, sed recordalionis remedium invenisti, tuisque discipulis sapientiae quidem speciem dedisti, non sapientiam; nam cum instruelione careant, multa utique sibi scire videntur , quamquam
ignari sint plerique , et dissiculter tractandi a putantes
Se esse sapientes, stulti facti sunt . . . Scriptura pieturae similis est: haee personas tanquam vivas repraesentat, quas lamen, cum interrogantur, cum gravitate silenti Ila acri plura circumvolat, cuique communis, et cui
297쪽
respondere deceat, cui non : ignorat ; neque injuriam mi iguo minium repellere ipsa potest, sed patris sui
indiget auxilio. . . . Tum Socrates, quem loquentem inducit, sermonem commendat, Scriptura hac multis meliorem et valentiorem . . . is Illum , qui aeum multa
industria in discentis mente scribitur, qui sibi de sendendo Par , et gnarus est 'loquendi , ubi decet , aut
istendi. Hic sermo est veri sapientis, vivus et animalus, cujus imaginem tantum aut umbram Scriptura refert. - . . et paulo post ...is Nemo serio existimabit se posse jusli, pulchri . rectique notitiam per calamum et atramentum
in alios diffundere . . . Et qui putaret id se efficere posse in rebus sive privatis , sive publicis , is ignominiam sibi ipsi inureret, quamvis applausum haberet
sαὶ Pag. 181. Verba Apostoli d msitum custodi ,
ita exponit Vincentius Lerinensis ita Commouitorio . . . is Depositum, id est, quod tibi creditum est, non quod a te inventum I quod accepisti , non, quod excogitasti; rem non ingenii , sed doctrinae , Dou privatae usurpa tionis, sed Traditionis publicae t rem ad te Perductam . non a te prolatam a in qua non auctor esse debes, Sed custos ; non institutor , sed sectator a non ducens, sed sequens. Aurum accepisti, nolo mihi pro aliis alia subjicias. Custodi. propter inimicos, propter fures. II ergo apud omnes haereses Iegitimum fuit, alque solem ite, ut profanis novitatibus gaudeant , antiquitatis scita sa-stidiant. Contra vero hoc Calliolicorum proprium . d Posita sanctorum Patrum, et commissa Servare, damnareque profanas novitates. Ita enim in Concilio Ephesino omnium Patrum una erat vox, ut quod erat aentiquitus traditum leueretur, quod adinventum DuPer.
298쪽
53 Pag. 182. Traditionum Apostolicarum auetoritas
non parum confirmatur ex illa veterum consuetudine .m3steria Christiana coram Catechumenis aliisque nondum initialis rei ieeudi r quod alio nomine disci lina arcani vocatur. Magnum scilicet antiqui Patres agnoscebant inter Christiana dogmata discrimen. Quae vulgo esserri poterant, cum usitato Pane; quae autem solis exponebant Drinnitiatis, cum panibus propositionis identidem comparabant. Illae veritates Christiante, haec mysteria die hantur. Itaque dissiciliora doctrinae dogmata, et Sacratiores ritus; praecipue quae ad mysteria Triuilatis et Incarnationis , et ad SS. Eucharistiae consecrationem , aut alia hujuscemodi pertinebaut , ea sine scripto tradebantur . atque iis tantum , qui exacto tyrocinio ad Sacramenta
admitti poterant. Hinc Basilius Lib. de Spirit. S. ea'.
in testatur ritus ecclesiasticos , et eos maxime qui ad Sacramenta spectant, ab ipsa Traditione fluxisse, nequaea publicis litteris eommissa; cum ea neque intueri no dum inuistis fas sit. - Et S. August. in Psalm. Ioον, interrogans et Quid est, quod occultum est, et non 'ubli. cum in Ecclesia p Respondet: Sacramentum Baρtismi , Sacramentum Eucharistiae. inera nostra bona oident et Pagani; Sacramenta oero Occultantur illis . . . Eadem de causa de ejusmodi ritibus, et doctrinis apud Cale-cbumenos quoque nou nisi tecte et occulte Patres loquebantur.
Multiplicem ob rationem M Patres Mysteria , et ea
praesertim , quae ad Sacramentorum formas et ritus Perii ne hant, summo studio illis occultabant, qui nondum eratit initiali. Praecipua erat, ut reverentia conciliaretur mysteriis. Mysterioriam peneratio silentio conservatur, lumst l. observat. Quo magis illorum sublimi talem mira hantur ipsi , eo magis cavebant ne Pagani ea ludibrio haberent, blasphemantes, quae ignorabant; aut ne S an
299쪽
3tiodali daretur oecasto Catectumenis, cum illis imprudenteria essent exposita, quae ferre Nondum poterant. Sequebantur Patres illud quod Christus Dominus Apostolis praeceperat, ne Sanctum darent canibus, nec inter porcos sparingerent margaritas. Et illud Apostoli It Timoth. I, Sapientiam loquimur inter perfectos. Ne tamen existimemus contraria haec esse iis , quae alibi de Christiana doctrina diximus; scilicet quod occulte et in tenet, ris propagata non fuerit, sed palam annuntiata hominibus. Vere id diximus, quo modo enim lucem sugeret haec Religio, quae ipsa lux est purissima ad illuminandos homines e coelo demissa Sed nihil exigit , ut Mysteriv infidelibus ex aequo ei fidelibus
panderentur. Aperta semper erant et Omnium oculis .
exposita, quae fidem conciliare poterant Religionis praeeonibus, et coelestent illius, quam annuntia hant doctrinae originem probate; miracula, Spiritus S.i Charismata in fideles distusa , et admirabilis illorum sanctitas , qui divinae huic philosophiae serviebant: caetera iis, quorum Deus corda tetigerat sensim et cum cautione pandehantur rquemadmodum illi , qui longis tera ebris assueti fuerant. non possunt subito in plenam et splendidissimam tu emtransforri : quia imbecilla acies splendore nimio obrueretur. Caelerum eadem ubi qua dogmata, eadem Ieges erant, non alia in occulto tradebantur ; sed tantum pluia. Religionis notitia quae fidelibus tradebatur, Don erat ab illa , quae publice annuntiabatur diversa , sed persectior illa et clarior. Verum haec ipsa, quae prudens oeconomia Pro sanorum oculis oecultabat, cum id Religionis bonum postulare videbatur, non coram Calli ecum nos tantum Pro Iala sunt, sed coram hostes eliam Christianos Religionis; quod veteres Apologistae non semel praestiterunt. 'CD. Seloagii Antiquit. lom. II pag. 585. Pag. 229. Optime in hanc rem Maratorius ait
300쪽
vero a tot saeculis floruerint ac floreant apud nos accurata omnium doctrinarum , ac praecipue divini cullus , veraeque Religionis studia; et quum quidquid unquam
Beligio et recta ratio docuit , cum ad veteris , novique testamenti interpretationem, et confirmationem , tum ad morum disciplinam, atque intellectus voluntatisque persectum regimen, tolum id non minori pietate, quam eruditione ac ingenio ab eximiis Christianis pertractatum, litterisque etiam consignatum fuerit, et etiamnum ex instituto pertractetur, ac disputetur in eorum Scholis et Ecclesiis; hinc...imprudenter sane et crudeliter exigas,
ut quilibet e populo Theologiae , linguis variis , atque
aliis compluribus disciplinis det operam, quae necessariae sunt ad explicandas divini instrumenti Scri Pluras, ct ad institi tenduin exquisitum de Religione examen. Fὐ- eriint id studiosissime et quotidie iaciunt innumerabiles
