Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

771쪽

PAvLLI sACRATI Apostoli ergo ante corruscant laeuangelij fulgorem nisi quinq; panes, & duos pisces habebant, qui in lalus aquis, & amaris fluctibus

versabantur. Non vero, fratres cae

rissimi, sequi Christu conemur eius exemplo egentibus pro virili sub uenientes, atque mundi huius deli cias. ut apostoli contemnamus, MPasca celebremus idest a vitiis antimum ad virtutes traducamus: Qui enim a prauis actionibus cauent, illi corporis quiete fruuntur: Qui veroa peruersis etiam cogitationibus declinant , ad contemplanda mentem quietam adbibere valent; Et illi panibus domini saturantur, qui quod auribus audiunt, opere exercent. Ac quinque corporis sε sus Spiritui subijcere nitamur, ut fragmeta quoq; cu apostolis nobis

772쪽

N o M I L I AE. Is colligere liceat, ta mysteria illa 1 e Creta magis scrutari, Et Diis L sus Christus nobis dona sua libeter tribuet, denique super mensam in regno suo, ut comedamus, ac bbbamus largietur. Qui vivit,& regnat in aeternῆ benedictus. Amen.

Hic desunt mmilia duae Dominica vos. Quadragesima casu omissa infra μι. 33 s. posita.

EIUSDEM

IN DOMINICAM

Andem, fratres charissimi, post expletum dieraquadraginta ieiunium,& post sabbati tristitiam ad hunc sanctissimu ac salutarem Paschatis diem laeti peruenimuS , . . R qui

773쪽

16o PAvLLI SACRATI qui dies primarius dierum luce prima in eo lucescente, idest, diluculo Domino cum triumpho sum gente,quod mors ab eo deuicta est, ac Daemoni regnum ablatum, perfectus,& clarus existit: Hunc colere , & venerari debemus ex animo maxima cum laetitia, ut eius fructum assequamur, atque festum hoc celebrare, ut non solum ad memoriam reuocemus Christum mortuum fuisse ac surrexisse; sed cetera etiam, quae ad solenem hunc diem, spectant, non omittamus: Nam, ut i

inquit Apostolus, propter delicta ii ostra Christus Cruci affixus fuit,se

autem a morte excitauit, ut nos iustos redderet. Ac transitus iste, ει cui Pascha, hqbreum verbum significat, de morte ad vitam,& de mortali vita ad immortalem in perpeLsione

774쪽

sione illa Domini, & resurrectione sacratus est ; quod declarat etiam D. Ioannes inquiens : cum vidisset horam Iesus appropinquare t traseat de hoc mundo ad patrem,&c.

Sed quotienscunq; Pascha festum. Celebramus, num toties Christus moriturὸ minime, sed anniuersaria quasi ante oculos nobis eius quod gestum est,proponitur recordatio. Haec autem dies quam sit celebris,N gaudij plena, nos admonet ecclesia mater nostra, quae his septem diebus sequentibus canere noS Ιubet;Haec dies,quam fecit Dominus,exultemus,MLetemur in ea ; est enim una ex septem, & extra, atque appellatur octaua, in qua Synagoga terminatur,&ecclesia nostra oritur, &sabbatum Iudaeorum festum in hac solennem diem mutatum est i nam

. R a sicut

775쪽

aca PAVLLI SACRATI ut sabbato seruile munus Iudaeis obire non licebat,sic idem nos hac die dominica obseruamus, quia viiijs non seruimus. Et Christus hodie cum latrone Paradysi ianuam reseravit, quam effringere potuit nemo, &electorum suorum nullo

apud inferos relicto ostendit nobis hodie quid egit;surrexit enim Christus Dominus noster,& in se ipso

exemplum nobis edidit, ut sperare discamus corporibus nostris in L ne Φculi hoc idem esse euenturum. Carne ergo surgere oportet, quia

compositi actio est, no tantum animae,quae corpori,ut materiae sorma coniungitur; non enim in sola ani-

ma ultimus finis, beatitudo sciliceteristit, nec in hac vita propter varia fortunae iacula haberi potest; Et omnes surgent, iquit D. Paululus a

776쪽

i HOMILIAE.

