장음표시 사용
81쪽
LusITANIAE REGINAE & Con imbricam itinere , Caelium olim Antonino, fuisse non leuis est coniectura quod quem unum ille filium virum ex legi ima uxore susceperat,
is obierat, priusquam ex eo nepotes ullos haberet; 'etebat a Dionysio , ut filias suas clarissimis aeopulentissimis viris Castellae regulis collocatas, quae solae reliquae erant, pro legitimis haeredibus' haberi non solum pateretur, verum etiam iuberet. Erat Elisabeta, ut diligens in concilianda & con seruanda pace, sic&in periculis prouidendis pru- .dens,& fortis in propul sandis. Si Alfonso quod postularet,concederetur ; non esie recusandum intelia
ligebat, quin magnum aliquod malum ea res a ferret uniuersar Lusitaniae. Primum enim quanta si
rei de imperio Se opibus regni diminutio; si oppida
munitissima, in ipsis regni finibus constituta, totius Lusitaniae claustra alienarentur: & ad viros nabi ses, potentes, principes vicini & nunquam satis pacati regni peruenirent λ Deinde quoniam Alsonsus totius rex Lusitaniae cupiditate infinita regnandi latius, vivente adhuc uxore Mathil de comite Bononiensi duxerat Beatricem Alfonsi decimi Castellae regis filiam, & Dionysius natus erat ex posteriore ante prioris mortem , merith non legitime credebatur ortus . At Alfonsus frater editus erat in lucem post uxoris verae discessum , quo tempore iam secundae nuptiae ratae iureque coniunctis habebantur. Ideo etiamsi a Pontifice maximo impetratum esset, ut Dionysius patri succederet; tamen Alsonsus ingenio serox suum esse regnum, sibi sceptrunm
- iure debere non obscuse loqtiebatur. Ea res
non leuem suspicionem afferebat asse i
82쪽
ti regni: ad quod occupandum quantus patefieret aditus , si ea ianua generis illius, alienigenis ho-
minibus, & non satis aequo animo in Lusitanos committeretur; qua effracta & reuutia , tota Lusitania pateret λ Quapropter IRegina communi omnium utilitati consulens ac tranquillitati, composito libello Alfonsi fili j sui nomine pueri adhuc in
iantis, ad quem haereditas veniebat, regique oblato eum obtestata est, ne aut ipse fratris filias pro legitimis haeredibus haberi iuberet, aut id a Pontifice maximo benefici j loco impetrari pateretur. Quibus rebus permotus Dionysius, ut in tanta trocitate oportebat, fratri non cum aequa postulare respondit, simulque docuit, quantum ex eo periculum si non in praesens , at in posterum ostenderetur. Tulit ille per iniquo animo, nequeres', aut in pace aut in bello, erat audiens dicto, uti bonum fidelemque fratrem vel clientem facere conueniebat . Advocare auxilia generum suorum, facere crebras ex oppidis in agros e cursiones, omnia circum circa habere in sella, ijs, qui Dionysio parebant, pro Viribus nocere. Anni tum circiter mille ducenti octoginta sepatem a partu virginis numerabantur, quum bellum ciuile moueri coeptum, sed furoris deinde, Maudaciae maturitas in annum ducentesimum octogesimum nonum supra millesimum erupit.
