장음표시 사용
271쪽
non poterant Protestantium Doctores . non tantum quIa illis , ut adesseut, non erat Iegiitima, significatum a s deliam quia salvo conductui fidem habere non poterant sciebant enim Rom. Ecclesiae Sententiam esse, quod fides
Haerelicis servanda non esset. Ergo etc.
BEsPOND. An promissiones Ecclesiae saetae, an Spiritus Si assistentia a loeo dependenty In Concilio Tridentino quaestiones agebantur fidei Catholicae, quae ad universam spectant Ecclesiam. Sed eiusmodi causas in locis, ubi
exortae sunt, iudicari non est necesSe , nec Praeceptum.
Sic controversia de legalium Cessatione Anii fliae qui dem mota , sed Ierosolimis decisa fuit. Ariana haeresis . Alexandriae nata, damnaIa est in Nicaea Bithiniae urbe. Contra Nestorium non Constantinopoli, sed Ephesi mi gregata est Synodus. Dein Tridentum Hrhs erat Germaniae conlinis, et a Germania principibus in eonventu Spirensi anno I 5 a areeptata. Concilii Tridentini indictio solemni ritu iacta Prointestantibus ignota esse non poterat. Sed voluisset forsan ia scura paedagogorum turba , quae perruptis claustris et abiecto obedientiae jugo per Germaniam tumultuabatur , Episcoporum auctoritatem sibi arrcsgare, et inter Ε elesiae Patres sedere Quid enim sibi non sumunt homines ejusmodi, quando sortuna audaciam juvat 7 Concilium egit, quidquid agere potuit, ut errautes ad
Ecclesias gremium reduceret; eos non invitavit tantum , Mil etiam , ut adessent . quodammodo rogavit. Legantur
aeta Sess. XIII, XV, et XVIII. Quod de fide Haereiicis
data additur, atrox ealuinoia est, in odium Ecclesiae Catholicas constata. ARGUMENT. III. Protesiantes in Concilio nec auditisaerunt, uec convicti; nec dogmata controve a su sic lex fuerunt discussa. Ergo et c.
REspoND. Si valerent eiusmodi contra Concilia geo
272쪽
ralia expostulationes, nulli essent Haeretici , qui non iniuste se damualos , eodem quo Protestantes jure eontendero possent. Quanta adhibita fuerit cura tu discutiendis controversis doctrinae articulis, in condendis fidei deerelis satis superque probat historia Concilii; ut in probatione ostensum est. Adde, quod in Concilio Trident. aelum non fuerit de hominis alicuius condemnatione: nullus enim ex novarum haeresum auctoribus ibi iudieatus est, aut anathemato percussus; nota Lutherias, non Calainus, non Z inglius, nec quisquam ex eorum asseclis. Doctrina, quae in eorum scriptis continebatur, diligenter suit examinata, cum Scriptura, ex Traditione Ecclesiae Catholicae comparata; quod etiam Protestantibus non praesentibus fieri potuit. ARGUMENT. IV. Concilium non fuit liberum. Legati rerum proponendarum arbitrium ad se solos traxerunt, nihil autem proponebant, nisi quod Rom. Pontifici placuisset. Episcopis aliud jus concessum non est, quam
ut proposito decreto responderent: Placet. - Porro tam acriter saepe et cum tanta animorum commotione dispulatum est, ut vix sibi persuadere quis poterit, Spiritum S. adsuisse viris illis , qui in defendendis opinionibus
suis omnem aequitatem et moderationem abjecerant. RESPOND. I. R Mirum sane, unde lania mentis agita
tio, tam immoderati impetus, si nihil aliud agendum fuit Episcopis, quam ut suum Placet exprimerent. BEspoΝD. In illis sessioni hus, ubi suffragium Patrum per haec verba : Placelare OObis , expectebatur; neque de dogmate quaestio erat,' neque de re ad resor mationem pertinente ; sed tantum de proroganda , aut finienda, aut continuanda sessione. Quod autem in praeviis congregationibus, in quibus materias discutie-hantur, opposita hinc inde studia exarserint, et acriter nimium certatum fuerit, non dissitemur. Verum ad haee Lilla. Tori. II.
