장음표시 사용
161쪽
146 HISTORIA B. ELIs ABETAE multitudine tanta compleatur, ut longe maiorem numerum capere possit. lntus duo peristitia magnitudine pari, dispari nobilitate. Alterum iunctum ipsi templo magnificentius exaedificatum est rquatuor enim porticibus, opere testudineato tectis
continetur, ea pilarum sornicatos parietes susti- . ventium mole, ea multitudine columnarum, octonis columnis fulcientibus singulas pilas; ut cum omnibus opulentissimorum regum operibus, amplitudine, artificio, firmitate certet. In medio con pluuio stagnum est ingens, cuius in quatuor angulis totidem impositi sontes aquam fundunt iucundissimo sono. Iuxta, puteus incremento suo fluminis inundationes multo ante praenuntiat magnum incommodum allaturas, nisi illo velut e specula signo dato cauerentur . Quod spatij r liquum est, exquisitissimis herbis, fructicibus,arboribus viret hic, dictu mirum, quinque sunt cubiculorum ordines, quorum quilibet non exiguo caetui satis esse posse videatur, duo praeterea minores . Hic exedra longitudine sesquitertia i titudinis senestrarum, & ostiorum tum frequentia, tum apta descriptione vehementer illustris, cuius interiores parietes emblemate vermicu- lato vestiuntur: dignitate, ut ad omnes motus animorum conficiendos facta esse videatur Dic denique caenatio tam longe lateque paten ut ducentae virgines, in ea quam commodissime possint discumbere . Itaque tum propter hanc tam vastam magnitudinem tum quia crescente su-uio humore noxio redundat, ea non utuntur: ante eam camationem, fons est ad abluendas ma-
Uu o saxo, quem im cadens testudo superne
162쪽
LusITANIAE REGINA p. 7 7 Operi r columnis quadragenis innixa. Proxime sta bat Platanus, rarissima in his oris arbor, ad op
randum locum patulis diffiica ramis, quae superiore anno, quod pauxillum sorte falis ad stirpesimas accidisset, nimia naturae teneritate, vel minimae iniuriae impatieus, penitus exauruisse dicitur. Alterum periit ilium frequentibus arboribus, porticibus, columnis ornatum; sed diuturnitate ipsa iam affectum, Cenationem' .habet lapideis mensis,ubi nunc cibus c,pitur, & officinas, atque
cellas multitudini tantae necessarias . hortus vero bene magnus, & plurimis consitus arboribus, partim ramorum amoenitate gratis, partim pomorum ubertate fructuosis, circumuallatus iutissimo pariete, non inhonestam, neque iniucundam animi remissionem praebet assiduo labore Diasis. Omnia rursus, qui fluuium spectant, mediocri velut obiecto muro muniuntur extrinsecus, a hibernos impetus fluminis arcendos. Tantum aedia ficium munifica reginae liberalitas, quum donis quam plurimis & sacrorum ornamentis decorauit, magnum etiam nunc usum afferentibus, tum firmissimis opibus in perpetuum stabiliuit, atque fundauit. Unde ad ducenta millia sestertium annua percipiuntur: nec dubitant homines periti rerum, quin copiosiores fructus quotannis caperentur, si diligentius curarentur pecuniae ab Elisabeta contributae. Non defuit tam pio labori, atque huic tantae largitati diuinum numen: habuitque res ea incrementa, quae praestans ille animus tanto ante prouiderat. C tum namque veteranae virgines obligatae, & astrictae, solennibus votis, rite velatae nigro velo, & quinqua
sinta Nouitiae nondum ty rocinij tempore completo,
163쪽
et 8 HIs TORIA B. ELIs ABAT A geos Lusitanicae nobilitatis, inclusae in illo Parthen neseuera disciplina, magna existimatione virtuti ac sanctimoniae caste, ac religiose vivunt. His trigini mulieres intra sacrps parietes, totide vel paulo plures soris ancit lantur. Equide apud superos cumulari credo gaudio reginam ex earum quum numero, tum, integritate,& modestia;quae si modo viveret,quod ius erat studium & ardor amoris, incredibili quadam
Voluptate perfunderetur. Uerum ad illa tempora re- ertamur,atque ad intermissa continuationem,& sexiem rerum. Quo die primum in camatione noua a cumbendum est,ambar reginae, socrars, atque nurus in
Parthenonem veniunt, una cibum capere se velle diu
cunt. Extitit illud conuiuium non conquisitissimis epulis, non condimentorum varietate , non denique ullo apparatu magnificum, sed ministraria ad mensas consistent tum splendore, virtuteque praestanti nouui iob ite commemorandum. Nam posteaquam omnes, crae virgines discubuerunti reginae linteis praecincle amulari habitu ultro citroq; concursantes, & epri-' tantium nutum intuentes, noti minus diligenter, qua religiose ministi ai ut, longe maiore, ut ego arbitror, di sua&earii, quibus inseruiebant iucunditate,quasEres omnes exquisitissime ad epulandia in unu ex omnibus terris col latae locia, inaudita aliqua conditae fu-
issent arte coquorum: dum Ripsae Christu Opt. Max. recognoscentes in sponsis suis indignas se esse credebant lato munere &bono:&illae vicissim hinc regiam amplitudinem atque maiestatem, hinc humilitatem atquo indignitatem suam respicientes, tanta submissone,& pietate sic obstupescebam , Ut mera sae nunquam cibique atque adeo sui prorsus obdi-
164쪽
t Mondae ripis Elisabetae religi, benignitate iuncta inclusa tenebatur ; siquidem duo sacerdotia minora Sacellorum instituit duobus in oppiadis, quae in ipsius erant fide, alterum Leriae, alterum Obedis, non longe ab Vlyssipone disium iis, qua
pecunijs annuis assignatis in sempiternum tem- pus consecrauit. Sed illo maxime gaudebat opere, in quo maxima facita fuerat impensa pecuniae, stud ij, laboris. Exultabat,triumphabat,efferebaturque laetitia, quum id absolutum undique videbat, ex quo permagna ad multos utilitas, maior ad Deum, quam apud homines gloria redundatura videretur. Una res eam valde solicitam habebat, is aculeus &scrupulus animum quum obtinendae salutis suae, tum augenda
gloriae diuinae cupidissimum dies noctesque stimulabat ac pungebat, quod non satis expedite Christi vestigia sequi se arbitrabatur, nimisque timide mentem ad illam disciplinam appulisse, cuius neminem sapientem aliquando puduisset. Magnum quiddam esse, nec inusitatum tamen, principatu se,& imperio sponte abdicare, a summoque fastigio
rerum humanarum, non ad aequam modo cum caeleris, verum ad infimam etiam vitae conditionem re-
ligionis causa descendere, vel domesticis nonnullorum didicerat exemplis. sancti a namque soror Al- sonsi septimi Castellae regis nuptiarum seruitutem,& ambitionis occupationem penitus perosis,quiath Palestinam traiecisset, peregrinis & aegrotis in
165쪽
rio HisTORIA B. ELISABET AApni, nullis procerum, patrisque precibus ad lirci potuerat, ne tantam potestatem sibi oblatam ultro ab se abiudicaret. At vero se magno instructam esseco mitatu, illus res clientelas, ingentes pectinias, amplas opes habere, nihil ferme de regali apparatu cernnebat fui ita detractum. Etiamsi delectaretur hone- sissimis rebus, nimis multa solatia tamen reliqua sibi este putabat & in studio virtutis undique laboribus,& sudore circumseptae quaeri saepenumero leuamen foris & inanem ne icto quam speciem dignitatis
liberiore voce tandem aliquando prositedam existi- abat per feetam vitae rationem: circuncidenda, am-
PDranda Omnia, quonam in voluntate aliquid impe- discenti posset esse Quid enim facilius, quam in magna copia,& tbundantia fortunae, quando libeat, de quos velis esse liberalem, S de eo quod superer, a dipentibus imperti Nihil vero requirere, quum nihil habeas. multisque rebus necestar ijet,aiit omni b
Carentem, ipsa penuria vivere contentum, SI Omnem
statuendi, sentiendi, loquendi, agendi libertatem sibi praecidere id demum di sicile, atque arduum esse iudicandum. Contra si se penitus abderetia cultates r i)ceret, familiam dimitteret, quam plurimos homi- res in solitudine. eges teque relictos alimenta sua pristina de sileraturos esse prospiciebat, nec officere sentiebat Christianae vitae, sed ei magno potius adiumento este opes,& copias, quae non superbi .e, neque luxuriae, sed bonitati, ac moderationi facultatem . . di materiam praherent. In dubio erat animus. Pa timenim ad perfectum officium alacritate quadam iniecta diuinitus incitabatur: partim incerta quar-riam esset voluntas Dei verebatur, nequid aliud magis a se requireret. Adhibet in consilium eos,
166쪽
