R.P. Petri Perpiniani Societatis Iesu De vita et moribus B. Elisabetae Lusitaniae reginae historia

발행: 1609년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

euntque Regnum moerore, luctu, calamitate li. berauit. Alphonsus per nuncios parentis, qui R gem praecurrerant, ex imminenti periculo seruatus cum eduxisset suos, & bis acie instructa Dionysium inflammato dolore festinantem expectare decreuiset, & cum eo veluti cum hoste signa conia ferre, semel ad Sintram, iterum ad Aluogas, qui vicus millia passuum abest ab urbe, bis tamen repente mutata sententia sita sponte discetiit antece

tamen, incertum an reuerentia patriS, an metu regis, cuius & causam, & vires superiores esse non dubitaret. Ego magis id accidisse credo occulto Dei numine, caelestique instinctu, qui & Reginae patientiam insolentia fili) seditiosii diutius volebat exerceri, & tantum eius animo, vel potius uniuersae Lusitaniae vulnus infigi nolebat, ut filii sanguine pater suum quan uis iustum odium

exaturaret. Quamcunque ob causam non exo

mula, cum a patre irato iratior ipse discessis et, venit eo, ubi mater remanserat, nam iam dic non eam viderat ut pro tanto beneficio quas r serre non poterat, gratias ageret duci & parenti salutis suae. Hic eximia pietate mulier diligenter cum filio sermocinata esse dicitur, si sorte posset eius animum tam obfirmatum in iracundia, di tam durum oratione mollire. Qi iam sibi cha ra esset ipsius non modo vita, sed etiam dignitas per eos dies satis superque cognitum esse aiebat. Amare se quidem filii salutem, impietatam & audaciam iuuenilem nec probare, nec ferre posse. A quo enim dissides quem oppugnas 3 in quem ata 'ciem dirigis 3 Cui dignitatem suam vi, & multitudine armata eripere conaria λ Praetereo hum

112쪽

ss. HISTORIA B. ELIs AB nas, diuinasque leges, atque iura quae contemnise nihil de poenis dissero, non illis modo quae in regione sceleratorum sunt praeparatae omnibus, qui fraudes inexpiabiles conceperunt, sed ne i Ilis qui

dem, quae sunt in impios filios viti lates adhuc & sentientes constitutae, & tanquam domestic: furiae nusquam eos consistere sinunt ; quas tu fontasse, quia nondum praesentes cernis , nusquam ituras putas ; Hoc enim est iuuentutis com- adfuturas putas. mune vitium, praesentibus tantum bonis & malis duci, ac moueri: sutura longeque remota parvipendere. Sed si illa negligis, quae dies atque noctes omnibus improbis impendent, contemnere potes amorem, & indulgentiam patris λ Quas ille contentiones λ quae certamina λ quos bellorum fluctus non vltro scibijt, ut tibi daretur pro dignitate coniux regia stirpe orta Z Quas vero pecunias 3 quae oppida λ quae ornamenta regiae maiestatis, & insignia supra aetatem tuam supra consuetudinem puero peno infanti non tribuit Pro his tot beneficijs eam tu reserea parenti gratiam, Vt eum senem ablato imperio priuatum reddas, per quem ipse ne puer quidem filisti priuatus p An iis eo te genuimus, ut haberemus domi, cuius mani-

bus necaremui 3 Ideo tali uxore, tantis omnium re

rum copijs ornauimus usque a prima pueritia, ut nostrum iam extrema senectute diriperes patrimonium dignitatisλ Quid sentire credis Lusitaniae prin- ei pes , quid animi habere miseram plebeculam Quid sperare ciuitates fidelissimas 3 Tene in sum ma poteilate commodum, & tui cognoscentem fore, cuius paulo amplius, quam priuati contu

maciam ne ipse quidem pater possit sustinere3 alie-

113쪽

num praebiturum , qui bellum nefarium habeas indictum ei, a quo vitam acceperis ρ iuste ac moderate regnaturum , qui tam iniquis rationibus tibi munias ad regnum viam Θ Latrocinia prohibiturum, qui ipse aperte quodammodo latrocin ris 3 Ilicundam tibi fore bonorum dignitatem, cui

vilissima sit optimi & sapientissimi eatris vita Quod si animi grati laudem facile spernis ingratus ; si tuam ipse dignitatem pro nihilo ducis, moueant te preces, lacrymaeque Matris, cui

bis iam vitam istam, qua frueris, debes: moueat misera & solicita senectus Dionysj patris tui, qui nunc dolet, sat scio, & angitur tantis