Namque inter Dionysium, & Sanctium Castes Iae regem, qui ut supra significatum est, regnum Alfonso patri & filio fratris abstulerat,
ita conuenerat, ut Al sensus haeres Lusitani regni Beatricem alii or sanctii filiam. Perdinandus
83쪽
. si iam Dionysj, quum primum liceret per aetatem; & sanct issima necessitudine affinitatis, duo
opulenti reges pacem inter se amicitiamque firmarent . Hac nuptia una pactione facile uterque continebatur. Colebatur religiose fides scedere deuincta, quum Alsonsus frater infensus Dionysij generos suos , qSi contra Sanctium regem suum arma ceperunt. oppidis recepit suis. Querebatur ille crebro, foedus violari dicebat, a que fidem, si sui capitales hostes, fortunae suae iactatae portum apud Lusitanos inuenirent. Rex imperauit Alsonso , ne contra foederis pactionem receptaculum illis & perfugium praeberet. Verum nec socer generos ehcere, nec inimi cus neque enim frater inimico morem gerere in animum induxit: se capite quodam patriae donationis de praerogatiua liberum seruitute regia, & omnium rerum immunem esse respondit: neminem habere suam fidem obligatam, quo minus faueret quibus citia ille commodum putaret. Sensit Dionysius ad seditionem spectare consita fratris, iam antea multis eius superbe factis atque dictis irritatus copias quam potest maximas undique comparat. Vno eodemque tempore Arronchium, Maria anum, Porta legi tum, ubi tunc Alfonsus erat, obsidet . Pugnatur utrinqua fortiter, multi caeduntur, omnis & Lusitanias
ct Castella hiis aget finitimus serro flammaque u
statur. Regina magnitudine mali perculsa, non ignara quam perniciosum uniuersae Lusitaniae bellum tantum intestinum atque domesticum futurum esset; orare Deum Optimum Maximum,
ut leniret implacabiles fratrum iras, sedataque
84쪽
ε8 His TORIA B. ELISABET AEdiscordia redderet suis amissum otium & quio rem Antistites religionis aliosque viros principes, qui plurimum apud utrumque Valerent, allegare: ipsa nullum laborem recusare, adire virum i conuenire leuirum , detestari bellum, ad pacem hortari, regni totius detrimenta, pericula, vastitarem, ponere ante oculos, aequas Virique parti dicere conditiones, obsecrare, Obtestari ut considere it magis incolumitati omnium , quam vel iracundiae suae vel commodis paucorum . plexit tandem utriusque mentem,& ad aliquam aequi bonique partem deduxit Alsonsus, qui circunfestus tenebatur Castella sua Arij Cabralis fidei commisit, ad iusiuran , dum adacti non prius ea regi traditurum, quam ipsi satis esse factum coquo uiset. Dionylius ut ea reciperet Sintram , Aurenum , & vicos ali' quot aequo planoque in loco sitos in agro Olifi- ponensi fratri dedit. Tunc maxime apparuit quanto Audio pacis , & publicae tranquillitatis
Elisabeta teneretur. Quum enim Sintram rex attribuisset uxori ; dedit illa libentis fit no animo municipium ornatissimum, quo satis superque a Dionysio Alfonsi cupiditati esse factuin videretur. Hoc ciuilii bello tam atroci, tam pericilloso reginae precibus, industria , diligentia r si iacto , aliud armorum incondium ortum est ab externis. Sanctius enim mansit in conditio ne atque pacto, quoad ei commodum visum est, missaque classe ad vexandam oram Lusitaniae,
85쪽
LusITANIAE REGINAE.diem ex die duci videret Dionysius, intelligens
abhorrere Castellantina a pace, bellum indixit. Hic subito sanctius excellit e vita, regnum Fe dinando filio reliquit. Pueri tutores Maria mater, & Henricus vir princeps, patris promissis stare recusabant. Quod Lusitanus aegerrime ferens, opulentum exercitum ad ultimos regni fines adduxit, persequuturus bello ius suum, quod aequitate ipsa tueri non posset Venit ad eum Hepri cus iamiam infestum exercitum in Castellan uni agrum inducere parantem: duxit Mirobrigam, quam modo vi bella Roderici vocant, quoniam a comite quodam Roderico genero Alson si sexti Castellae regis olim restituta fuit ue inde compolitione facta conditionibus aequis , cum pace dimisit. Ecce autem violata fide, tanto formidolosus bellum exortum est, quanto fuerant principia tardiora. Non est credibile quanta crudelgate, quam acerbis odijs, quanto animorum ardore sit utrinque dimicatum . Dionysius infestis 11 nis in re in Castellanum agrum, & populatus omnia quum se Alsonso Cerdae consobrino& Ioanni viro principi auunculo suo conuinxit set, qui Castellanum, ac Legionense regnum repetebant, Septimancas usque penetrauit, quae sex millia passuum distant a Pintia , xbi Fer amandus ipse Ver 1abatur . Castellana classis Lusitaniae litiatoribus imminebat , nonnullique Raetici duces subitis irruptionibus & depopulationibus agros Anae proximos habebant infesto Diripie-
86쪽