273쪽
respondimus, cum de Conciliis in genere actum est. Si valeret hoc adversariorum argumentum, nullum iam
esset Concilium , cui praerogativa logitimi et cecumenici Concilii donegari non posset. ARGUMENT. V. Pauci tantum Tridenti aderant Episcopi, adulatores, et stipendiarii PapAr homines stupidi.
simoniaci . aliisque criminibus nolati, nec alios, qu .; consulere potuissent, Theologos habuerunt, praeter in sulsos Seolasticos , nulla Scripturas , Traditionis , aut Historiae Ecclesiasticae cognitione instructos. Ergo etc. BrapoND. Est hoc certis hominibus solemne, ut cum causa cadunt, in judices suos Probra et convitia congerant. Ιti Concilio Trident. plus quam a So. Episcopi aderant ex omnibus catholicis nationibus; neque nomine suo aderant tantum, sed et Confratrum suorum , qui abesse
a Dioecesibus non poterant. Et quid tandem agendum erat Patribus in Concilium congregatis Examinandum, quaenam esset Ecclesiae universae fides. r id autem pauciores etiam alicujus nationis Episcopi aliorum nomine deputati pro lota aliqua nationali Ecclesia testari poteranti Quicunque partium studio non excaecantur , non Possunt non magnam habere huius augustissimi coetus venerationem, in quo tot convenerant illustrissimi Praeis sules , non minus doctrina et sacra eruditione , quam
vitae sanctitate, et Religionis zelo conspicui. Theologi successive in Concilio comparuerunt I5o ex omnibus fere nationibus. Qui eorum nomina perlegere velit, inveniet multos maximi nominis viros, quorum disputandi rationem non sophisticam, sed solidam, et in Seriptura et Traditione landatam Protestantes non semel experti
ARGΠvErre. VI. Concilium Tridenti in Gallia receis Plum non fuit; nec tamen a vera fide deiecisse creditur Gallieana Ecelesia. Ergo etc.
274쪽
Bxspos D Us eum Illustriss. Bossuetis Sententi Bosis vetii ad Cogitationes Prioatas Abbatis Molani. Pars. II. - Deelaratio fidei orthod. cap. IV art. VI - Tom. XXV, edit. Lehel. . . . - Certum est eam Synodum Tridentinam 2 in fidei rebus ab omnibus Catholieis pro oecumenicam et irretractabili habitam. Non desunt, qui arbitrentur ab ea setitentia procul abesse Gallos, saepe professos eam Synodum non esse in regno receptam : sed id intelligendum de sola disciplina, de qua recipienda, propter diversas morum , locorumque r tiones , illaesa dogmatum fide , saepe variari contigit; non autem extendendum ad firmam et irreformabilem fidei regulam . . . Cui Episeopi Gallieani in Coneisio absolute subscripserunt, et post Concilium adhaeserunt, adhaerentque, summa Scholarum, ordinum, Loetuum, totius denique regni consensione; ne quis adversis Concilium regni Gallicaui auctoritate utatur. N . . .
Copiose de Concilio Trident. agit Natri. Alexand. Disseri. XVI in Saecul. XV et XVI. In hujus Disse talionis parte ultima, seu art. XVI Concilii auctoritalem vindicat contra Protestantium argumenta. - Vide etiam Annati Apparatum lib. V art. XXII. - Diclion. Theolog.art. nente. -- Vies des M. par Godesea . lom X. Vio de S. Charies Boreom. etc.