malis, acerbeque deplorat pertinaciam tuam, Mista in sententiae tam detestabilem obstinationem. Obserua, cole, ama regem & parentem tuum, ei pare, eius dignitatem tuere, iram extimesce, vitam ante fer saluti tuae : Me me, inquam, iugii-Jas, quoties in ipsum casta a moues Hac vel non multum absimili oratione, quae cuiusu s etiam

alienissimi animum commouisset, ac fregisses, Regina cupida pacis filium flens a bello facietido frustra deterrere contendebat. Altius enim in pectore infixus erat ille partitia ab inuidia, partim a cu p i ditatς prosectus dolor, quarti ut cuiusque verbis leniri pos et . Non ignoro scriptum sucisse quosdam, haec Alphonso iam a fata dii Vincenti; templo redeunte fuisse gesta . Sed veri si in ilius videtur cum eo iret, accidisse. Uerum Alphonsus. a matre digressiis nihilo factus eius oratione melior, aut sedatior, Coninabricam concessit: uxorena, liberosque suos Ergavicam duxit

114쪽

fg Hrs TORI A g. ELISAEETAE extra Lusitaniam, quo esset ad id bellum, quod

parabat, expeditior: Conuocauit omnes undique clientes suos, exposuit pericula, quibus d functus esset, mala quibus urgeretur : suam vitam, suum sanguinem nullam ob culpam suam, tantum ob insitum quoddam patris odium om

nium telis & gladijs petii si qua spes reliqua sit

salutis suae, eani ouinem spena, in fide & virtute suorum habere collocatam: si se ipsi destituis. sent , quo se verteret non habiturum illuni quondam vocatum haeredem regni. Haec paucis questus, quid facto opus esset, ostendit. Permoti erant omnium animi, grauis tempestas immin bal: quam Rex ut orientem comprimeret, Omnibus ciuitatibus quid ageret alius, quid machinaretur , significat: edicit, quicunque partes eius sequeretur, aut in oppida, Cistellaque reciperent, se eos in proditosum, & transfuga-

rum intularum ducturum. Receptrus est tamen a Leriensibus, cuius rei nuncius ut perlatus est ad Dionysium Scalabi commorantem, commotus est ille vehementer, timere coepit, ne tam

periculosa contagio desectionis latius manaret Elisabeta erat ea mente, qua suerat semper, vi ci filium saluum esse vellet, & impietatem eius in regem detestaretur. Tuebatur regis designati vi- tam Lusitaniae tam necessariam, animi iuuenilis impetus Reipublic. tam pernitiosos deprecabatur: filium morigerum patri, patrem filio plac eum videre cupiebat. Iccirco tantuni antea ela- horarat, ut periculum ab eius capite propulsaret, i non ut iuuaret audaciam Alphonsi , sed ut imp

diret Dionisiij surorem, non quod probaret illius

115쪽

LusITANIAE REGINAE. 99lius scelus, hunc odio dignum esse iudicaret, sed quod discordiae domesticae miserum illum, & exitiabilem exitum arbitraretur, vel filij necem, vel calamitatem patris. Non tamen desuere, qui san- .ctis imae foeminae consilium improbarent, & epi

omnes aequi rerum aestimatores, regni totius incolumitatem referrent acceptam, eius pietati, studio, diligentiae, non dignam factis poenam dari

oportere censerent. Adeunt nonnulli regem periniquo in Alphon sum animo, docent un*m reginam obstare, quo minus parenti pro suo iure in sceleratum filium animaauertere liceret. Noa esse ferendum, pluris esse matri vitam. seditio-

Π fil' , quam uxori maiestatem praesta a s viri:

magis eam indulsentia muliebri, ' in coniugali charitate commoueri: insolentiam iuuenis pervicacis alere, fouere, despicere miseri dignutatem , & grauitatem senis. Si sapis , segrega uxorem, adime Castella cum vectigalibus, trade taliberam custodiam : ea praesente nihil tam o culto fieri in Alphonsum aut decerni poterit, quod ille non con inuo resciscat. Pecunias vero suas dum mater retinebit, quid filio defuturum putas non setis expertus es, quam facile eius primdentia ad nihilum recidant tua consilia, cum diligentiam illam tantam omnium celeritate sup rauit, & ex tuis manibus eripuit iamiam fere ς ptum hostem expectas, ut tu ipse vinctus, grassatoribus , & latrunculis dedaris, Ut Rrbitratu suo poenas pro suis facinoribus do te sumant nil verius, nil melius visum Dionyso. Elisab tam amandat Ierstricam: indo egredi, aut aliis ire vetat: eripit omni/, quae anxe dederat, sum-

