R.P. Petri Perpiniani Societatis Iesu De vita et moribus B. Elisabetae Lusitaniae reginae historia

발행: 1609년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

i16 HISTORIA B. ELIs ABET AEOmnes illos vitae sanctitate praestantes vel viros, vel foeminas, hac veluti lorica aut scuto tectos, vere inuictos ad omnes appetitionum impetus ope diuina sese praebui fle. Hunc esse quasi ludum, aut seminarium quoddam pulcherrimarum virtutum, modestiae, pudicitiar,taciturnitatis oportunae, prudentis ac necessarij sermonis, contemplationis supernarum rerum atque caelestium. Multis commemorabili pro-

hitate viris legerat & audierat, amictui fuisse tegm iis

ira palmea, cibum sponte nascentes e terra fructus, potum aquam, cubile terram,tectum aut antrum aliquod aut caelum. Quare tametsi ea iam erat aetate, ut quantiis tot tantosque labores non sustinuisset, tamen effaeto corpore, illatam assidua ieiunia & tam difficilia vix ferre posset: eas autem a prima pene

pueritia corporis pinnasyltra pertulerat, ut ne a ta-

te quidem integra at tuo florente diutius tam seu ram disciplinam, & tantam tenuitatem victus sine graui aliquo valitudinis incommodo pati posset; nihil omnino anus egregia constantia de pristina illa consuetudine sua remisit, ac totas ferme hebdomadas incredibili quadam abstinentia transigebat: quod hoc etiam liberius, quam superioribus annis faciebat,quia Diony sius aberat, cui dum adhuc viti ret, ut obsequerentur modestissima Regina, multo minus efficiebat interdum, quam optabat. Nondum

exaedificata erat domus illa sanctae Clarae, quam ad Con imbricam institutam fuisse diximus in ripa

Mondar. Partim igitur quo magis id opus urgeret, accitius,ut cupiebat, perficeretur: partim quo frequentius ad illum virginum sacrarum caelum adire posset, si prope habitaret, & saepius earum sanctissima consuetudine frui liceret, domum sibi ac suispaulu-

142쪽

Lvs I TANTAE REGINAE. I 27 Ium aduerso flumine a Parthenone remotam paucis

mentibus conficiendam locauit. Fuit illud El isabetae viventis adhuc veluti sepulchrum quoddam, in quo sic delituit extrema senectute, ut Deo quidem tum

maxime viueret, quum minime Videretur, rebus autem humanis & huius vitae vanitati mortua penitus& sepulta putaretur. Ea domus Vsque ad haqc memoriam annos circiter tres & triginta supra ducenia os integra stetit, id quodammodo curante ac prouidente Deo, ne prius tam insigne monimentum religionis illius & sanctitatis interiret, quam literis multorum illustraretur. Quo quidem omni tempore receptaculum illud extitit miseris& egentibus hominibus, quo iniurias Caeli vitandi causa succed rent, & satis patens & peroportunum; ut .quos illa vivens omni studio protexisset, eisdem etiam mortua perfugium praeberet. Anno vero ab ortu Christi seruatoris quingentesimo quinquagesimo nono sit pra millesimum, quum hoc totum factum aestate superiore fui siet in lucem prolatum a nobis altera oratione de rebus a Regina gestis, priusquam tertia,quae fuit extrema,diceretur;ineunte vere nocte S.Ilatthil ferias antecedente, quum & vetustate nemine reta ciente consumpta, & maximis atque assiduis imbribus hyemis proximae dissoluta esset, inquilinis innoxia corruit magna ex parte, tanquam& officio suo perfunctam se esse cognouisset, & charissimos quondam Elisabetae habitatores continere sensisset. Nam& pridie eius diei rimis actis,ac velut ante denuntiata ruina Omnes,ut alio migrarent, admonuit: & puerum, qui solus cum iumento remanserat in imis aedibus, trabibus a solo ad alterum parietem stantem

cratis in modum quasi de industria erectis, pondus

143쪽

lat His TORIA B. ELII ABET AEruentis tecti sustinentibus ita molliter excepit, vena ultorum 'iligentia breui purgato loco, puluere quidem obsitus, sed prorsus integer extraheretur,

quem omnes sitspicarentur esse penitus obtritum. Nimirum etsi muta in animaque tecta carebant sen

su, erat tamen & vigebat diuina vis, cuius illa non

. modo voluntatibus, verumetiam nutibus obsecunia

darent. Sed olim dum ibi pie ac religiosὰ viveret Elisabeta, aediculas sibi quasdam ad ianuam Parthenonis aedificarat, quo cum immigraret saepenumero ex illo suo vicino domicilio obtinuerat enim a Pontifice maximo, ut quotiescunque vellet eo introire subi fas esset cum necessario ancillarum comitatu multos dies inter virgines dedicatas Christo morabatur, cum incredibili quadam animi voluptate ex earum suauissimis, integerrimisque moribus accepta: una vivebat, una cibum capiebat, una statas & solennes precationes peragebat. Alloquebatur interdum tum publicὶ uniuersas,tum singulas priuatim, & oratione anilis grauitatis, regiae autoritatis, Christianae pietatis, modestiar,humanitatis, prudentiae plena hortabatur ad retinendam perpetuae vitae constantiam, & ad perferendam hilari animo cum