275쪽
Qu iam sit Romam Pontificis in fidei
I. Non est hic nobis disserendum de suprema Ecclesiae Romanae potestate in regenda Ecclesia , neque inquirendum in illas fere infinitas quaestio. nes, quae 'cum hac materia connexae sunt. Multa ad ius Canonicum pertinent; alia in parte prima hujus Demonst. prosecuti sumus, salis quidem copiose ut in compendiario opere, at si rei magnitudo et gravitas consideratur, breviter. Nunc desola auctoritate dogmatum agitur: ubi primum omnium Observandum, alia esse tum in Primatus natura, tum in Eeclesiarum omnium constanti et communi consensione ita sundata, et radicata, ut avelli. a Sede Apostolica omnino non possint; dentiis autem salva fide etiam inter Catholicos disceptari. Quare summopere curandum est, ut modum nulla ex Parte excedamus. Longe absit a nobis, ut quidquam veritati detrahamus , aut violari patiamur sacram et divinam summae Sedis auctoritatem: sed et illud in omni controversia tenendum putamus Theologo, ut non velit esse magis C tholicus, quam ipsa Ecclesia Catholica; neque sta-
276쪽
tim haeresin odoretur, ubi Ecclesia libertatem relinquit disputandi. Non prodest, sed obest Religioni, qui ipsius Ecclesiae judicium praevertens pios et orthodoxos viros, imo maxima et celebratissima ingenia in violatae fidei contumeliam adducit. II. Quando doctrina aliqua jam est ab Ecclesia
definita, necesse non est, Mi nova a Sede Apostolica exeat decisio, qua fidei doctrina contra haereticam pravitatem definiatur: sed R. Pontificis est decretorum fidei reverentiam et auctoritalem tueri. Hoc jus necessario cum Primatu connexum est, illudque ab omni retro antiquitate exercuerunt R. i Pontifices, ut videre est apud Constant.
in Praefatione quam collectioni epistolarum RR.PP. praefixit. Quando autem novus error pullulat Christiano dogmati eontrarius, tum S. Pontifici pro illa, quam toti Ecclesiae debet pastorali sol Iicitudine, curandum cst, ut error quam primum extirpetur, et fideles a contagione praeserventur; atque ubi viderit Episcopos illius provinciae , ubi haeresis serpere incepit, negligentiores esse, vel ad eam reprimendam non sussicere, ipse pondus addat suae auctoritalis , et tamquam Pastor et Doctor omnium sidelium errorem condemnet solemni judicio. Eiusmodi Decreta ad totam pertinent Ecclesiam, atque iis obsequium ab omnibus exhibe dum est; quia ab eo divulgantur, qui Caput est Ecclesiae, et Apostolicae Traditionis quae in Romana potissimum Ecclesia diligentius conservata fuit, haeres et custos. Atque haec omnium saeculorum fides semper fuit; et conglans Ecclesiae lum orien
277쪽
talis, tum occidentalis consuetudo. Omnes fere hae. reses a Romanis Pontificibus ante omnia Conciliorum decreta damnatae sunt: quanta autem reverentia decisiones ejusmodi, et dogmaticae Epistolae ab universa Ecclesia suerint receptae Patrum testimonia, et Conciliorum acta testantur. III. Hucusque nulla est inter Catholicos dissen. aio; omnes id profitentur ore et corde, quicunque ore et corde Catholici sunt: at nota ita , cum Di terius quaeritur; an Rom. Pontifex sit Iudex controversiarum insallibilis; seu, an eam a Deo haheat in decidendis fidei et morum quaestionibus auctoritatem , quae libera sit ab omni errandi periculo ante omnem Ecclesiae consensum. Illud affirmant plurimi magni nominis et primae notae Theo. Iogi; atque Doctissimus Canariensis Disc us, quem
cum voluptate semper legimus et citamus, totus est in asserenda ea sententia, quod Rom. Pontifex fldei controversiis finiendis errare non possit; eosque qui contrarium adstruunt, ait, pestem Ecclesiae, ae perniciem afferre Lib. VI ca . VIIJ. Quamvis ibidem sateatur, rem nullo esse Ecclesiae judicio finitam , atque viros reperiri doctos et pios,
qui huic sententiae contradicant. Attamen eo tempore haec quaestio nondum fuerat cum ea animorum contentione agitata, prout illud postmodum contigit, quando anno i 683 in lucem prodiit famosa Cleri Gallieani' de Ecclesiastica potestate declaratio. In hae declaratione Gallicani Praesules
docent art. IV . ...is In fidei quaestionibus praeci- is plans summi Pontificis esse partes, ej Hque de-
278쪽
M creta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere, is nec tamen irrefragabile esse iudieium, nisi Ec-
n clesiae consensus accesserit. n. . . Inter omnes sen
tentiae hujus defensores primum procul dubio locum oblinet Bossuetius , qui non exiguum illi pondus addidit, vel sola nominis sui auctoritate. IV. Cleri Gallicani sententiam nec impugnare mihi animus est, nec defendere. Ut vera dicam, non potui hucusque satis intelligere, quid utilitatis ex illa declaratione in Ecclesiam profluxerit, nisi quod nova jacta fuerunt discordiarum semina inter ejusdem Ecclesiae filios, qui usque eo quamvis .