o HIsTORIA B. ELI3ABET AEbantur sacra & profana omnia, caede & incen. io cuncta vastabantur. Quicunque venissent in liostium potestatem, partim per contemptum tanquam vilia mancipia veniebant paruo, pata tim in ipsis templis, quo confugerant, ante altaria, & imagines caelestium iugulabantur, partim ad palum deligati configebantur sagittis. Eam. nactus occasionem praeclaram Saracenus, Graia . ta copias educit, non paucat arces, & Casteli occupat, maiorum Vrbium suburbana spoliat,
uniuersae Baeticae non terrorem modo, Verum eX-cisonem etiam & inflammationem insert. Neque vero tantum, & tam propinquum periculum, actam commune, cognatos reges ad aliquam aequitatis partem adduxit. Annum unum, & tres menses durauit illa pestis : quo omni tempore regina etsi erat eo animo, ut nullis unquam malis franger tur, tamen vehementis siriae dolebat. confici oba-etur angore torquebatur dies atque 'octes, quum a
cepta & illata mala, & illius teterrimi belli diram immanitatem cogitabat, & quantum uniuersaei Iispaniae periculum impenderet ab hoste commini. Tendebat in coelum supplices manus, Deum assidue precabatur, fens ab eo pacem & veniam exposcebat, implorabat coelitum fidem & mis ricordiam,tota denique erat in coelesti Numine propnanium incolumitate, qnieteque plac/nda occupata, Petebat interdum humiliter atque demisse, si ob aliqua populi delicta poenae de uniuersis tam cruento bello sumerentur, ut omnes minas, perieulaque omnia ab innocentibus, & miseris in se unam Verteret, pro eo ac merita suis siet: se
quidem , modis ciuitates ex foedissima famina,
87쪽
LusITANIAE REGINAE. yr Hispania tota ex bello &vastitate eriperetur, qua cunque sibi conditio fortunaque proponeretur, libenter subituram. His precibus, his lacrymis, his diurnis, atque nocturnis in lieris sanctissima lamentationibus commotum Deum Opt. Max. fecisse arbitror, ut illa mala perniciem & interitum cunctis minitantia eiusdem opera & sedulitate exitus haberent omnium opinione meliores. Nam quum illa spem in Deo collocasset, qui regum animos habet in sua potestate, interea nec dicere, nec facere via quam destiti quae ad pacem pertinerent. Crebras, occultasque mittere & ad virum & ad filium amitini sui legationes: utriusque consiliarios, quos pri iaci pem gratiae locum apud reges tenere arbitraretur,ofiicij sui commonefacere: omnes orare, & hortari, ut patriae iacentis & perditae misererentur. Quid Gnim locuturos, qui viderent quid existimaturas e tateras gentes atque nationes, ad quas eius belli tristis&calamitosa fama perueniret quem denique fore sermonem hostium Christiani nominis, quos adhuc Hispania sustineret, quum reges tales, disciplina Christianos, cognatione proximos, religione fratres audirent inter se tam grauiter & inimice pugnare quam porro laetitiam ρ quam alacritatem 3 quem triumphum 3 quum illa dissensione tanta viam sibi facilem & breuem muneri cernerent ad Hispaniae totius imperium recuperandump alia multa regina
Commonebat, quae &intelligendi prudentia prou debat, & periculi magnitudo ostendebat, & animi dolor suggerebat. Tandem etsi utrosque acceptis malis incensa stimulabat ira ad perdendum hostem, tamen quum hominum strages, agrorum vastationes, hostis communia audaciam, & insolentiam re-B s puta
88쪽
1 HIsro RIAE B. ELII ABIT Apputarent; ad pacem omnium animi versi sunt. Ferad uandus quicquid ex pactione patris deberet, es crerum se esse promisit: obsides dedit, aliaque pignora non leuia suae voluntatis. Dionysius placatus domum reuertit: exercituni dimisit: Castellani armorum terrore liberauit: spem Saraceno praecidit reliqua Baetica, ut optabat, potiundi. Coh- uenerunt deinde ambo reges Ergavicam, quod Alcanicum modo nominant Hispani. Erat cum Ferdinando Maria mater, Beatrixque soror, & Henricus tutor: cum Dionysio Elisabeta coniux, filia Constantia, & Alphon sus frater: praeterea multi pontifices, multi proceres, qui ut fit, utrumque regem fuerant offici j causa prosecuti. ibi quum alter alteri secis et & re, & oratione satis, & omnia belli damna mutua dissoluta, compensataque fuissent; societas confirmata foedere, quod in tabulis publiciis perscriptum ad memoriam hominum sempiternam, & affinitate duplici sancitum est. Perdinandus Constantiam duxit, quae propterea cum Elisabeta matre venerat : Beatricetia Ferdinandi sororem nondum maturam viro Dionysius in Lusitaniam adduxit, quam Con imbricae Alphonso filio sextu ni annum agenti despondit, collocaturus, ubi uterque ad legitimam m- rem peruenisset. Fuit ille annus quo hec gestarunt, millesimus ducentesimus nonagesimus septimus, non ideo solum orianibus ilicundus, quod duos inter se dissidentes rege: ita coniunxit; sed etiam multo magis quoniam illa pax certissimum attulit initium uniuersae Hispaniae pacandae, quae iam diu suis ipsa viribus & armis lacerabatur.
