Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

751쪽

xa PAVLV sACRATI . vilia a nobis haberi, misericordia motus ex ijs, quae Opportuno tempore facienda praeter usitatum cursum, ordinemq; naturae sibi reservavit, quaedam hodie edere voluit, ut non maiora, sed insolita conspicietes nos stupor opprimeret, quibus quotidiana satietati, ac fastidio essent , Quis enim est, qui dubitet,

quin totius Orbis terrarum gube natio multo magis mira sit, quam virorum quinque millia satiasseὸ attamen nemo illam miratur licet dignam quam merito suspiciamus hoc autem admiratione nobis mouet, non quia maius, sed quia rari L simum est. Sed D. Ioannem audi mus . Gnjt Iesus trans mare galde quod est Tiberiadis. Sicut maledicos ac feros repugnatio asperiores rod-dimus, cedendo facile mitigamus,

752쪽

se Christus, Pharissorum, serti, rumq; inuidiam , ac fui orem Vtextingueret, qui eum quotidie calumniabantur,&insectabantur, abijt scilicet nauicula,ut ait Matth. transmare, idest stagnum Tiberiadis ciuitatis prouinciae Galileari more. n. Hebraeoru omnis cogregatio aqua

rum mare nuncupatur , non autem

timore mortis discessit, sed inimicis suis parcens, ne homicidium cuhomicidio coniungerent, simul&Opportunum tempus patiendi e pectans, quod sequenti anno in festo Pascatis die futurum erat ; nam hoc anno Ioannes imminete eodefesto capite plexus est; cum enim,

quod acciderat, hoc sibi discipuli renuntiassent, recessit in singulis

rebus veram carnis sumptione declarans, ac vitadae temeritatis mota

753쪽

EU AvLLI SACRATIti te vltro offerendi exemplum praebens; Indesertum autem locum,Vt

inquiunt alij euagelistae, profectus

est Christus, ut insectatores, & Herodis tyrannidem vitaverit magis quam metueri hoc miraculum editurus, ne quis ob ij ceret a proxima

ciuitate panes sibi allatos fuisse; vel ingrediens solitis dinem, ut credentium fidem exploraret, & an turbae sequi vellent ; Illae vero sequenteS non iumentis, aut vehiculis, sed pedibus quantam de salute sua curam

adhiberent,demonstrabant,& mentis etiam ardorem. At pedestres eas dum praeuenisse ait Marcus, apparet non in aliam maris ripam siue

Iordanis discipulos cu Christo nauigio peruenisse, sed proxima eius loca ad ijsse, quo indigenae,& incolae pedibus peruenire poterant, m

754쪽

Πo M I L I AE. rsequebatur multitudo magna, quia caecorum illuminationem, aegrotorusanationem, solutamq; mutorum

linguam,& alia signa aspiciebat ;Atque amplius, quorum corpora sanabantur a Christo,eorum etiam animas ab eo maculis abstergi scire nos oportet ; & quaquam doctrina admirabili potiebatur turba, signis tame, quia mente hebes erat, magis mouebatur: Quae autem signa fuerint, dicere mittit Ioannes in narrandis Domini sermonibus operam suam nauans. Subjtergo in

montem Iesus, oe ibi sedebat cum discipulissuis. Propter signum quod erat

iacturus, erudiens nos,ut omni perturbatione vacemus, apta est enim

ad philosophiam solitudo, aliquando solus ascendit Christus, ut ostendat eos, qui Deo frui volunt, omni

cura

755쪽

, a P Av L L Is A C R AT i cura & solicitudine carere debere Erat autem proximum testus dies Iudaeorum, ad quem properantibus o mnibus Hierosolymam non modo ipse non abi)t, sed discipulos secumducit, ut occasione a nequitia Iuriorum capta paulatim legem sol . ueret. Cum sublevasset ergo oculos I sus, et vidisset quia multitudo magna menisset ad eum. Ut disceremus noSPhuc atque illuc oculos non erigebat, sed attentus discipulis diligem ter loquens sedebat, & ad seipsum

eos conuertens: & cum turba aspexisset, quam esurientem agnouit, Smisericordia captus pascere Volebat no solum ut bonus, sed etiam ut potens: Quid enim profuisset bonitas,ubi non erat panis quo turbae vescerentur, nisi affuisset potestasὸ

ieiunt illae prosecto remansissent. Dixis

756쪽

Dixit ad Philippum,sed aeteri Euan gelisti: aiunt apostolo ante Christo suggessisse ivt qas dimiit et,quibus ille responderit,quod turbs nonecesse haberetiit discedere, at illis ipsi ci bos suppeditarent, eos inducerς vciens , Ux ipsi diceretot, quo: paues haberent . N sic ex corum confessione panum quantitate audita magnum appareret miraculu;

