장음표시 사용
91쪽
centum Hispanicas libras, Romanas triginta tres, de trientem supra centum Constantinopolitani Gesaris uxori temere dedisset ad redimendum virum captum ab hostibus, pecuniam adulterasibi, vectigalibus magna ex parte sublatis, quasi neruos regni incidisset, regnum Algarbiorum sic enim appellant Arabico nomine veteris Lusitani partem,olim a Tu detanis fer. habitatam, quae est ad sacruria promontorium, & fumen Anam Alsonso tertio Lusitan iae regi genero suo condonasset, omnesque Lusitanos reges in posterum iurisiurandi, qUo tenebantur, me tu ac religione liberasset, alijs effusionibus, fultique ac minime necessarijs largitionibus, sita illi paru pie regis exim ij munificentiam interpretabantur
ius imperij diminui siet, & potestate, & vectigalibusta nomine regio spoliandum esse, Sanctium Regem appellandum, ei omnes dicto audientes esse oporte re: tam inhumana & horribili voce concitata regna omnia pene uno tempore a rege defecerunt ad Sanctium: id tantum maiestati patriae tributum, ne filius Alfonso uiuo Rex appellaretur. Sola Hispalis in fide mansit & Murcia, quae propterea quod eius virtute quadam ex parte fuerat a Saracenis recuperata, Rege alium noluit agnoscere, quoad ille vixit. Ita Recomnis memoriae facile princeps, qui ob egregium scientiam astrorum, singulareque consilium quasi cognomen iam habebat in senectute sapientis, & in Germania, ubi nomen eius multum erat propter In gnitudinem rerum gestarum, & magnificentiam liberalitatis Cesar nonnullorum suffragijs sueratro nunciatus, & altitudine animi singulari iniuriam non mediocrem imperii praerepti voluntaria obluuione contriuerat, inimi itiasque iuro fortasse cum aemulo
92쪽
IsTORIA B. ELISABpTA A aemulo susceptas Reipublicae Christianae & Pontificis precibus donarat, ex omni Hispania, quam clarissimis nobilitarat victorijs, & triumphis, si iij scelere eiectus vix angulum unum inuenit, qui & si gientem recrearet, & ruentem acciperet, & tegeret morientem. At Alphonsus eius nepos cum sepatrui fraude nudum, spoliatum, ei etiumque Videret, non ferens tantam indignitatem rerum ; Ioannem patruum suum alterum Legionis regem appellat, Iacobo Aragonio consobrino patris Murciam 'concedit, utrique daturus utrumque regnum si vicissent, solum ipse i miluit Castellani regni nomen: hac pactione societati belli pacisque inita cum duobus potentissimis viris, in potestatem redigere nitebatur ablata sibi regna. Aragonius tanta spe erectus, post obitum Sanctij, interea dum filius
parivis erat in alterius tutela, vi & armis occu- parat attributum sibi regnum. Id postea quum Ferdinandus repeteret, Aragoni j contra defenderent acriter ; bellum conflatum est magnum & ace bum, & quoniam uni uno tempore cum quatuor res erat, nam Ioannes Nonius Lara regulus sumiam is opibus adiunxerat se socii in illis tribus) di L. ficile certe Dionysij geneto & periculosum. Ille non nescius, quam exitiosum esset tam multos habere inimicos, tam opulentos, tam infensos, minore negoti duobus, quam quatuor resisti posse ratus, cium patruo, & cum Ioanne N uio decidit. Restabat adhuc cum Alphonso fratro patruele, & cum Iacobo consobrino patris non leue certamen. Nam praeterquam quod innocentes multi misere trucidabantur, praedae ex agris agebantur utriusque regni, vici exurebantur, socij
93쪽
Regum , qui alterutras partes sequebantur, ingem tes clades accipiebant, praeter haec & alia communia mala belli , instabat a tergo Ferdinando cum Aragonio pugnanti Saracenus, qui tam graues retam incensas Christianorum regum iras, vere sibi lucro futuras exi stimabat: & eo' minore periculo labore finitimas urbes maioribus suis. adeptas recuperaturum, quo vehementius illi, atque diutius praeliarentur. Magnam prorsuI calamitatem infestissimus hostis putabatur allaturus, nisi vicini & cognati reges alicuius autoritate ad conditio aes pacis adducerentur. Regina erat alteri soror, alteri socrus, & consobrina patris, nata & educata in illis terris, quae maxima ex illo bello detrimenta capiebant. Ea re, quum semper eo animo fuisset, ut alienis malis non secus doleret ac suis; haec duorum regnorum in commoda maiore quadam ratione ducebat sua: quoniam eorum dignitas & salus agebatur : ut e iam si quae semper fuerat, non esset; tamen qui quid alterutri vel iam adesset, vel impenderet in