116쪽

roo HIsTORIA B. ELISABET AAPtum tantum si umento, caeterisque rebus dari ii bet. Paruit modestissima foemina viri voluntati; ne verbum quidem dixit, quo minus. in illam custodiam daretur. Breui Lusitaniae fines, non solum de illa seiunctione fama, sed tristitia etiam pera- grauit. Veniunt ad eam Castellorum, quae habu r/t, praefecti: quae audierant, Vera esse com pCriunt: exclamant animi dolore , ferri non pol se tantam indignitatem rerum : ei se iureiurando solenni obligatos re obstrictos esse : obsecra- re, ut secum in sua castella ire vellet: esse viros, esse arma. quibus reginam su/m in fristinam dignitatem re tituerent; neque ita occidisse virtutem patriam, ut regiam crudelitatem non possent

ulcisci. At illa, se quidem nihil de pristina sor: tuna desiderare dicebat: illas angustias rei familiaris, atque loci sibi ellae ac suis satis: quod rex

vellet, decerneret, iuberet, id grauum, iucundum , sciatae ducere : ibi libentcr futuram , ubi esse iuberetur, quandiu vellet, qui imperauisset: cum commodum ei videretur, fore, ut ipse ad se arcesseret qui ablegasset, & redderet omnia, quἡ a bstulisset Non esse necesse, neque expedire ob eam causam bellum facere, nouoque te rore augere tantum malum intestinum, atque domesticum. Molesta & grauis erat Elisabetae famulis haec leuitas & modestia, suas iniurias contemnentis. Monebant saepius, ne tam singularem, tam obuiam talium virorum voluntatem aspernaretur: . nonnunquam etiam obsecrabant, ut bellum a su is Castellis geri vel iuberet, vel certe pateretur: sic breui futurum pollicebantur, ut in integrum resti-

117쪽

tate, submissione mulier priuatas iniurias, omnes 4ndignitates, & acerbitates sola perferre, quam poliari, & trucidari videre multos innocentes excitato bello. Imperauit aperte ijs, qui castellis

praeerant, ne quem inde motiim oriri paterentur;

quam sibi semper praestitissent, eandem regi fidem

seruarent. At Dionysius uxore remota, quam suis consilijs multum officere credebat, ad Leriam oppugnandam aduolat, poenas doloris sui ab illis re- metiturus, qui contra propositum edictuitu Alphon- sum intra munitiones accepissent. Plurimos eo- rum ex Monachorum Cistertiensium templo, quod est Alcob aciae, quo metu confugerant abductos iam ad supplicium traditurus erat, quum repentino nuncio ad Scalabim recipiendam, quo filius vi irr perat, aduocatus est. Inde igitur quum aduenientem filius fugisset, scripsit ad praesectum Leriensis arcis, ut extremis supplicijs afficeret, qui sultant autores recipiendi Alphonsi, praeter illos, qui ad Asylum Alcobaciae confugitant: eius templi religionem plurimum apud se valere vel- le , quae semper apud maiores suos sanctissima fuisset: Nouem oppidani facile principes suae Ciuitatis pedibus prius amputatis cremati sunt, quod more nostro ignominiosissimum habetur supplicij genus. Alphonsus autem exclusus undiqtie Corumbricam venit , Montis maioris co

gnomento veteris arcem eae pugnat ita, eadem ri

pa Mondae: ad urbem Portum paulo supra Durii ostium impositam fiumini contendit : ex IzInere duo Castella Feriam, & Gaiam capit, quo-: rum illud Langobriga, hoc Cale creditur fui ne Quondam: ipsam urbem nondum cinctam moenibus

118쪽

ro HrsTORIA B. ELISABET AE aci te redigit in potestatem. Accessit eodem Petrus comes e Ius frater ex Castel la, bi causa ipsius, rebus Omnibus amissis, exulabat, euocatus: adiunxit se s cliun & participem fortunarum omnium. Vimaramas quum ab oppidanis moenibus excluderentur ov

