Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

741쪽

MOM ILI AS aa tus Sanctus digitus appellatus cst, quia filius manus & brachium patris dictus est, opera enim per eum pater cuncta nauat; sicut igitur digitus manui naturaliter conexus est, sie filio Spiritus Sanctus, S per euomnia filius opera efficit. In praesenti Diis noster Iesus Christus humanitatis gratia se minorem dicere non recusat, quasi sine virtute Spiritus Sancti humana natura ad expulsionem Daemonum idonea non existat Profecto in vos peruenit regnuDei, vel se ipsum indicans ait; alibi enim regnum Dei intra vos est; vel regnum illud innuit, quod Ioanes,& Christus ipse praedicarui inquietes,peccatorum vestrorum vos valde poeniteat:appropinquat enim cglorum regnum, quo damnantur impii, di a fidelibus secernuntur; qui

742쪽

PAvLLI SACRATI iam delicta expiarunti si ego homo cxistens Dς mones in spiritu diuino expello, humana natura in me di,tior facta est , & in vos aduenit regnu Dei, perinde ac dicat, si vobis

Prospera cuncta eueniunt, cur vestra bona respuitis P aliqui in vos id est contra vos exponunt, quia im

p ijs, & perfidis secutius Christi ad

uentus horribilis erat, ac prior expositio mihi magis arridet, Cum fortis armatus cui iodit atrium suμm, in pace su it omnia, quae possidet. Exemplo utitur manifesto intueri volentibus, ostendens se huius saeculi principe virtute sibi inlita vicisse, quem fortem nuncupat, quod naturaliter ob antiquam tyrannidem ille talis exi stat, cuius causa fuit hominum ignania,atque socordia; ante enim saluatoris aduentum alienos Dei greges

743쪽

scilicet rapiens maxima violentia utebatur, & atrium idest mundum custodiebat, cuius imperio usque ad Christi aduentum pacifico potitus est,quia in animis infideliu nullo contradicente requiescebat. Si autem fortior eo Fuperuenerit , asseret arma, in quibus considebat. Sed Christus fortiori potentia victor omnes liberado superauit ipsum, atque expulit, armaque abstulit, quae sunt omnes species nequitiae, ac pecca torum,quibus confidens cotra homines plurimum valuit; nam Iud si, qui ab eo ignorantia & errore irriti tenebantur, ab apostolis ad verit

iis notitiam add ucti fuerant, & id quod a Christo fieri coeptum est,&ex parte factum, ab eis perfectum fuit. Distribuit spolia id est homines a daemone decepto fideles exhiP a bens

744쪽

23o PAVLLI sACRA Trbens custodiae angelorum, ad eo rasalutem, quod est triumphantis insigne; diripuit domum, ut ait Mattheus, quia erutos a laqueis illos, quos suos fore praevidit,ecclesiis cociliauit, atque coniunxit, & sic tertiam rationem affert; illi enim oste-dere volebant, quod non propria virtute, ipse vero probat quod non solum virtute sua expulerir, sed sortem etiam alligauerit,sicut ait Mata theus,&ex gestis patet, adimens illi potestatem fidelium voluntatem impediendi, ne se Christum sequantur, quo enim modo Principe non

victo hi qui subiecti sunt daemones direpti scilicet cum potestate fuerunt praedicere etiam videtur se non daemones solum expulsurum, S eorum machinationes dissoluturum esse, sed uniuersi orbis terraruerrorem

745쪽

HOMILIAE. 23 errorem erepturum. βui non ect me

cum contra me est, Et qui non costigit m cum dis ergit. Quarta ratio,Ego homines Deo offerre volo,Dsmon oppositum conatur ; Et ego veni,vt .lios Dei ab eo dispersos congrege ,& is cum mecum non sit , disperge- Te tentat, quomodo ergo qui mihi aduersatur, virtute mihi ministrat Enam si quis non adiuuans aduers rius est,multo magis qui obsistit;ac videtur hic occulte Iudaeos signifi

care cum Daemone eos coniunges,

ac statues ; ipsi enim non modo mala ei omnia machinabatur, Verum

etiam dispergebant,ac dissipabant eos, quos ille cogebat. Quare de ipso Daemone penitus haec intellitigenda sunt, no de Hs reticis, ac Scismaticis, quia ille animas captiuas tenete cupit, Christus liberare. Ille

