장음표시 사용
41쪽
;6 HIsTORIA B. ELII ABET AEntia procumbens osculansque manus, sacerdoti
certam pecuniam offerebat modo maiorem, modo minorem. ut diei ratio postulare videretur . nec
sibi regina turpe esse ducebat, quod his miseris temporibus quaevis muliercula probrosum Mignominiosum putat. Videlicet non dignitas Mamplitudo, sed stulta quaedam hominum opinios an ii simis Ecclesiae moribus aduersatur. Po- , meridiano tempore redibat ad vespertinas precationes, quas ei, prout consuetudo facrorum re-
Nirebat, sui sacerdotes vel submissa voce recitabant , vel symplionia atque cantu peragebant: legebat interdum libellos de pietate conscriptos: in quo sic afficiebatur nonnunquam , sic commouebatur animo ; 't ne alijs quidem prae sentibus lachrymas & fetum contineret. R liquum diei tempus in opere & labore consumebat, ne animus otio diffluens ea meditaretur, Ut solet, quae parum bonis moribus conuenirent. Diuidebat aequabiliter suis matronis atque virginibus opera, & ipsa more regio sedens in sublimi
malo, margaritas inserebat: ntii ita ex auro, ex argento multa, multa ex bombycino faciebat. ac ne mens dum laborarent manus, otiosa volitaret, neve sermones parum utiles instituerentur, inter ipsa opera semper cum suis ancillis, so- cijs laboris,de rebus non solum honestis, sed etiam 1 ijs & fructuosis colloquebatur. Atque hyc qaidem
erant quotidiana. Illa valde rara nobis, Elisabetae frequentissima atque praeclara . A ser ijs sancti Ioannis Baptista adferias sacrosanistae virginis Mariae quae X VIII. cal. sept. celebrantur, & inde rursus
vique ad diem sestum atque soleanem sancti M chaelis
42쪽
chaelis archangeli, quod ieiimium Angelorum vocant: praeterea toto tempore aduentus Christi sacro & ieiunij quadragenarij: item reliquo tempore anni tribus hebdomadar cuiusque diebus, a pridie ferias omnium Apostolorum ac beatissimae vi iginis Mariae, aliorumque beatorum, quos illa praecipuo quodam studio colebat, praeter panem & aquam nihil adhibebat ad victum: ut vix quarta anni pars hoc tam difficili ieiunio si dinficile est appellandum, quod illa ad perdomanis das corporis cupiditates libentissimo animo sus cepit, atque hac tam incredibili abstinentia careret. Quod nisi Dionysius obstitisset, cuius illa voluntati in omnibus rebus honestis, ut bonam matronam decet, facile parebat; nullum fortasse anni tempus praetermisisset: nec minus haec quo-4idiana , quam illa, de quibus ante diximus, fui i-sent. Quo quidem facto, regina summi animi non abstinentiae laudem amisit, sed ad hanc, quae ma- diima est, aliam obedientiae longe maiorem adiunxit; quippe ut hominibus diuino amore flagrantibus a cibo abstinere iucundum est; sic alijs
bene monentibus obtemperare non est graue neque molestum . . Haec quaeso considerent, qui vel
ob quamuis leuissimani causam te:unia ab Ecclesia indicta facile praetereunt: vel aliorum consilia & admonitiones, quibus oportet eos esse dicto audientes superbe aspernantur : vel antiquissimam & sanctissiman, consuetudinem. populi Christiani, & maxime salutarem in iorum disciplinam nimis contumaciter arro- .ganterque repudiant. Illud quoque mihi singularis continentiae videtur, quod cum ' vinum
43쪽
33 HssTORIA B. ELISABET AAhibere non soleret; ne tuiti Oidem cum ratio D. Iutis postularet, & medici iuberent, eo uteba- tur: non aliquo naturae fastidio , quod multis sae- Pe contingit, sed perpetua quadam & constanti voIuntate. In quo breuiter narrabo quid euenerit aliquando, ut omnes intelligant quam gra- ta Deo fuerit haec Elisabetae in 'ictu continentia. Quodam tempore cum esset Ierabricae, quod oppidum magnum&copiosum in agro Olyssipponensi viginti octo millibus passuum ab urbe, A- anquerium modo nominatur , infirma ξc perdu
aletudine, praescripterunt illud medici, quod
videbant desiderare morbi genus, ut modicum vinum adhiberet . Illa, sentiens sortas e nec sibi expedire , nec ad curation in valetudinis esse necesiarium, dixit se non esse facturata . Mirum est sane, quod dicam , sed nec difficile Deo nec inusitatum , qui iam olim in Galilaea cum