LusITANIAE RrGINAT. m. quibus ob existimationem doctrinae atque vitae, mismam fidem rerum omnium ad religionem, & animi salutem pertinentium haberi oportebat. Exponit quid iam dudum agi raret animo: cupere vehementer remittere nuntium humanis et iris, abiectisque rebus omnibus dignitate, sortianis, comitatu, in aedem sanctae Clarae se prorsus includere, & extremam senectutem suam, quando forentem adolescentiam non licuisset, omnino Deo consecrare. Docet quid huic voluntati suae maxime obstaret: sententiam rogat:
nihil faetiiram se esse confirmat,nisi quod ipsi gratissimum & acceptissimum fore cael i, terraeque rectori, di parenti iudicauissent. Illi & si excellentis cuius dam animi, perfectaeque virtutis esse intelligebant,
segregatis omnib fortunae bonis nihil omnino possidentem in alterius esse potestate, superioris tamen Elisabetae vitae cursum intuentes, futuraeque simul consilientes inopiae multorum, circumspectis omnibus, quoad humana mens assequi valet, probati rem, & iucundiorem Deo videri sore statuerunt hominum subleuandorum curam, quam his destitutis parum necessariam reginae moribus inclusionem, tan egoiij fugam. Talium virorum autoritate,omni dubitatione sublata, & eo,qui solus residebat, scrupulo
ex animo evulso, multo etiam, quam ante Vehementius & diligentius, & liberalius in excitandis iacentibus, recreandis afflictis, tuendis in opibus, miseris
iuuandis, sustentandis pauperibus,curandis aegrotis, mortuis humandis elaborauit. Vnum adhuc restae ex hoc genere facinus pulchrum, insigne,ine morabile, tu id neque ipse queo praeterirc sine flagitio, nec si quis haec aliquando leget, sine indignatione deside
167쪽
ui AisTORIA B. ELIs ABET AE tentesimum ab ortu Christi, regina Con imbricas commorante, durior in dies annona fieri caepta: quod malum ita breui tempore auctum est; multis, ut fit, comprimentibus frumentum quaestus causa, ut iam inopia plane, ac fames grauiter Vrgeret ci- vitatem. Veniebat frumentum quinis denis soli- dis eius artatis nummis in singulos modios, hoc est, septenis vicenis teruntijs. Nam institutis Lusitanorum regum sancitum est, quinis veterum se- Iidis ante millesimum quadringentesimum quadragesimum sextum annum a partu Virginis nou nos teruntios, quos numos aereos regales Lusitani vocant, contineri, Ut singuli proteruntio, quatuor-
Ierent. Erat autem modius ille non magnus, utpote qui puero vix hebdomadae cibaria praeberet. Idiretium nunc vehementer optandum, quum nihil est praeter pecuniam vile, temporibus i liis optimiserat inauditum, neque ex tam infinita multitudine quisquam tantam aliquando videre, vel audire meminerat rei frumentariae difficultatem. Quare pe mota ciuitas, & immutata urbis facies erat. habet enim vim tantam dira Dines; ut non solum vincat naturae fastidium, cum nausea sordidos, insolitos que cibos recusantis, sed etiam verecundiam, hu
manitatem, fidem, & quod est mirandum magis,
praecipuum illum amorem in partus suos, ab ipsa natura ingeneratum, & penitus inclusum in omnium animantium sensibu ,quo etiam bestiarum immanium feritas delinitur atque permulcetur, sun-oitus tollat. Nam in obsidionibus diuturnioribus ab omni comeatu interclusi oppidani, consumptis cibarijs, hac una premente necessitate, saepe
168쪽
LV T ANI AE REGINAE. issiumentorum strages ediderunt ; saepe feles, canes, ires deuorarunt: aliaque multa in iucundis satis cibis habuerunt, quorum neque aspectum oculi, ne que aures nomina ipsa ferre poliunt: qua eadem acti rabie non hostium modo, verum etiam suorum cadauera dentibus confecerunt. Matres verb praecipites amentia, partim recentes faetus cum magno cruciatu corporis editos, maiore cum animi
senti & dolore in ventrem, unde in lucem exiet rant, abstulerunt: partim filiolos, quos educas bant, & iugularunt, & coxerunt, & lacrymis fi que conditos, neque digitis capere, neque mandere dentibus i neqKe lingua depellere, neque si' macho recipere perhorruerunt. Haec igitur vis tam detestabilis, quae bestiarum simillimos, aut etiam bestijs crudeliores homines reddit, et si tum non tantam Con imbricensibus necessitatem imposuit, ut veteres illae tragoediae renouarentur ; tamen ita saeuiit, ut sola illa inhumana, de barbara immanitas desideraretur; neque ulla praeterea, quae in tali ro memorabilis scribentibus, incredibilis legentibus, audientibus ficta & commentitia vid ri solet, clades abesset. Er t misera species, & ss bilis totius ciuitatis aspectus. Ora, vultusque omnium tristitia, moeroreque defixi. Mentes ipsae mor tis impendentis expectatione territae, corpora ho ribili quas tabe consumpta, color exhaustus, fractae vires. Misceri omnia clamoribus: personarae publica &priuata loca ploratu, eiulatuque mi sero
