R.P. Petri Perpiniani Societatis Iesu De vita et moribus B. Elisabetae Lusitaniae reginae historia

발행: 1609년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

s HIsTORIA B. ELII ABSTAR te migrauit. In aduersa ripa, quae spectat inter Australes, occidentisque solis partes, templum est vetustissimum Sancti francisci, quod ab oppido fluitio disiunctum ponte rursus adiungitur , & continetur . Proxime locum illum ad Australem pontis partem nam templum Sancti Francisci est ad occidentale latus Maior Dias honesta mulier, & pecuniosa aggressa est aedificare Parthenonem sanetie Clarae familiae; sed permisia Dei rem ad exitum non perduxit, quo longe

deinde augustius opus, & magnificentius extru retur. Iain aedes ad habitandum exiguae, & in eis angustum sacrarium excitatum erat, cum pia&religiosa mulier est mortua. Nuncuparat illa forte Deo optimo maximo vota solenni more, institutoque religiosi cuiusdam ordinis, & ea re non rat sui iuris, atq; mancipij, sed in eius potestate , quicunque caelum illum omnium suffragijs ei mu- 'eri praepositus moderaretur. Hanc autoritatem, qui tum a caeteris dilectus obtinebat, cum iudices datos a Pontifice Maximo docuisset, quicquid illa dum viveret aedificatset, post obitum sub suum ius, ac ditionem cecidisse impetrauit, ut castae ac religiosae foeminae , quae ibi habitarent, alio migrare iuberentur, sitaque domus exinaniretur, sibi vacua, & libera relinqueretur. Tandem cum ad alios, atque alios ut fieri solet, peruenis i nam hoc talibus viris obtinentibus non accidere potuisse arbitror)factum est, ut qui locus antea publica & sanctissima caeremonia, integerrimae familiae religione, ac disciplina consecrabatur ad cultum Christi, in eo postea deserto, ac derelictis lenonum arx, receptaculum moretricula; Vm, castel-

62쪽

I vs I ANI Ag REGINA . eastellum impuritatis constitueretur . Quod bi Fidit excellenti animo regina , grauiter angebatur , cruciabatur tacito dolore , nec prius conquieuit, quam a Pontifice maximo assecuta est, ut in eodem loco domicilium virginibus sacris ex Beatissimae Cl.irae disciplina facere, donare, dicare sibi liceret. Tunes vero gaudio triumphans, aream illam cum aediculis , si quae erant, a Dominis mercatur; multos circum circa sundos emit, omnibusque rebus quae ad aedificandum perti iacbant studiose comparatis , imparat i ci prima sundamenta templi. Conuenerant ii mortales cuiusque modi, multi Christianae religionis antistites, quibus cum ipsa pariter suis manibus solentii ritu primos lapides in a pertas fossas iaciebat. Cum primum aedificium quamuis inchoatum & rude nonnullum numerum capere potuit, magna cura, & solicitudi re afficiebatur, ut illa prima initia per se

minas cximia sanctitate vitae, magno Vsu rerum omnium, quae ad institutum eius familiae, atque mores pertinerent, ponerentur. Nam quacunque post: eam diem in eundem num rum ascriberentur, atque caelum, fere tales intelligebat rore, quales nactae fuissent virtutum omnium inagistras. Cum enim naturae nescio quq infirmitate plerunque accidat, ut sequentia sint deteri ra prioribus, & quae oriuntur aliunde, ab ijs, unde sunt nata, degenerent ; quid tandem is turum aetatibus consequentibus. 3 quam exiles, quam tenues, quam imbecillas fore fruges relugionis, integritatis, continentiae ; si prima semina erigua, arida,sine vi,sine succo,iaceremur λ Haec posiduo

63쪽

sdue cogitanti,cum ris renunciatum est,

ripa Durij ad extremam Tarraconensem Hispaniam Zam oram iam dicunt Parthenone eiusde esse disciplina in quo mulieres permultae versarentur, egregia integritate morum, singulari pietate, existima- tione hostesta vitae, & innocentiae forentes, benὰ peritae carum rerum,quae institutis s. Clarae contine- rentur. igitur inde usque undecim virgines selectas accersi, o Conimbricam ducendas curat: quibus recte munus illud nos mediocre committeretur. Vquientes comit bantur viri aliquot delecti e sancti iFranci sci fam i l ia,& qui tunc ex eodem numero praeerat Callaec proiiincia .Quos ubi regina appropinqua e ognoui exultans gaudio, quum assecutam seene videre , quod optas et, ut erat submisib animo ac minimpelato, cum Alsonso filio rege designato ad tria mi il la passitum obuiam procedit: accipit limnorifice pauperculas mulieres, quae omnes honores vltro repudiarant: ducit in locum aedibus potius de-sgnatum,quam in aedes: collocat,ut potest . in illis tectis inchoatis: duas anus ex omni numero,quae novouerant sub claustris se esse victuras, sibi socias dicomites assumit ue ut domi suorum studiorum participes quasdam haberet atque consortes. Ab eo die nonnullum iam fructum capiens laboris sui,mulibardentiusquam antea caepit opus urgere. Aderat ipsa pi aesens,fastigium imponi templo, incoepta conclama perfici,aliarum aedium noua sundamenta i ci praecipiebat, ut instituti operis rationem postu- Iare perspexisset; ac ne tecta nuda essent & inania; quotidie ad veteras possessiones addebat nouas Non

A B. ELIs AEETAghis habitauit & pernoctanti eu- Sentiςae, quam urbem in dextra

64쪽

LusITANIAE REGINAg. Issed quanta esset futura frequentia,iam tum m nte Secogitatione prouidens, nescio quid amplius &nu gnificentius an illo complectebatue. Et quidem D us huic animo excellentis reginae non defuit. Multa virgines natae honestissimis parentibus iastinctu quodam coelesti & afflatu concitatae, quo liberius solutae curis darent operam diuinis rebus, neglectis necessarijs,abiudicatis facultatibus, adi lium religiosissimum cretum sese conferebant: xt prope magis cresceret ope diuina numerus incolarum, qaam aut aedificium,aut praedia, Elisabetae diligentia. A que haec reginae fuit in omnes homines beneficentia: quae tametsi summam habet admirationem, tamen haud scio an illa iure sint tanto miranda magiquantb regiae amplitudi ni & potestati vehementius

creduntur aduersari,animi submissio, mansuetudo, patientia:quibus sic excelluisse dicitur ut eam nemo unquam viderit iratam. Audierat videlicet vociferantem magistrum illum & doctorem, de coelo dilapsum, diuino boneficio ac munere hominum geoneri datum atque concessum, auditoresque suos co- monentem & hortantem, ut suavisimum distiplinae sua iugum,& leuis imum onus ceruicibus humeris que suis libenter sustinerent. In omnibus eius Actis atque dictis, in omni vita has maxime victu es id bat eluxisy: has unas ex onan ib' diligenti sit me per sequedas bonis,sbiq; amplectendas esse duxit. Ergo iniurias sibi factas, quas vulgo ut ulciscatur et a obris curiores homines, nihil non laboris, operae, pecuniae impendendum putant, ignoscendo regina vi dicabat.facta ab insolentia & acerbitate longe alia horrebant: in verbis nulla asperitas, nulla sp

rier arrogantiae, omnis sermo singulari modestia. suauit

65쪽

s HisTORIA B. ELIs Aps TAE suauitate, humanitate conditus. Quicquid illa di

Ceret aut faceret, tanquam imago quaedam & es.

figies expressis videbatur illius animi praestantis, qui sedatis perturbationibus, summa pace & tranquillitate fruebatur. Quae etiam si ex ijs, quae supra commemorauimus, possunt intelligi; non omi tam tamen quod & antiquis &l recentibus literis memoriae proditum klisabetae verae nitatem, vel submissionem,uel tolerantiam,vel omnia verius, pror-jbsante oculos proponit. Principio Dionysus, ut rat natura moderatus &grauis, coniuncti sim uti rege praestante dignum erat, cum regina vivebat. Erat populo grata & iucunda illa concordia, quum neutrum ulla in alterum officia praetermittere viderent, & matrimonium fine labe & macu Ia castum atque integrum seruati. Vix pauci anni intercesserant, quum rex siue sexu aetatis, si ue nonnullorum hominum consilijs fagitiosis deprauatus si consilia vocanda sunt, quae omne

animi consilium illis eripiunt, quibus dantur sed

consuetudine quorundam quotidianoque sermone corruptus, & ab hominibus nequam indu istus, quum ad alias transtulisset amorem suum, alienior ab uxore caepit esse: licet illa nihil quod contemni posset haberet. Itaque septem liberos ex singulis mulierculis singulos procreauit, Al- sensum Sanctium cognomento Albuquei quium.

Petros duos,e quibus alterum virum egregium comitem fecit, Ioannem Alsonsum,Ferdinandum Sanctium, foeminas duas nomine Marias, quarum alateram Ioanni Serdas Sanctij regis fratri collocauit, altera virginum Cistertiensium initiata sacris in

eo Parthenone , quem pater ad yrbem Olisponum

66쪽

LusITANIAE AEGINA p. si construxerat, religiose vixit. Atque eo quidem tem pore quum rex alioqui praestans voluptatis delini tus illecebris,& naturae blandimentis sopitus cupiditatibus suis obtemperaret, maxime intellectu est, quam exitiale populis perniciosumque sit reges habere contemptores saniae, voluptatis amatores. Qua-

diu abiectus iacuit in illo coeno; omnia pariter

cum eo iacuerunt, aequitas, Virtus, bel lum, pax, priatiata res,atque communis. Non iudicia fieri, non iiis dici, non puniri sontes, latrocinia crescere, audataciam impune volitare, sorum mutum, mirum silentium legum atque iuris. Quippe nemo rex in officio potest continere suos, qui se ipse non continet:&flagitia ac impuritates, cuius mentem occupatam re impeditam tenent, eum de Republica , de ciuium salute, de maioribus negotijs cogitare non sinunt. In his tantis iniurijs regina, quamquam ea aetate erat, quae solet esse & ad maledicendum ei fraenatior ad vindicandum acerbior, & imp tientior ad ferendum, ita se moderatam, lenem, patientemque praebebat; ut etiamsi aperte sine ulla non modo religione, verum etiam dissimulati

ne coniugij iura sanctissima a Deo prope cum ipso mundo condita, a Christo tradita, & cons

crata, ab Ecclesia comprobata violari vehementer doleret; tamen nullam vultu tristitiam, nullam praese verbis iracundiam ferret quae certis sciret quae palam gererentur, quae tantum non

oculis videret, perpetuo silentio dissimularet. Nonnulli aliquando studio gratificandi multa narrabant cum quodam animi sensu & dolore

illam neglexisse, ad illam se contulisse, illi munera misiise ι Elisabςta nihil audire simulans, ve

sacra

67쪽

so HIsTORIA B. ELIs ABZTAE opus, in quo praeter alias mulieres non paucas stacrae Virgines ad octoginta nigro velo amictae, pleraeque nobilissimo genere ortae, hominum congre sum, atque sermonem fugientes religiose, casteque vivunt, & quod non mediocre ornamentum est una quae ex binni multitudine delecta caeteris pr. est, publico ritu consecrata pontificali baculo i signis incedit. Situm est in valle non inamoena, tanta copia perennium aquarum, ut eam ipsam ob causam, locus non satis salubris habeatur. Est iu ta vicus perexiguus ad quadraginta capita; hic religiosae sueminae praeterquam vitae, atque necis, summum habent ius & potestatem: quae ex toto illo agro, cuius nulla pars immunis est. & libera, non mediocria vectigalia percipiunt. Alios praete ea fructus non paruos attributos habent diuersis locis. Mediam domum riuus non exiguus de

perennis interfluit, ex quo non paucae, neque modicae commoditates ad domesticos usus capiuntur. Multa agri iugera septa parietibus altissimis aedificio adiunguntur, dc continentur.

Ibi plurimae arbores fructuosae, & Iatissima pomaria non aspectum modo viriditate gratum, umbramque opacitate frigidam, verumetiam mirabilis utilitatis fructum praebent. TempIum breue quidem & angustum est : sed in loco propὰ

deserto maius non requiras. Reliquae partes aedia

sicatiqnis amplae satis, & antiqua illa magnificentia ornatae. Illud prorsus sanctissimae reginae antimum egregium, & excelsum, & omnia hum na despicientem maxime declarat; quod cum bonam aedificij partem ipsa perfecisset, nomen i

men constituti operis atque laudem verengariae r

68쪽

riae reliquit. Itaque iacet illa in templo condita, in lapideo sepulchro tanquam caetus illius parens, Mibidem eius filia Sanctia alio monimento decor tur: de ipsae etiam sacrae virgines, quae locum illum incolunt, quod ab Elisabeta factium esse vetustissimae literae testantur, id ascribunt regi Dionysio. Magna sane res, magna laus, vel in opus alterius nomine inchoatum tantum laborem & sumptum impendisse, vel sic latere voluisse, ut homines nasuspicentur quidem eam insumpsisse quicquam. Sed multis certe maius, quod sequitur, videtur. Fuit illis temporibus Martinus Pontifex Guar-diensis. qui fuit olim Igeditanus, vir ut res ipsa indicat, publicae utilitatis bene studiosus. Erat is forte Scalabi cum rege Dionysio ab eo iustis de