Christo Crucem sponte sublatam humeris, confirmabat. Reuocabat in memoriam nuncupata vota, exaggerabat verbis institutae vitae quum oportunita

tem, umexcellentiam dignitatis. Quo maiores rerucopias abiudicassent, plures delitias exclusissent; ampliores honores contempsissent exploratiorem spem abiecissent in posterum, eo expeditiores fore docebat animos ad hunc cursum in illam sempite nam domum conficiendum,omnibus impedimentis, quae caeteros rem Orari solerent procul amotis, Deo

144쪽

lax. publico ritu deuotas, dicatas, consecratas esse dicebat: ei vero etiamsi omnes gratissimi essene qui recte viverent & congruenter legibus diuinis,

tamen maiore quadam ratione integra ex omni parte castaque pectora esse charisima; quae virginitatis amore neque sensissent unquam viriles manus, nec

foedis cupiditatibus aut cogitationibus ob schnis paAtuissent; eas mentes illum ducere veluti sponsas suas, quae suam corporisque castimoniam, spreta procreandi voluptate, & illa huic adiuncta cibi atque poai tionis, inuiolatam perpetuo sanctamque seruassent. Quod si Deo nihil nec melius,nec maius cogitari aut

fingi posset, eas profecto sceminas esse beatissimas,quq longe ab omni corporis & animi libidine remotae, illi se viai quasi despondissent.Elaborarent igitur,

ne quid de tanta commoditate, dignitateque depe derent incuria sua, nec sanctissimum ac religiosissi. mum vitae genus agro seracissimo cum centesimo anferente a caelesti hominu doctore coparatum, aliqua culpa sua in contemptione adduci paterentur. Tanto casus grauiores esse tolere, quanto excelsiorem quis& illustriorem aetatem agat. Nam si turpe duceretur virgine praestanti inuehi desponsam parum caste habere pudicitiam suam; quam flagitiosum demum existimandum est sponsam ipsi Deo certa pactione in tem, non modo coli a fidem omnibus esse viiijs exposta & obnoxiam, quod summariam petulantiae vid sed vel tenuissima suspicione, quod longius ab est a reprehesione, maculam ullam aspergi sinere pudori suo Depugnarent igitur sorti & constanti antimo, ni caepissent, cum omnibus malis animi cupidistatibus, illecebrisque corporis; manerent in ea stati

145쪽

lao AIsTORIA B. ELIs AEATAE clauderent omnes aditus non solum impure factis, verum etiam dictis atque cogitatis: mustirent, s pirent, firmarent mentis arcem pridsd is caelestibus: terga dare, cedere, pedem referre foedum putarent, Z alienum dignitate sua: aut strenue signa Christi inferrent cum summa laude, hostemque loco pellerent: aut sortiter eius resilentes furori investigio gloriosius occumberent. Etiamsi non ea virtuti praemia proposita fuissent, quae cuiusuis a nimum expectatione ipsa deberent inflammare: si

non immortalitas, non diuinae naturae multo iliacundissimus aspectus, non tot corporis, an irnique hona manerent victores; ea tamen accepta iam esses Deo beneficia, ut nullus eius causae labor, nullum certamen, ne mors quidem ipsa recusanda videretur. Huiusmodi verbis,&alijs eodem pertinentibus ab animo vere generoso, excelsoque profectis, Regina rara quadam & insolita prudentia crebro suas alumnas insigni pietate virgines, tum acuebat, tum etiam corroborabat: & quando non ipsi licuerat eodem modo vivere,eas quae persectam officij ra- tionem persequerentur, quod proximum erat, & re,& studio, & oratione iuuabat; a quibus ipso vitae genere longe in matrimonio relicta, quum viduitate propius accessisset, contentione animi, & ardore

praecurrentes assequi conabatur, aut etiam anteue

tere si posset. Antea duas sanctae Clarae familia mulieres habebat domi: nunc ad eum numerum tres alias adiecit, ut haberet quinque suorum studiorum participes, omnem precandi rationem optime callentes, & dissimilitudini temporum congruentem varietatem. Cum his diurnas & nocturnas horas ita

distributas habebat. Primum vix naturali somni d

siderio

146쪽

siderio depulso de multa nocte vigilabant, recitati que pedibus matutinis, & ad primam horam, tribus

aderant sacris; sed ea non eodem modo conficiebantur. Portabat enim Elisabeta secum quocunque iret ad id apte facitum altare omnibus rebus instruelim re ornatum, quod ubicunque esset in suo cubiculosa tui, sternique iubebat, ut eo priuato Vteretur, ac domestico sacrario. Eo igitur iam ante praeparato,&ornato,statim ut di lucesceret, sacrificium fiebat submissa voce, modico apparatu, cui sola regina cum suis illis comitibus religionis intererat, ea pietate, animique sensu, quo diuinitus afficiuntur qui omnes suas curas, & cogitationes in cruciatu Christi atque . morte, & in admirabili amore, indulgentiaque Dei erga genus humanum uniuersum consideranda, animoque tractanda posuerunt. Inde in publicum regiae suae sacellum veniebat cum omni familia. Aderantiam parati, & expediti sacerdotes atque cantores, qui quum v 'iuersi ante omnia rem diuinam pro Dionysio fecissent cum solenni pro mortuis precatione, Iugubrique cantu, pari deinde ratione lamentabili voce,fiebilibus modis,uno prSeunte,caeteris respondentibus, Deum precabantur adiuuantibus ijs, qui

aderant,eorum vota,ut mortui regis animum,si igne forte purgante torqueretur, ex illo cruciatu, & dolore liberatum in beatissima beatorum & iucundis sima regione collocaret. Sacra postmodum eius diei propria fiebant pro ratione temporis, in quibus si

quae seriae celebrarentur, concio, ut assolet, de diuinis rebus habebatur. Expectabat praeterea ad multam diem, uti sacerdotes instituto suo sacris precibus perfungerentur: tum demum ipsa reliquarum hora

147쪽

HIsTORIA B. ELII ABETAE precationibus cum illis quinque comitibus suis, inclinato iam in post meridianum tempus die, ad curandum corpus & cibo necessario reficiendum, inui- ea discedebat. Erat Regina tanta agendi cogitandique silertia, ut nullum opus locaret faciendum, cuius non egregiam quandam,pulcherrimamque formam, animo sibi prius ipsa depingeret, ad cuius similitudinem diri etens artificium manus , quemadmodum, quidque fieri vellet, mirantibus ipsis architectis praescriberet: in quo tam ingeniosa&intelligens habebatur, sc acute sagaciterque structorum, & aliorum fabrum errata videbat & notabat,vehementer ut illi mirarentur, ac stuperent, tanto se plus nihil aliud agentibus perspicere, ab eo studio alienissimam reginam. Itaque & viro iam ante regiam amplisimam L isque temporibus pulcherrime descriptam a dificarat, & non pauci Lusitaniae principes magnificas domos mente complexi, quo melius aedificarent, nullum commoueri lapidem passi fuerant, prius quam eius sententiam exquisiuis ent, Ergo ubi satis

orporis desiderio fecisset intra naturae necessit tem, ne quod tempus a labore vacuum haberet, Voca. bat praefectos fabrum, caeterosque, quibus aliquam eius aedificati opis partem commisisset; ex quibus permulta de totius operis ratione sciscitata, cogni

eisque di l igenter, , accurate rebus omnibus, quod in rem es. videretur,imperabat: his dimissis,cogno- scendis omnium postulationibus operam dabat: que cuiusmodi essent, scire operaepretium esse arbitror. Multi mortales cuiusque sexus, aetatis, ordinis, tum ex omnibus familijs religiosis, tum nulla ex certa disciplina, tum locupletes, tum tenues partim aliquid