nuptijs interesset, aquam in vinum optimum & suauilsinum commutarat, & ad commendandam pedicorum operam & artem nec inutile: bis vrceolum aquae attulerunt sui: bis aqua subitb est in vinum diuina voluntate conuersa. Non patitur ille, qui labi non potest, diutius in errore versario uos amat:& cum aliqua simulata specie virtutis oeceptos esse videt, rebus etiam mirabilibus & no-
uis interdum liberat opinione falsa, & in his tantis inscitiae tenebris clar issimum sapientiae lsapientiae suae lumen ostendit. Iam vero religione excelluit supra quana cuique credibile est. Omnia templa praecipua sanctitate ubici inque est iat, iis quibus viros esse aliquos, aut mulieres integritate. morum insignes
auditione accepisset; ipsa saepe visebat, nec rar
44쪽
etiam pedibus quan uis longius abessent,&quic iiiid i eis ad cultum atque victum necessarium es e cognouisset, liberali issime suppeditabat: expiabat crimina frequenter, &assidua ac diligenti consessione omnes animi labes, & maculas eluebat; tribusque anni temporibus, quod vetustillimum fuit instituitam sic clesiae, sanctillimum Christi corpus humiliter, ac de misse de seipsa sentiens, eximia quadam reuerentia sumebat,die natali Christi opt.max. & quo vi tor de morte triumphans e sepulchro extitit, & quo spiritum sanctum, ad confirmandos suorum animos caelitus demisit. saepius,ut ego arbitror, illa cupiebat, sed abstinebat tamen, non vlla negligentia, ut plerique nostrum, aut aliqua satietate tanti boni, sed tune tempori seruiens, tum musterij sanctitatem considerans tum indignitatem suam agnoscens, eo videlicet animo, quo S. Petrus cum in perpetuum Christi consuetudine frui vehementer optaret, eum aliquando supplex oraui ut a se discederet. Quod si quis imitari se velle diceret, & sanctissimae Reginae nome ignauiae suae atque socordiar praetendere conabituri confiteatur tam crebro, quam illa, de peccatis, vivat eadem temperantia, praestet eandem in omnibus rebus pietatem atque patientiam: tum ei facile sortasse concedemus, Ut eadem mente, qua illa, paulo rarius capiat ea testem Sr salutarim cibum; & quoniam necessario attigimus hunc locum his temporibus tam necessarium, certe non praeteribo silentio, quod illi veteres Hispani fortissimi mortales faciebant, neque patiar commemorabilem eorum religionem tantis tenebris obliuionis obrui , si quo modo consequi possim, ut hoc tam salutare consilium, tam neces. iarium in hominum mentibus & animis penitus in- C
45쪽
o NIsTORIA B. ELIs AngTAg haleat. Audiebam maiores nostros modica piae nia, perexiguis opibus, parua manu, classibus non maximis, innumerabiles saracenorum pedestres, equestres, naualesque copias fudisse, urbes munitissimas & arces vi obsidioneque cepisse, uniuersam Hispaniam, quam nobis pacatam & forentem reliquerunt, ex faucibus teterrimorum hostium Greptam, & conseruatam in veterem libertatem, ac dignitatem vindicas e: multa reges ipsos, multa duces, muIta milites singularia, & incredibilia facinora fecisse. Mirabar , quae res illis i. tanta pancitate & inopia, tantum animi & roboris addidisset. Repeti tandem, qui me omni dubitatione Iiberaret; nam vir quidam sane prudens &disertus, qui vitam resque gestas Lusitanorum regum, quantum illa tempora ferebant, copiose or- nateque conscripsit, se iis antiquissimis titerarum monumentis summa fide, R autoritate legisse coni firmat, in castellis, S propugnaculis, quae Opposita & obiecita essent barbaris illis & immanissimis nationibus, praesidia fuisse equitum lectissimorum, qui & legem diuinam religiositissime obseruarent, & veram Ecclesiae Romanae uniuersae fidem constanti si mar retinerent, & a furtis, rapinis , effraenatis libidinibus. prorsus abhorrerent .& pro peccatis ad mitiis ipsi se sponte sua frequen- ti longoque ieiunio, aliisque poenis molestis &grauibus vexarent, & omnibus dominicis, Astitiaque diebus perpurgatis & praeparatis consessiones nimis ad sacram synaxim accederent: nec dubium es e putat, & quidem merito, quin ea re. potissimum diuino numine non placato solum, Verumetiam conciliato, & promerita sit auxilia o