Deindo vise multitudim Philippo dixit, quod loanes ait & alij prster

miserunt. Unde ememus panes, mima

ducem bi ' interrogat ut discipulo propriam tarditatem, & ignor n- tiam suam demonstret, quam ipse in se perpendere non valebat. Qua re autem prs ceteris Philippum ten tauerit, idest eius fidem explor uerit, haec ratio in promptu est, quia

Philippus libenter discebat, *piuc

757쪽

que quirebat, sed no adeo erat acutus, ut altiora intelligere ac percia pere posset, quod ex eo patet, quia

saluatorem diu secutus, & varia diuinitatis signa conspicatus, ac tam verbis quam rebus ad cognitione eius tractus ultimo fere tempore ad Iesum dixit: ostende nobis patrem; tanquam ergo rudiorem ad sublimiora ingenio consequenda,& ad

fidem vocans, & roborans interrogat eum, sicut ait Ioanes, tentans,

ipse enitii sciebat quid esset factu-TuS,D Unde ememus, ut inopiam diascipulorum ostenderet, illud enim et eartificiose dictum est, quasi dicat , qua pecunia; nam qui omnem illis colligends pecuniae viam praeclusisset, ad illud interrogando eos vult allicere ut in quiant, si multitudinem hanc pascere voluerit , cum,

758쪽

hihil discipulis esse sciat 'pori bit ipsum inexplicabili yi tu

ac potestate, ut Dominum alimeta producere. Hoc enim sulum rei, quum erat ad quod illos prouoca bat. Non iguorans igitur Domunus quid Philippus esset dicturus, sed certissime sciens inuenit eum humanis affectionibus valde subi ctum esse, qui respondit i Mucentorum denariorum panes non se ciunt eis

Ut mnusiurique modicum quid accipiat , quanqua ex Marco constat eum ex ore ceterorum locutum esse, qui dixerunt, eamus, &emanus, & Luca, nisi forte eamus,& emamus, qui

verba prae stupore dicta esse opinamur , valde tamen se hebetem indicat; na de Christos perfecte ipse seisisset,de eius largitate minime diffideret ι ideo eu erudiebat Christus;

759쪽

μ pAvLLi s AcRATI etiam ii simpliciter miraculum edudisset, non suisset omnibus ita m nitellum ; nunc autem Philippum prius confiteri inopiam cogit Christus, ut ille certius miraculi magnitudinem discat, & huiusmodi interrogatione in certissimam signi cognitionem inducatur. Sed & A dream similem Philippo inuenit lucet altius de illo contemplantem, qui dixit, E ipue mus hic qui habet

quinq; e panes ordeactas, duovisces, se quid inter tantos ξ AndreaS, ut Opinor, Heliseum viginti panibus hordeaceis centum homines pauisse audiuerat, mente igitur excogitauit aliquid excelsum,sed ad summa peruenire nequiuit; nam credebat

Christum de paucioribus pauci ra , & plu ra de pluribus esse gest Iumiat fallcbatur 3 Perinde enim

760쪽

ei,&pluribus,&paueioribus iuri bas alere facile erat, quia subiecta materia non indigebat. Sed ne earum rerum creatio ab eius. s pientia aliena esset videretur , admiraculum prodendum ipsis utitur Dominus contra Manicheos panes ει omnia a Deo malo creata esse i

quientes : ex mente tamen caeterorum ut alii Euangelistae tradunt: Andreas hoc quoque dixisse vado

tur. Considerate obsecro,vos fi tres carissimi, una mecum , quae de quanta illi viri mirabiles comedebant, Et quam vilis eorum mensa esset, & quantopere escam contemnerent ; duodecim enim existentes quinque tantum panes, & duos pustes secum afferebant; Et quod caput est, iussi ea tradere , non repli- cant, quomodo famem nostra nitae

SEARCH

MENU NAVIGATION