P ι idola

746쪽

HOMILIAE. α33 vacuam & ornatam, & locum commode paratum, tunc assumit alios septe spiritus nequiores, penquos Daemonum & vitiorum uniuersitas

intelligitur, vel quod ille habitatio

ne illa commoda solus frui nolit, vel potius ne tam facile expellatur,& fiunt nouissima hominis peiora

prioribus, quod de populo Iudaeo

dictum esse, & ad eum haec omnia spectare, qui in uno homine representatur,satis expressit Mati heus, sic eueniet huic generationi pessimae Exivit enim spiritus nequam a Iu-dSis, quando acceperunt legem, de

agnum representantem Christum mactauerui, cum in eis antea, dum

ipsi secundum Aegyptiorum ritum vitam degerent; habitaret Iasmon; Et ambulauit per loca arida idest gentium solitudines, quae cum po-

747쪽

αι PAVLLI SACRATI stea credidissen t, non inuenta habi flatione, ad Iudaeos inquit Dei praesidio carentes, & nihil diuini in se continentes abibo; Et inuenit do-

mum vacantem templum scilicet

Iud forum, qui Christum hospitem

recipere noluerunt, quorum anti

mas nequiores De mones possidet; lnam tunc Iudaei in prophetas fami- itiam adhibuerunt; nunc vero ipsi lChristo iniuriam maxima inserunt, lmulto magis praui facti, quia post Christi aduentum magis obstinati fuerunt, quare propter ingratum eorum animum peccata duplicaue. runt, atque peiora a Vespasiano,ac Τito, quo ad externas calamitates attinet, quam a Rege Aegypti, ALsyriorum, aut Antiochi passi sunt , M a maiori quam unquam antea emonum numero discerpuntur.

748쪽

Sed haec no bis dicta esse, fratres charissimi,arbitremur, quia si nos illustrati,& a pristinis malis liberati demuo ad eadem scelera edenda reuertimur, grauior deinde poena, obsi quentia crimina nobis infligetur; Cauere igitur nos oportet, qui aDε monum tyrannide Christi virtute. ac benignitate eruti sumus, ne rumsum hospitem ipsum accipiamus, per loca enim arida ambulaticorda

scilicet iustorum explorans, si ibi gressus nequitiae suae figere queat,& praecipue ut eos possideat,a quubus semel expulsus est,& in hoc maxime vigilati, quod si obtineret, quomodo captiuos nos teneret, prosecto alios nequiores assumeret, Vt

maiori potentia nos custodiret, &nouissima seret peiora prioribus,

j quia post ablutione grauiora sunt delicta.

749쪽

1;6 PAVLLI sACRAT idelicta; minus enim malu est viarii

veritatis non agnoscere, quam agnitam respuς re, retroq; nos comearea

id est quoad poenam spectat, ignorater qua scieter mala comittere: Nasi Christus eu sortem appellat, quo pacto tuti nos erimus, quem talem inertia,atque desidia nostra emcit , Et certe fortis ille est, ut leo, si eius suasionem accipiamus, si vero auxilio Dei nixi ei resistimus, ut formi , ca debilis evadit. Capiamus igitur iter angustum, delatam viam fugiamus ;vsque quo fratres in deliti jsversabimur Virtutis gloria coruscare conemur, ut futuris bonis portamur, de assidue de poenis inferoru cogitemus; sic enim a viti js nosipsos facile retrahemus, Et daemoni spem in animis nostris hospitiufaciendi praecidemus, de Dominus

750쪽

N o M I L I AE. Iesus Christus nos cum eo pronus esse,& colligere velle cognoscens non solum cotra spiritum nequam Opem nobis, & auxilium fieret, sed Vt cum eo regno caelesti fruamur,

nobis benignissimus Iargietur. aut vivit& regnat Gloriosus aeternis sis

culis Amen. .

IN DOMINICAM

Quartam.

DE QUINQUE PANIBUS.

Irabile D. N. Iesu Christi factum nobis hodie

proponitur,fratres charissimi, qui videns muracula, quibus mundum regi constat,a tque administrari, assiduitate

vilia

SEARCH

MENU NAVIGATION