necessarijs de causis euocatus: videbat pueros rocens natos a parentibus vel ob inopiam, vel ob infamiam plurimos exponi: nullum eis esse publice praesidium, nullum perfugium constitutum: nisi bonorum & locupletum hominum misericordia subueniret, perieulum esse, ne multi periarent, & parentum suorum, vel flagitij, vel se teris, vel egestatis poenas iniustas serrent innocentes. Quo minus exponerentur, nulla ratione

impediri posse intelligebat: saepeque etiam si posset, tamen vir prudens sciebat non oportere. AP

gressus est aedificare Prephotrophium nomine Mariae, Christiparae, & sanctissimorum puerorum imnocentium : ubi partus a parentibus expositi diligenter educarentur: ne aut insontes pueri, prius quam per aetatem dispicere possent, vitae perici tum subire; aut ignominiam, iramque suorum. vel intolerabile paupertatis onus sufferre cog D a rentur,

69쪽

g HIs TORI A B. ELIs ABET AErentur, qui exposuissent. Antequam res ad exitum veniret, afficius morbo, cum cerneret insta

re sibi supremum vitae diem, petijt vehementer eccontendit a regina, ut negotium susciperet, sua fide, & autoritate, de copijs sustentaret; ne tam

necessarium opus inchoatum relinqueretur. Fecit

illa animo libentissimo post Martin i obitum multo etiam amplius, quam quantum fuerat ab ea postillatum. Nam cum Pontifex certum numerum

praucripsisset puerorum, quos nutriri vellet, non quod neminem illo beneficio exclusum esse nollet, sed quod omnibus abunde stippeditare se non posse videret; Elisabeta regio quodam animo, amplo, di munifico iustit omnesvili, qui unquam ibi expositi fuissent, pauperibus vero non omnibus, sed ad numerum certum victum vestitumque praeberi. Amplificauit posiectiones, auxit reditus annuos, ipsa tecta nouis aedificationibus dilatauit; ut & res, di locus omnibus, quantumuis multis satis esset. Hic se oblectabat, hae praestantis reginae deliciar, haec summa iucunditas. QuOties in oppidum illud veniebat, omnes puerorum nutrices cum alumnis suis accersobat in regiam, constituebat ante oculqs suos, ipsaque accumbens omnibus de mensa mittebat, hos illa scit ras, hos fabulatores, haec acroamata festiua adhibebat ad prandium. Vbi educati erant, & ad eam aetatem peruenerant; ut laborem serre possent, opificibus erudiendos tradi imperabat, ut eam quisque artem addisceret, ad quam esset suapte natura propensior . Statim, ut industria artificioque suo victum sibi quaeritare poterant, nihil eπWistina sua domo capiebant. Si tamen oppressi

70쪽

LusITANIA I REGINAE. Umorbo te tiam, quo succederent, pecuniam unde alerentur, non haberent, eodem se recipere, ibiadem ali, & curari voluit regina, donec aut e viata migrarent, aut conualescerent. Quoniam enim eorum parentes erant ignoti; domum illam, in qua essent educati miseris & egentibus pro parentibus esse oportere dicebat; illuc eos clim necessitas Vrgeret, tanquam ad matris opem constigere debere: nunc haec domus sublata est, vel potius cum caeteris eiusdem modi, quae usquam erant in eodem oppido, in unum publicum valetudinarium maximum & amplissilium tra 'stata. Nam rex Emmanuel, quoniam id longe commodius putabat, ab Innocentio octauo summo Pontifice impetrauit, Vt in omnibus Lusitaniae oppidis atque castellis una publica domus accipiendis & curandis pauperibus constitueretur, in quam omnium aliarum fructus, & beneficia traducerentur, ea lege ut omniuinonera sola sustineret. Quare valetudinarium m

ximum ubi pauperes quouis affecti morbo sedulo, pieque curantur, & veteris i litus Brephotiophij facultatibus auctum est, quod aedificatum fuerat ab Elisabeta; sic easdem partes, iniurii lue suscepit, quod per religiosissimos viros strenue ac fideliter

administratur. Vestigia tamen etiamnum beneficentiae regalis extant non obscura: in ea oppidi

regione quam ad Pyrum vocant oppidani, sest autem curiae sancti Stephani attributa in templum

non modicum cernitur Beatae MARIAE Virgini ac sanctis Innocentibus consecratum, quod olim an to λrmorum tumultum excitatum, rege Ferdinan-

SEARCH

MENU NAVIGATION