non eadem in omnibus sentiebant, in eadem tamen domo habitabant unanimes. Contigit tamen in hae etiam quaestione, mea saltem sententia, quod plerumque in ejusmodi altercationibus; ut multa confuse dicantur; et dive sitas in verbis magis, quam in ipsa re posita sit. Qui Papae insallibilitatem defendunt, omnes Conis cedunt, Papam ut privatum Doctorem errare Po
se etiam in quaestionibus fidei et morum; imo haereticum fieri posse, atque hoc ipso desinere esse Caput et membrum Ecclesiae, ita ipse Bestamin. de Rom. Pontifice lib. IV etc., Canus lib. V cap. V concl. III. Concedunt, etiam tunc errare posse Pontificem, quando ut Pontifex et Pastor fidelium de fide vel moribus pronuntiat inconsultis Cardinalibus, aut Episcopis, absque praevio examine et discussione. Unde nolum illud, Pontificem Eae Cathedra loquentem errare non posse. Iam quid sit ex Cathedra loqui, non una ratione explicant o-
279쪽
28 omnes. Iuxta Natalem Alexandr. Histor. Eaecies. somcvl. VII dis . II Prop. II. Papa ex Cathedra loqui censendus est, quando ad Scripturam ac Traditionem, quae in Ecclesia Romana a temporibus Apostolorum incorrupta servatur, assistente Spiritu S. attendens, et controversiis per doctissimos Theologos ad sacras illas fidei regulas ex. pensis, adhibito sacri Ecclesiae Rom. senatus acivicinorum Antistitum consilio et suffragiis, fusis ad Deum precibus, aliquid fidelibus universis credendum, aut ubique observandum' proponit, ae praeeipit, ejusque Constitutiones no Decreta accedente Ecclesiae consensu roborentur. Quaeritur nunc an haec multum a Cleri Gallicani declaratione disserant Τ Totum, ut opinor, in eo situm est, ut alii dicant, Decretum Pontificis irreformabile demum fieri per consensum Ecclesiae; alii, consen- .sum illum argumentum esse, quo certo nobis constare debeat Petrum per Pontificem locutum esse, seu decisionem ex Petri Cathedra prodiisse, atque hoc ipso esse irresormabilem. Si porro additur; juxta Natalem Alexandrum , Pontificem ex Cathedra loqui, quando controversia cum Clero suo diligenter discussa, et ad Traditionem Ecclesiae Romanae attendens pronuntiat: Gallicanos autem palam profiteri, decreta fidei contraria, si qua a Papa ederentur, omnino Cathedrae Petri imputari non Posse, et inconcussam manere Romanam Ecclesiam , et Roma am fidem Gallia orthod. a Bos- metio defensioni deelarationis praemissa caP. XII
LXXXV ete. 2: quis non videt, parum inter se
280쪽
distare utramque sententiam Τ Notalu dignum est, quod Toumelius ait, in ea quam de hac quaestione habet erudita et Iuculenta tractatione De Eces.
tom. II pag. dissimulandum, di melle
esse in tanta testimoniorum mole quae Bella inus et Latinoius congessit, non recognoscere Apostolicae Sedis, seu Romanae Ecclesiae certam et insalli. bilem auctoritatem. is ... Tunc satetur de Romano
quoquo Pontifice intelligenda esse testimonia illa, quae de Romana Ecclesia loquuntur; . . . A qua Pontifex, ait ibid. , cum ex Cathedra pronuntiat,sejungi ae separari non potest. v . . . Sed nimium sorsan his immorati sumus. Finem ergo observationibus faciamus his animi nostri ardentissimis votis; ut, qui nostra aetate Ecclesiae Gallicanae au-eloritatem praetendunt, atque festigia se sequi asserunt tot Illustrissimorum Praesulum, ii modestiam quoque illorum, ac singularem moderationem imi. tentur; atque zelum illum Religionis ardentissimum sinceramque ici Romanam Ecclesiam pietatem et reverentiam, cujus haec Ecclesiam , ad nostra usque