46쪽
Lv sITANIAS REGINAE. ς lestia, & yictorias pepererit tam multas, tam iis signes, tam inopinatas. Idem ego memini aliquan- .do legere in historia i eruetusta Castellanorum regum. Certe Hispani reges Alphon sus Castellanus, Petrus Aragonius, Sanctius Nauarrae, ante pugnam illam acerrimam ad saltum Castulonen scin summa contentione felicissimo eventu pugnatam cum hoste ferocissimo, diligenter expiatis animis cum exercitu , cactesti pane refecerunt montis vires: ac multis pota annis Alphonsus undecimus C sibilar rex, & Alphonsus quartus Lusitaniar eius socer, in illo magno & formidoloso bello, quod gesserunt aduersus Alboacenum utriusque Mauritaniae, & Iosephum Granatae regem, qui permagnis exercitibus & opulentis ex Arabia, Africa, Hispania comparatis, veterem Hispaniae possessionem, unde fuerant depulsi, repetebant, prius. quam illud memorabile praelium ad Taris am non enim certum est vetustum nomen per antiquum oppidum in ipso ostio freti Gaditani situm, quod illi obsederant, committeretur,& ipsi sua crimina consessi sunt, & ut omnes
milites idem facerent edixerunt, omnesque pariter, quo die pugnatum est, ante lucem cum Archiepiscopus Toletanus rem diuinam publice secis set, & concione plena animi, plena pietatis, plena doloris uniuersum exercitum ad oppetendam pro religione mortem infaminasset, sacrosancto pane animos confirmarunt: & Lusitanus antesigna regia, sacrae Crucis CH RISTI particulam praeferri, hastae praefixam, imperatur. sic quum numero militum quartam hostium partem no
assequerentur, tan in victoriam adepti sunt
47쪽
i Hrs TORIA B. ELIs ABET AEquantam neque vidimus unquam, neque legimus, nec audiuimus. Ut nonnulli volunt, trecona, ut alis tradiderunt, quadringena quinquagena millia Saracenorum caesa sunt,vix de Christianis viginti ceciderunt, uxores Alboaceni captae, omnis gazabarbarica direpta. Deliciae prosectb. atque luxuries fregerunt Romanorum opes, & eisceminata pristina virtute ciuitatem dominam terrarum pessum dederunt: ea
dem pestes quasi venenis malis imbutae nostros homines enervant, non studium religionis: & quotia dianis sceleribus ac flagitijs omnes nobis aditus sunt diuinae misericordiae praeclusi. Nos iam ad religionem Elisabetur reuertamur. Quadragenario ieiunio omnibus veneris diebus tredecim viros inopes Et phanti asi consectos conuocandos, & in suas aedes o culte curabat deducendos. Lavabat eis pedes, di hoc incredibili officio recreatos, stipe auctos,& ornatos abire iubebat. Numeri certi causam si quis forte requirat curiosius, non dubitabo affirmare, licet hoc nunquam scriptum in enerim, ideo tredecim soli eos vocari, qu bd hic numerus imaginem quandam
illius lanctissimi Col legit Christi hominum liberatoris, & duodecim Apostolorum exprimebat. Die
vero iovis Ecclesiae uniuersis religione consecrato, quo sanctissima caeremonia more institutoque maiorum salutariter memoria supremae Christi coenae renouatur, mulieres aliquot eodem affectas morbo
clam ad se duci imperabat, abluebat omnibus pedes, abstergebat linteo, osculabatur, vestem nouam &calceos praebebat. Sic non tam laetas accepto munere, quam noua submissione stupefactas dimittebat. Eodem die duos homines ad se accersebat omnium Reatissimos, quos quidem reperire potuisset, alteram
48쪽
Lvs ITA MI AB RS CINAE. 43rum sacerdotem, alterum consumptum elephantia, eisque vestitum dari praecipiebat. Proximo die Ueneris sancti s simo,& religiosissimo, tuo mors Christ is alutaris solenni ritu deploratur, obsoleta veste, lugubri habiui aderat rebus diuinis,& concionem de liberatoris omnium gentium cruciatu atque poenis audiebat eximio quodam animi sensu, &acerbi sit-mo dolore,quem ex nouis inauditis ruetum probris. tum supplici js, quae sponte ille subiit nostra caula, capiebat. Ipso illo die,ut eum aliquo modo imitar tur, qui pro se sanguinem suum& vitam pro disset,. large ac copiose omnibus pauperibus de sua pecunia tanquam de suo sanguine suppeditabat. Atque in hisce rebus ea diuinitus aliquando acciderunt, quae aperte declararent quam accepta Deo essent optimae regina