loco beneficii petobrnis partim inopiae, splitudini-

148쪽

LusITANIAR REGINA s. I tque suae aliquam opem implorabant: quibus omni us illa & quam humanissime acceptis, &sine fastia io, quoties dicere vellent, auditis, & quam vellent diu, diligenter quum de singulorum hominum dignitate, & egestate, tum de cuiusque familiae rei giosae magnitudine & domicilio percontabatur, ScVnicuique pecuniam, frumentum, vestem quantum necesse esse cognouisset, tribui iubebat. Posteaquam satis esse factum omnibus videbat, includebat se in cubiculum, omnibus curis paulisper extra ostium, Iumenque relictis sui colligendi causa; ibi vel alia quid de pietate, bonisque moribus legens, vel Deum rite casteque comprecans, & supera atque diuina contemplans in caelesti suavitate conquiescebat. Vesperi vero recitatis sol ennibus horae nonae precibus, ad sacellum se eonferebat cum domesticis suis. Pra sto erant sacerdotes,qui vesperti uas, & supremi crepusculi precationes vel submissius peragerent profestis diebus, vel festis atque solennibus modulate ac numerose decantarent: quibus perattente, pi que auditis, vespertinas ipsa rursus cum socijs recitabat. Inde, nisi destinatus esset teipnio dies, ve erant plerique, ad caenam non regali luxu, sed antiqua frugalitate & parsimonia praeparatam Veniebat , a caena diuturnas preces extremas rectitabat, re funebres pro mortuis; dimisisque so- cijs, cum comitatu tantum neces ario in conclaui remanebat. Vigilabat ad multam noctem, ut ex ancillis quas retinebat, intellectum est postea, tum incredibili quodam sensu res diuinas peragrans , menteque pertractans, tum pure & ca- te Deum Optim. Maxim. cum fetu, lacrymisque

149쪽

II HIsTORIA B. ELIs ABET Agab omni Lusitania, ab uniuerso genere humano d precus.Saepe etiam e lecto,quem nimis molliter que- rebatur esse substratum, se proripiebat, & imbelcillitatem animi, quae nulla erat, increpitans & incusans, seque ipsam condemnans ignauiae, anile corpus, magnis atque diuturnis framina labori-.bus, abstinentia cibi confectum, in aliquo duro, ac rigido stratu abijciebat. Hisce quotidianis commentationibus ad religionem, benignitatem, submissionem animi, aduersus uniuersos homines charitatem, caeterasque pristinas eius & excellentes virtutes, quibus nihil iam addi posse videbatur, tanta facta est accuso, ut quasi rudimentum lquoddam atque tyrocin una fuisse vitam superio- rem appareret. Nam ut apud Iudaeos olim , quan

to propius aderat quinquagesimus ille annus, quoi solenni ritu possessiones omnes ad veteres homines xedibant, tanto minoris praedia rustica diuinis in

stitutis aestimabantur: sic maenanimae re inae quo magnanimae reginae quo mors magis appropinquabat, eo vilior erat Omnis haec humanarum rerum tam breui amittenda possessio. Principio omnem curam, & cogitationem intendit ad perficiendum Parthenonem inchoatum sanctae Clarae nomine, & quamplurimis latomis,

structoribus, tignarijsque fabris undique spe pra

Iniorum aggregatis, nusquam ne ad breue quidem tempus abscedens, nusquam oculos ab opere deij-lciens, neque laborem, neque sumptum ullum necensarium subterfugiens, templum,cuius multo iam ante fuerant iacta fundamenta quanta maxima cel

ritate posset, imperauit absolui, & lapideum fie. ri sepulchrum, quod in eo sibi templo poneretur. Neque vero solum aedificatio procedebat, sed illa simil

150쪽

mul perquam diligenter amplificabantur: sine quibus inanis omnis ille labor, & stultum in excitandis parietibus religiosissimae ac prudentissimae reginae stu-,dium iure putaretur. Maiores in dies pecuniae 3ttribuebantur in sumptus annuos, crescebat numerus virginum Deo sese sponte sua mancipantium, &in illa noua aede nouum quoddam incipere vitae genus cupientium, hoc etiam magis quam proximis annis, quod totum iam aedificium propius exitum esse videbatur. Ac inter caeteras clarissimo loco natas, quae

permultae ex reginae familia animi quodam impetu concitatae, & recentibus illius disciplinae stud ijsit grantes initiari, ac deuoueri Christo voluerunt , Eliasabeta Cardonia petere contendit, ut intra illas pia despectis rebus humanis Deo optimo domino& eidem maximo ancillari sibi liceret. Erat illa ut claritate generis illustris, sic opibus potens, & pecuniosa;matre namque nata erat Beatrice reginae sorore

nota, &Rai mundo Cardonio nobilissimo viro; dotisque magnitudo facile Maiorum splendorem, &dignitatem adaequabat. Verum pertisum erat vitae comunis,&ita Christianam nobilitatem, callestesque diuitias adamare carperat, tanto studio efferebatur aeternae,ac beatae vitae perfruendae , ut omnem illam altitudinem fortunae,&gloriae perbrevem,& vanitatis plenam ,& omnium illusione ludendam esse iudia caret, nec quicquam putaret antiquius, quam ut humanis expedita laqueis, & miserrimae seruitutis ini ani quodam dignitatis fulgore mentes oculosque hominum perstringentis a ceruicibus deiecto iugo, Vera, ac germana libertate potiretur. Magnam quandam accipiebat regina voluptatem cum ex aliarum virginum, tum maxime ex hac Elisabetae tanta volu-

SEARCH

MENU NAVIGATION