li, id non aliter ac si adesset & impenderet si
bi, dolere ac metuere deberet: patriae vero ruinas multo etiam magis horrere quam suas; presertim
quum bellum quidem ipsum magis illis esset proprium , qui pugnarent, quam caeteris, belli dolor,& timor, & periculum omnibus etiam quiescentibus videretur esse commune. Quapropter sine intermissione Deo primum, pacis, & concordiae parenti pro totius Hispaniae salute supplicabat: lacrymis assiduis perfundebat caelestium aras orans, Vt
iram numinis a populi Christiani vita, libertate, fortunis, suis precibus auerterent: deinde non
94쪽
s Ars TORIA B. ELIs ABET AEdiffidens tales principes exorari posse, Ut priuataodia publicae utilitatis causa deponerent, si cuius hominis excellens autoritas intercederet, partim ab alijs, qui non postremum amicitiae locum apud eos obtinerent, admonendos, hortandosque curabat, partim ipsa quantum poterat industria & labore contendere tantum faciebat, ut qui primi reges Hispaniae numerarentur, dolorem, inimicitiasque suas Reipubl. Christianae concederent. Docebat quantum in d i scrina en omnes venirent: quantam perniciem acerrima illa contentio esset allatura, nisi cauerent, praecipue cum superiore bello, quod cum Diony so gestum esset, Saracenias multis callellis captis ad reliquam Baeticam inuadendam factus esset alacrior successu: quanto in odio apud omnes gentes futurum esset eorum nomen, si patria tanto maiorum Iabore & sudore, tam multo sanguine militum fortissimorum ex hostium teterrimorum faucibus
erepta, ipsorum culpa ad eosdem hostes Christianum sanguinem semper sitientes vlla ex parte redij f. se videretur. Quid illis gratius accidere posse λ quid iucundius λ quid oportunius, quam dissetisionibus mutuis debilitari & frangi eorum opes, quos deinde tanto facilius essent victuri, quanto plus & de copijs rerum, & de militum auxilijs perdidissent3 nihil scialicet optare, nihil orare aliud inimicissimas religioni nostrae nationes loco tam propinquas, numero tam infinitas, potentia tam formidolosas, nisi ut Christianorum gladij sociorum corporibus heb
scerent, quo minus eorum aciem timerent sui; vemilites continuis fere praelij atigarentur, quo ce tior esset victoria cum integri adorirentur fessos, ut
lectissimi quique equitea mutuis vulneribus occide-
95쪽
LusITANIAE REGINAE. 7 rent, quo breuius reliquias ipsi delerent: ut aerarium domesticis bellis exinaniretur , pecunia deesset ad externa. Denique ut omnes vires in certamine neque utili, neque glorioso potius constimerentur,quae si ad recuperandam veterem possessionem conse rentur, magnam sibi calamitatem essent importaturae: Illis copijs, illis impensis, illo labore, illo sania guine quam multas urbes hostium, quam magnam Hispaniae partem in pristinam dignitatem vindic ri potuisse, nisi socij aduersus socios pugnare maluissent 3 Quanto & honestius & utilius futurum fuisse exturbari, exterminari, extingui nominis Christiani capitales hostes, quam eiusmodi bellum geri, ex quo non minor prope ad victores dolor, iquam ad victos perueniret illa incendia, illas populationes, illas ruinas, illas strages, illas direpti
nes iam diu Saracenorum tectis,agris, moenibus, exercitibus, fortunisque deberi: quantum alter ait ri noceret, tantum communibus hostibus prodesse: quanta fieret de utriusque copijs, imperioque dimia nutio, tantam fieri ad eorum vires accessionem, adferocitatem, ad audaciam. Mederentur tanto malo, consulerent suis rationibus, prospicerent patriae saluti, prouiderent periculis omnium, ponerent priuatas inimicitias, publicae incolumitatis causa. Si quas inter se controuersias haberent, eas longe melius bonorum arbitrio, quam armorum tumultu posse componi. Esse in Hispania viros Se ea in utrunque beneuolentia, ut vellent, & ea nobilitate, ut deberent, & ea sapientia ut possent ambobus iura summa aequitate describere. Viderentiae uniuerso naufragio & quae haberent, & de quiabus contenderent uno vestigio temporis amitterent.