llas,& D.Ioannes, omnes qui in monumentis sunt, vocem filij Dei audient ; anima enim a corpore separata in persectione humanar spetiei esse nequit; ergo carnem a Deo excitatam iri patet ; quod naturale secundum quid erit,quatenus corporis ad coniunctionem cum anima inclinatio est, simpliciter miraculum in se continebit. Christus autequatenus Deus & homo causa est, ut nos surgamus , quia sicut is diuina virtute seipsum excitauit, sic nos omnes suscitabit,ut ait D. Paullus; Et nostra resurrectio cum illa Christi quatenus ad naturae vitam

spectat, similitudinem habebit, in

qua omnes ad Christum conformati fuerunt,& ideo ad vitam immo talem surgent, licet inter sanctos,

777쪽

- 1M PAVLLI SACRA Trriam attinet, discrimen futurum sti

Sed scire oportet, quod Christi resurrectio, quae vita est noua, vitaq; in eum credentium, a diuinitate sine ullo medio, aliorum aute ab intermedio Christo homine surgente causam habet, & ipse ratione corporalis suae dormientium primitiae, & mortuorum primogenitus, id est non post quem alius, sed ante quem nullus,vocatur; Et quod primus ille ex inferni tenebris in luce

surgendo emerserit, quare cum se suscitauit ipse, causa extitit, ut alij a mortuis excitentur, Et ostendit nobis vitam, quam eligere debea mus, quando digna dignis, & mala malis ad retribuendum venit. Dicit etiam Paullus Tubam fore causam, ut cuncti surgant, & non nulli

addunt Deum angelorum,& praeci

778쪽

pue Michaelis Archangeli a superioribus adiuti in collectione cinerum, & aliarum rerum ad reparandum corpus humanum parandam ministerio usurum esse. Certissima

est igitur eorum qui Christum sequuntur, fiducia diuinitus promiLsa, & eorum propria fides, scilicet quod mortui surgat; & veritas qugmentiri nequit, hoc pollicita est; Vera igitur promissio existit, pra sertim cu Christus in corpore suo

hoc ostendere voluerit, quem decies apparuisse ab euagelistis commemoratur, ut recitat Augustinus. Nam primum Iesus Mariae Magd lenae ad monumentum, quae illum vidit, at non cognouit, eum enim horti cultorem credidit,& audiens se nomine appellari, Mariaὸ statim apertis oculis eum agnouit, &ac-

R currit,

779쪽

26s PAVLII SACRATI currit, ut pedes attingeret, & dixit ei Iesus, Noli me tangere, nonduenim ascendi ; nec Ioannes a ceteris Euangelistis discrepat illius tantum mentionem faciens, cum alij dicant alias cum ea mulieres fuisse; multo.n. haec ceteris amore in Christum ardentior erat. Deinde eisdε mulieribus a monumento egredietibus in itinere in cospectum se dedit , quae accesserunt, & tenuerunt pedes eius& eum valde veneratae

sint : Quae igitur sic quirebant, quae ita currebant, dominum i gentem , ut obuiam haberent, meruerunt; qui eis inquit, Avete, ut maledictum Eus in mulieribus λυueretur, atq; ostenderet se omniabus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam peruenire queant,adiuuξad' occurrere. Col

780쪽

H D N I L I AE. affrligimus, & cum angelis collocutionem bis eas habuisse ad monumeni tum venientes, & vidisse angelum unum , ut Mattheus , & Marcus aiunt; Et postea duos intuitas ecse, ut Lucas,& Ioannes narrant s

Et similiter conspexisse bis Domiti num, semel quidem cum illum colentem hortum putauit Maria, &nunc iterum cum ipse illis in via obuiam prodivit, ut eas repetiti ne firmaret , atq; a timore liber ret, ac recrearet , sed ibi Magdal nae no datur tangendi facultas, hic vero tangendi, & tenendi copia coceditur: Supra quidem negauit tactum Christus, quia clauso Zurre xit Sepulchro, ut immortale iam corpus factum esse doceret, quod

in monumento clausum mortuum

erati Tangendos vero pedes muligribus

SEARCH

MENU NAVIGATION