pugnarunt primo, deinde circumsederunt. Ibi nun-

cii Dionysium iam satis commotum superioribus Tebus magnopere perculerunt: qui aduersus filium imperatorias artes quaerere coactus, opulonio exercitu conscripto Cohi inbricam obsedit, quod uniana certissimum, ac tutissimum receptaculum filio pate- Vat,ut ille periculo suo Zr suorurn auocaretur ab oppugnatione Immaranarum: Et quanta is inuitus multumque tergiversans retraheretur, re cognita iuuenis sibi timens, obsidionem soluere properauit, Opem serre laborantibus. sed quoniam ad urbem circunuallatam ex omni parte sine periculoso rtamine non poterat adiri, spe pacis & compositionis oblata, pactiis est cum rege, ut aliquo tantisper conc cςns Con imbricam metu liberaret Concessit ille cum suis ad sancti Martini mille passes ab oppido, Cundo amne vel paulo amplius. Compositio in diem ex die differebatur. Dionysius aegre ferens speciosis conditionibus se deceptum este, rursus Con imbricam Versus castra monit: ad aedem sanisti Francisci, quam aedem iuxta pontem stam esse diximus, con-s it. Illo aduentu suburbana aedificia, quae muro non continebantur, partim diruta, partim spoliata, vallum utrinque circundatum, multa I uia praelia pro monimentis commissa, caedes indignis limae, & maximae ciuium inter se factae. Nam qitum alii alium, impetu quodam animi caeco, sequerentur, alij aliud claniarent, amici ab amicis, se

119쪽

LusITANIAE REGINAE. Ior tres a fratribus, paretes a liberis, liber i a parentibus, per imprudentiam, miserandum in modum, truci dabantur . Erat illud spectaculum funestu ac luctuosia, quum subito maerentes illos ac lugentes videres, quimod , victores propinquum aliquem, aut necessariupro hoste iugulauissent,&quos vivos ante petiuis sent impio ferro,eosdem mortuos magno animi dolore cum lachrymis & eiulatu desiderarent. Omnino res ad interitum spectare videbatur: nec prius vel oppugnandi vel resistendi finem facturos apparebat, quam alteruter victus profligatusque cessit siet. Dum haec alibi geruntur tanta contentione, tam

infestis odijs omnium, interea sanctissima Regin', haud ignara quanto in discrimine versaretur & filius, & maritus;quanta calamitas peruadςret per totam Lusitaniam, cum omnes undique mulieres, quas

honestius & religiosius vivere sciebat, conuocasiet, una cum eis in illo quasi exilio vel potius carcere, mirabili quadam cibi continentia Si pietate vivebat. Multae hebdomadae cuiusque diebus semel tantum cibum capere, nihil praeter panem, & aquam, ad v ictum adhibere, quantum temporis rebus caeteris et

iam quieti necessariae detrahi posset, tantum ad iram Dei placandam in sacris precationibus, inobseruationibus,in sacrificijs, quae multa fieri ilibebat, cou- sumere,perfundere pijs lachrymis aras, precari, reorare Deum,ut illum tantura motum, Se tumultum ope aliqua caelesti comprimeret, sedaret iuuenis temeritatem, mitigaret iram senis, succurreret rebus

afflictis,& labentibus: non posse regnum illud esse diuturnum, in quo filius cum Patre tam infenso de

inimico animo certaret, se quidem iam diu esse commeritam, ut om ues animi dolores di corporis o-

120쪽

nanes asperitates reru, omnes aerumnas sustinere coageretur ea videret praesens,quae ne absens quidem

sine luctu posset audire Quid tamen illos meruisse, qui obijcerentur hostium telis 3 quid illos, quorum

corpora lacerarentur, bona diriperentur, agri incederetur,sedes diruerentur λ quid illos qui vita tanto labore,& sudore propagata ferro redderet parceret miseris, ferret ope supplicibus, subueniret innocen- tib pestem illa in dies latius serpente suo numineo bonitate prohiberet. Vt verb audi jt, qua acriter pro Coniimbrici moenibus dimicaretur, quantae ciuium strages ederentur,quam inflammati essent animi omni idolore ac moerore perditὶ quid ageret, quo se verteret, nesci obat. Cudiari diutius exitio stim, ad praeli ii dirimendum cotemnere regis imperium superbum videbatur . Lusitania ad interitum ruentem intueri dolore intolerando,regi quan uis iniusta imperanti non obsecundare nefas ducebat. Intellexit tandem regiae dignitati, autoritati salut que constile re, id demum esse obtemperare regi. Diony sium causa cognita, non in meliorem modo partem interpretaturum, sed etia pietatem erga omnes, studio conseruandi regni laudaturum . Euolat repente ex illa custodia,Con imbricam petit, virum adit, cum filio sermocinatur, conuenit principes Viros utriusque partis, praeter caeteros Petrum Comitem Alfonsi fratrem, non cessat, non conquiescit, non defatigatur,al tos orat,alios deterret, alijs supplicat,alijs promittit, adhibet omnes i. achinas, versat se huc di illuc, sectit pio fietu mentes omnium, efficit ut ab armis discedant, aliquo se conferant, ubi sine strepitu armorum, sine sanguine, cognitis fili j postulatis,

quae aequa viderentur, concessis, omnia per viros

SEARCH

MENU NAVIGATION