Quod ut fieri posset, quoniam magno studio elabora
89쪽
LusITANIAE REGINAE. 73bortitam est Elisabetae, rem totam ut gesta sit, or dine narrabo.
PETRI PER PINI ANIS OCIETATIS IES V, DE VITA
I x illa fuerat sedata tempestas, cum alia repente, nescio quo aduerso Hispaniae astro commo- ta est, multo etiam turbulentior futura, nisi Deus Opt. Ma X. r si ex siet suos: cuius principia repetemus paulo altius, quo facilius extrema cognoscantur. Praeerat tum apud Aragonios summae rςrum Iacobus Elisabetae frater, qui secundus fuit rex eius gentis hoc nomine. Nam Alphonsus natu maximus, cui Petrua pater regnum Aragonium tradiderat, nec potu rat flecti, ut duceret uxorem, ex quo etiam casti cognomen inuenit, & expugnata minore Baleari, breui florente atque integra aetate fuerat extinctiis. Iacobus igitur ex Sicilia, quod regnum a patre relictum obtinebat. euocatus, Aragonio imperio suscepto cum Ferdinando amitini sui filio de Mur .ciano regno certabat. Etenim Sanctius Ferdinaniadi pater dum rex Alphonsus in Germaniam spasumnia imperi; adipiscendi contenderct ; mortuo Ferdiu
90쪽
HIs TORIAS B. ELIs ABET AEPerdinando fratre, quem pater ante suum ex Hispania discessum omnium ciuitatum consensu regem designarat, Patrij regni gubernationem, propugnationem, defensionemque susceperat, neque passiis rat Aison sum Cerdam filium fratris aut successo-xem renuntiari. Rex cum Pontis lax.rogatu Rodul-pho cessisset, reuersus in patriam, iudicium filij contra paetionem foederis cum Gallo sacti,& ipse comprobauit,& concilio publice indicto fecit, ut omnesciuitates comprobarent. Violantia Regina quae ad Iacobum superiorem Aragoniorum regem patrem suum absente marito profugerat cum duobus nepotibus suis, verita ne pueri iussu patrui interficerentur, peti jt, ut Murtiae dotale regnum Alsonso Cerdae, qui erat natu maior, donaretur, quando caetera non sine scelere ablata fuissent. Hac eum conditione adduci posse, ut ius suum desereret, & auita patriaque
regna Sanctio remitteret atque concederet. Rex prohato consito, fecisset quod postulatum erat sine mo-. xa; nisi Sanctius palam contradixisset; Qui cum imperij socium serre non posset, & regios legatos, qui ad Pontis. Max. de eo mittebantur, verbis, minisque deterruit, & ambitione impia ad studium regni ductus, adorsus es regno pellere filius patrem. Cori Dentum ille indixerat Pintiam, ut de Murcia nepoti condonanda ageretur. Ibi Emmanuel regis frater, cui ciuitatum omnium legati multis iam ante San-eiij de patre querelis in senem concitati, permiserant summam statuendi potestatem, maxima se quentia, stans clarissima voce pronunciauit, qu niam Alsonsus crudelis in fratres, aliosque praestanees viros extitisset, argenti talenta L. pendet autem