96쪽
to HISTORIA B. ELISA PETAE Se quidem pro ea beneuolentia summa, quam squirinesset socrum erga generum habere, sororem erga fratrem, mulierem amantem religionis erga Rempublicam Christianam uni iter sam, utriusque regna tranquillitate pacis atque otii Florentia, totam Hispaniam periculo vacuam, armorum terrore liberam cupere videre. Huiusmodi literis, nuntijs, cohortationibus, foemina excellens propinquos reges utrique proxima ad compositionem faciendam, ad patriae praesidium frequenter excitabat, neque intermittebat interim diurnas, & nocturnas obsecrationes, atque vota, quibus multo facilius, quam autoritate cuiusquam rem perfici posse confidebat. Erat enim ille annus M. CCCIII. ab ortu Christi, quo anno Benedictiis undecimus hoc nomine post Bonifacij octaui mortem legitime creatus, Roman. Pontis praeerat Christianis sacris. Fuit ille virtute praestanti, qui matrem in bombycina veste non agnouit, mox ad eiusdem obsoletiore vestitu venientis complexum ac osculum modo non cucurrit. Suscepto Pontificatu studio quodam & amore pacis flagrans nihil habuit antiquius, quam ut Ecclesiam nouis & pernitiosis seditionibus mis rabiliter distractam conciliaret rursus, atque coniungeret. Audi jt ardere Hispaniam sociali, ac prope ciuili bello. Quo nuncio perculsus, sicuti par fuit bonum patrem filiorum periculo percelli, con tinuo literas dedit ad utrumque regem plenas pi tatis, plenas doloris, plenas amoris cuiusdam ω
beneuolentiae, in quibus facile recognosceres curam & solicitudinem communis parentis omnium. Petebat, orabat, interdum etiam pro suo iure contendebat, ut arbitrum sumerent quem vellent,
97쪽
LusITANIAE REO NAg richi suam causam rei e committi posse crederenterie crudelissimis, & i inmanissimis nationibus illud iucundissimum tantae stragis, & sanguinis Christia- nil pectaculum praeberent: longe es e satiui, unius,
aut plurium arbitrio utrique parti a quo, tantillum nescio quid alterutri auferri quam furore multorum immoderato, & omnibus iniquo cuncta fundiatus euerti. Illi iam quotidianis Elisabetae monitis, reprecibus inclinati, Pontificis, praecipue talis, ait toritate nullo negotio sunt impulsi. Rescribunt placere sibi bellum facere desiilere, omnia unius arbi trio permittere, apud quem sine tumultu, cum p de, bonaque venia, iure I legibus disceptandod
certarent. Verum Dionysio Lusitaniae rege neminem neque meliorem, neque aequiorem arbitrum pos Ereperiri. Hominem esse& iustitia insignem; & prudentia, ac sapientia praestantem, & ingenio po
spicacem, ac solerterri, quae res no minimam partem ad unam quamque rem existimandam, momento-
qtie suo ponderandam tenerent: porro ijs necessi- tudinibus utrique coniunctum; ut neutri possit in litis, quam alteri consultum esse velle. Hortaretur eum ipse perliteras, negotium commendaret, pet ret ne difficultatem illam subterfugeret sua, vel, po- tius omnium causa. Etiamsi de eius in se animo nil dubitarent, existimare tamen Pontifice Max. postulante, vel nullam, Vel minimam certe recusandi causam habiturum. Gessit in eiusmodi re libenter mo-xem Benedictus regum voluntati; rogauit Dionysium, ut eo arbitro &disceptatore potentis imis r gibus ad controuersias tantas distrahendas uti liceret. Lusitanus non ignarus quam id esset sibi aesuis honorificum, reliquae Hispaniae utile futurum, F a cu i
98쪽
8, HISTORIA B. ELIs ABET Ascum neque Pontificis autoritatem aspernari, neque preces uxoris assiduas repudiare posset, laborent cum gloria suorum, molestiam cum aliorum fruetususcepit. Et quoniam pax non poterat esse diuturna, nisi stirps ac semen ipsum discordiarum extinguer tur, sapienter illi quorum de rebus disceptabatur, Omnes controuersias, unde bellum ortum esset diiudicari oportere putaueruiit. Ad dirimendam igiatur iacobi & Ferdinandi litem de Murciano regno Ioannes princeps, qui cum iam ante Ferdinandus
redierat in gratiam, & Ximenius Episcopus C a saraugustae socij dati regi Dionysio ad cognoscendam Alphon si & Ferdinandi causam; de Castellae regno Dionysius, & Iacobus reges iudices dicti.
Quibus ita constitutis anno I 3o . omnεS quorum aliquid intererat compromiserunt certis Castellis depositis, a disceptatorum sententia di voluntate, ne latum quidem unguem discessuros; quicquid illi cognita causa statuissent, id unum ius fasque putaturos. Deinde cum Dionysium fecissent per nuntios de compromisso, interpositisque poenis
certiorem, Orarunt, ut quoniam commode tanta res nisi coram agi non posset, ne grauaretur ipse ad se venire. Satis laxam praestitutam esse conficiei do negotio diem, ut ante decimum octauum Kalendas Septembris omnium iam essent quaesita, agitata, definita tuta. Ille multis iustisque de causis nec laborem itinerum nec sumptum tantum sibi deuitandum arbitratus Cal. Quint. cum Elisabeta coniuge profectus est, ut illa disceptationi regum ii teresset: cuius grauitas, de obsecratio praecipue flexisset eorum mentes. Comitabantur Alphonsus
frater, Petrusque filius, & viri nobiles non pau-.
99쪽
ei, alii porris multi ad mille hominum equis, ci
vestibus pro temporis illius parsimonia bene ornati. Conuenerat inter omnes, ut Turrasione tanta isrum rerum fieret iudicium; oppidum, id est, in Hispania citeriore mediterraneum & perantiquum, quod olim Celtiberi gens valde bellicosa tenuerunt. Nunc situm in extremis Aragonij regni finibus Agr dae, quam olim Gracchurim fuisse quidam opinaniatur, Castellanorum oppido vicino opponitur ex aduerso, & paululum immutato nomine vocatur Taragona. Eo Dionysius contendit cum suis. Perdinandus socero honorifice accepto, alio itinere venit eodem cum Maria matre & coniuge Constantia magno comitatu, ubi iam eos expectabat Aragon uscum uxore Blanca, regali apparatu & ornatu, veilla tempora ferebant, praeclaro atque magnifico. Acta prius est Perdinandi & Iacobi causa, qua sedulo cognita tres arbitri, quorum nomina supra posui, decreuerunt, ut Murciae regnum diuideretur, pars Aragoni js regibus tribueretur, pars cederet Castellanis: ex qua diuisione etiam nunc Elchrum, Illici, Orcellis, Elda, Nouelda, aliaque nonnulla Castella in Valentino regno numerantur. Deinde Dionysius, & Iacobiis reges de Alphon si Cerdae, MFerdinandi contentione statuerunt, ut Castellae r gnum Ferdinandus eiusque posteri haberent, Alphonso Castella certa cum vicis donarentur, aliaque multa & magna vectigalia: his ille contentus viveret priuatus, nomen, insigniaque regia deponeret. Haec publice pro nunclata, Z omnium consensu, sicuti par erat, comprobata insperatam illam quidem, sed multum ac diu optatam pacem Vniuersae Hispaniae pepererunt, &, quod est admiran-
100쪽
34 HIs TORIAE B. ELIs ABET AEdum magis, ita ratam atque firmam, nullis ut iniurijs vitiis autoribus fuerit aliquando turbata. Redijt Dionysius in patriam, regibus pacatis, eodem anno, dimidiato fere Septembri, falso enim, librari j vitio fortasse, scriptum est in vetustissim is monimentis, quae in Parthenone Con imbricensi Beatae Clarae custodiuntur, annum hunc fitisse ab imperio
Caesaris M. CC, LXXIIa I. quum ijsdem literis ante tradatur Elisabetam anno ab eiusdem imperio
M. CC. LXXI. csse natam non ea re solum magna moriam adeptus, quod ad tantas lites dirimendas unus ex omnibus eleeius laborem cum sumptu, naolestiam cum detrimento non fecusauit: ted quod ita se magnificum, ac liberalem praebuit tum in itinere, tum in conuiuijs regumue vr si ire magnificentiae memoriam in illis locis reliquerit aeternam. Fueriliat
omnino antiqua illa tempora feliciora nostris, cuia opulenti reges vel tam facile Pontificis lax. autoritate, socrus sororisque precibus adducti, S alienae fidei committebant, & potestati permittebant res suas, vel quod arbitri statuissent, nihil contradicentes, tam sancte, religioseque seruabant; S in contentione partium reperiebatur, qui ab odio aut gratia remotus, quod aequum bonumque videretur, iudicaret. Hoc si modo facerent Christiani reges, atque principes, non audiremus quotidie Galliam, & laaliam crudesissimis flagrare bellis, non orbis om- 'itim terrarum, non uniuersa maria immanissimis ossent praedonibus insessa. Paucis omnino annis ab hac concordia, priusquam ciuile bellum in Lusitania filius cum patre gereret, Ferdinandus gener Di nysj fere repentina morte extinctus est non sine ma-