rum, non matronas dignitas, non virgines pudor. non pueros metus, non viros grauitas domi retin
bat: sed omnes velut lymphati, & attoniti parinum liberos paruo , partam aet em suam miseran-
169쪽
7 HISTORIA B. ELIs ABET Agies, sarsum deorsum temere cursitabant. In tanto citam insanabili malo ciuitatis enituit maxime benignitas, & misericordia sanctissimae reginae, quae iccirco se diuino consilio sentiens ad illud tempus esse reseruatam, ut illi incommodo aliqua ex parte, si
non posset omnino, mederetur: pecuniasque suas, non tam suas, quam indigentium es e reputans, patefecit horrea, thesauros aperuit;alijs frumentum,alijs carnem,alijs nummos diuidebat; non inopes,non locupletes, non pueri,non senes, non viri, non freminae, non sacri diuersalii in disciplinarum homines,npia profani ianua de aditu prohibebantur: habebatur eius domus si umetarium, subsidium divitiorum, nutrix inopis & afflictae plebis, eella penaria omnium fame laborantium. Ea res non mediocrem merum asserebat domesticis ipsus, verentibus ne quando tanta largitas beneficentia & sibi noceret Se reginae. Cogitabant enim magnitudinem calamitatis, multitudinem hominum, largum es minime timidum animum Elisabetae, praesentem inopiam cernebant, futuram copiam praestare nemo poterat; reserat angusta, spes multo asperior,certa pernicies, in Certa medicina: timebant minuti & angusti homines,& omnia desperantes, ne si tam large suppeditare pergeret in tanta penuria, intra paucos dies, absumptis omnibus, opem ab illis ipsis petere frustra
cogerentiar, quibus antea tulissent. Adeunt reginam, periculum verbis exaggerant, tempestatum Vari et .
tem, & inconstantiam ante oculos proponunt: sse,s familiam suam uniuersam saluam velit, moder tur benignitati sua; ne omnia uno puncto temporis
effundat: humanitatis esse, nec hominibus probatae, neque gratae Deo, quas copias aequius fit ad suum re
170쪽
LusITANIAE REGINA F. Isqproximorum periculum seruari, eas ad alienos inis caute transferre. At illa modice ac leniter castigans timiditatem, angustiasque pectoris, bono animo eos esse iussit: magnificentius de diuina clementia,S bonitate sentiendum, sperandum, loquendum osse. si pereuntibus ciuibus, quum posset, non subueniret, tum eos iure timere potuisse. Quandiu officium faceret, non esse verendum, ne Deus illos interire me pateretur, qui periculo suo praesentem alior uni
interitum anteponentes, copijs suis & diligentia tantam generis humani pestem depulissent. Sibi quiadem mortis quoddam genus esse vel ipsa morte gravis & acerbius videre quenquam inedia peremptum,cui facile ipsa opitulari potuisset: neque dubitare, quin omnium miserorum vitam, &sanguinem a se repetiturus esset ille vindex seuerissimus: quos fidem &misericordiam suam implorantes, nisi seruasset, quum facultas non deesset, occidisse optimo iure videri posset. Itaque tantum abfuit, ut studium eius benigne faciendi retardaretur; ut se ipsa promptior & alacrior facta videretur ad elargiendum, vi
non vivorum modo corpora, sed exanguium etiam cadauera mortuorum regijs beneficijs& humanit te recrearentur. Quanquam enim eius beneficentiae fontes omnibus patebant, neque a beneficio capiendo quisquam excludebatur; tamen in tanta multitudine & inopia rerum non erat recusandum, qs in
multi perirent, priusquam subsidium aliquod posset
afferri. Eos igitur, quos ob ijsserenuntiatum esset, ciconquirendos diligentei, & humandos religiose curabat: sumptum insepulturam ipsa faciebat: ut e dem &viventibus cibaria praeberet, & funeris, exequiarumque humanitatem mortuis impartiret. In-