studia atque facta. Die quodam Veneris extremo quadragenarij ieiunij, quem iurem torcs nostri ob singularem religionem sanctum no minauerunt, erat Elisabeta scalabi, quod oppidum situm in ripa Tagi ad L v I. millia passuum aboli sipone; qudd iuxta in sumine cum fuerit repe tum S. Irenes corpus, vulgo deprauate santare num appellatur, collecti sunt more solito quidam Et phantiaci, & in cubiculum quoddam regiae increducti clanculum. Accaeteri quidem officio reginae labenignitate recreati discesserunt, unus reliquis tar dior cum vi morbi vigeretur vehementius, paulisper in regia desedit. ecce ianitor adest quidam se rox & importunus, qui negotij totius ignarus. Itane tandem, inquit, homo confidentissime tu illo corpore, ista impura lue regalem domum intrare ausus es voluisti isto si iritu contaminato atque teterrimo malum mortiscium nobis omnibus ustare γ lire
49쪽
IlisTORIA B. ELIsA BETA A eum maxime clainaret, fustem arripit,ac homini in sero insanabili morbo consumpto, cum se ille commouere vix posset, caput percutit summa vi, non humana seritate. Concidit infelix homini ad pedes hae
accepta plaga: iacebat moerens, & eiultans, id cum eis inguis os oculosque complesset, querebatur aduentum suum: quid ageret, quo se verteret non habebat. Vidit facinoris indignitatem Vrraca Va- schia mulier studio religionis coniunctissima re- ginae. Festibat, excurrit, quid acciderit exponit. Commota est Elisabeta hominis miseri Z innocentis calamitate. Imperat in cubiculum suum deportari ; eb regina etiam venit, album oui bene tri
tuis exceptum stupa vulneri suis ipsa manibus imponit, data me pecunia in sumptus, domum dimittit. Posteio die, quam haec acta fuerant, quoniam plagam grauem M periculosam esse cognorat, misit qui rogaret, ut valeret. Ille & sibi esse optime, & cicatricem, post adhibitam a regina curationem, statim obductam fuisse respondit. Ita malum, quod famuli regii ferocia fecerat, ipsius reginae clementia, & excellens apud Deum gratia finauit. Sed nescio an sit admirandum magis, quod in genere non dissimili alio loco & tempore contigit. Die quodam Iouis eius hebdomadae, quam merito maiores nostri propter mysteriorum, quae tunc celebrantur, magnitudinem re sanctitatem, Maiorem dici voluerunt, lauabat mulierum Elephantia laborantium pedes. Accidit, ut una
ex eo numero pedem alterum cancro prope confectum haberet, ut parum abest et, quin duo digiti deciderent. Elisabeta postquam lauit eum, qui probe allectita erat nam illum verecunda mulier
50쪽
LusITANIAE RS GINA a. olier pro lueterat priorem alterum proferri iube . bat, ut simili foueretur officio. At illa conscia I tentis mali, & horribilis de rinitatis diligentius occultabat; pedem illum aut a reginae manibus attingi, aut oculis videli minime conueni re dicebat. Aderat Vrraca Vaschia, ut in eius. modi rebus solebat. Imperat regina, vc ipsa recusantis pedem mitteret in peluina 8 Quod ubi factum est , tam grauis & teter odor repente afflatus est, ut omnes regiae minastrae, etiam quae pedem produxerat, cum ferre non possent, de fastidio quodam se grauius commoueri sentirent, summa celeritate se proripueri ne foras, Elisabeota sola remanserit, qtiae tantum habuit animi, ut putridum ulcus non horreret, tantum pietatis, ut medicinam facere cuperet si posset, tantum
sudij & ardoris, ut illud suis manibus traetare non dubitaret: cuius famulae suae ne aspectum quidem sustinere potuissent. Accedit plena oss- ci), plena pij doloris, procumbit ante mi seram mulierem, fouet calida non iam pedem, sed pe
petuum quoddam ulcus & horrendum, ita leni ter ac molliter digitis niulcet atque expurgat, ne cura & officium faciat dolorem. Denique carcinoma , cuius odor ipse videbatur intoler bilis , osculatur. Magnum est sine dubio, magnum est diurnum numen, magna & illustris apud D sv si gratia bonorum: illud pestis rum & insanabile malum , quod omnium medicorum operam & artem facile vicisset, omnium Pharmacopolarum tabernas exhausisset, subito est purgatum osculo, saminaque factum. Non sensi primo mulier diuinam opem: red ut domum: