Physica vetus et noua

발행: 1648년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

umum, hoc est potentiam visiuam 1 licet aliqua sint media, inter illa duo colorem scilicet,&visem, quae non sint perspi-oia. Corpus enim reflectens tanquam speculum est medium inter colorem, seu coloratum ue seu lucidum ; & visium, per quod fit visio : neque tamen est perspicuum : itaque in hac variatione, quae dicitur viso, latius patet medium , quam Iressimum. Nam omne perspicuum est medium t at non omne medium est perspicuum: Itaque de medio agentes, agemus quoque de perspicuo. Medium est id , per quod lucidum, seu coloratum , seu minite', agit in visum. nempe distribuendo ac pellendo suos spiritus in omnem , quo potes , partem. Lucidi enim

spiritus non mouentur a propria natura rsed a corpore lucido r ipsos per inuolucri sui, siue superficiei poros, qui creberrimi sunt, trudente in omnem unde videri potest, partem perspicui vicini, seu contigui. Superficiei autem quilibet porus, qua fluxu continuo erumpit, vel fluit spiritus lucidus, facit raditim e nempe lineam rectam ex spiritibus a locido pulsis composita mi Per lineam intellige, non

mathematicam ex fluxu puncti, sed phy-. M a

182쪽

βuaestio VII. Io

sicam hoc est fluxum Corpusculorum sibi succedentium ; tam exilium , Ut per se non siint sensibilia: ne quidem imagInationi: quae mediocribu& assueta neque minima comprehendiri neque maes

It a rim itaque dicitur l/near quia non apparet latus, neque profundus , sed tantum longus. Haec linea dicitur rectis, non mathematice, sed physice: hoc est tam breuis a luci do ad terminum,ut breuior eme naturaliter non possit.' ἰ i. Hanc rectitudinem non impediunt particulae corporis perspicui; neque alijspiritus - hac enim Omnia tam exilia sunt, ut sola ratione distinguantur. Ac proinde licet in ipsa rectitudine curuita res intelligantur, propter Corporis dia phani particulas, & alios spiritus Occur Tentes radio ; hae tamen curvitates recti tudinem physicam prae paruitate non impediunt i quemadmodum planitiem physicam non tollunt partes inaequaliteriacentes; quando tam paruae sunt , ut sensum fugiant, licὸt a parte rei iaccantinaequaliter, ut probatum est priori parte: quia tamen hanc inaequalitatem sensus non percipit, corpus dicitur planum

183쪽

a o Libri secuna

simpliciter. Eodem igitur modo radius dicitur rectus, quia lensus non percipi P curvitates , licet ipse frequentissima:

quidem sint, at mjiumae, Ninsecta

Hic sp irituum , qui radium componunt, fluxus comparari potest cum fluxta particularum Duij: Nempe spiritus, ex quibus componitur radius , cum aquae, seu fluuij particulis r radius cum fluuior. ' 'perspicuum immotum , SI semper plenum spiritibus Iucidis , cum alueo immoto, dc semper aquis pleno .. Es, quemadmodum aquae , si non fluant per al-Ue Una , non dicuntur fluuius; ita spiritus lucidi non fluentes per diaphanum, ΠΟ dicuntur radis Et quemadmodum aquarum fluui, particulae, si fluant, singulae conuertuntur; licet recta ferat udfluuius: ita singulae radij particulae, hoc

est, spiritus lucidi radium Componentes, licet conuertantur, M aliquantum de sectant propter occursum aliorum spirituum, Vel pari cularum diaphant, non- impediunt tamen radium, ne recta feratur. Et quemadmodum alueus manet, neqUe alio transfertur permotum , seu

fluxum aquarum ; licet ipsae per illum

184쪽

. Quaestio VII.

fluane a ita neque persticuum fertur alio per illuminationem , hoc est , fluxum radiorum , licet ipsi per illud modo suo

fluanu, ac transeant. Lucidum enim ad solos iam praeiacentes lucidos spiritus, transmittit sitos, sicut magnes suos magneticos ad sola magnetica. ferreum enim puluerem mixtum cum aliis aut aereis, aut argenteis ramentis ad se mouet,& aduocat, non communicando suum aliis motum. Si plura stat lacida i luminantra Corpora, Vt semper sunt, ra-

dij occurrunt inuicem pro situ ac dispositione lucidorum : nullaque est pars sensibilis in toto perspicuo , ubi non siint quam plurimi radii: qui tamen propter exiguitatem non sunt inuicem impedimento motus luminaris , licet faciant Conuersiunculas, quas alioqui non facerent. Circuli varis &in transuersum,& in contrarium dilatati ex iactu lapillorum in superficiem aquae stagnantis A placidae facti , sibi occurrentes absque confusione, absq; impedimeto pergunt dilatari. Si occursus ille variaru partium Corporis tam densi, tamque sensibilis invaria & contraria spatia motarum,n Ullam ponit confusionem , nullam affere

185쪽

Libri sicundi

moram , nullam reflexionem , nullam fractionem sensibilem motuum aquae in Circulos extensae; nil minim, si radi, hinc & inde in unum veluti punctum perspicui conueniant absque confusione, & recta ulterius pergant. Verum tu lcet in medio suam radij seruent distinctionem, sic tamen uniuntur in illo spatio, Vt ubi magis uniuntur, aliam faciant illuminationem , atque adeo motum alium in poteneia visiva. Si lucida, siue colorata , quae radiorum sunt principia eiusdem sint rationis, augebunt lumena quia maius fit illuminans. Illuminantis autem, sicut & cuiuslibet agentis nat ratis, duae sunt conditiones: altera, Vt quo maius est, eo caeteris paribus maiorem faciat illuminationem et altera, o magis, caeteris item paribus, illuminet propinquum, quam remotum: quod est in pari spatio viciniori esse plures radios, quam in remotiori. Spatium enim aequale continens plures radios magis i luminatur : propinquius autem plures

Si lucida , quorum uniuntur radii, sint diuersae rationis, illuminatio talis lIoci diuersa erit ab illuminatione loco-

186쪽

tuaestio VII. an

tum aliolum, quibus illa radiorum unici non conueniet. Talis est illuminatio, quam faciunt in variis locis prati flores diuersi, quae pro diuersa ab illuminantα distantia diuersa est. ARTICVLvs V. De medio resectente.

PE A. medium hic intelligimus quicquid est inter obiectum, qaod videtur, & potentiam visivam. me dium est duplex alterum extrinsecum animali: alterum intrinsecum. Medium

extrinsecum diuiditur primo in perspi-Cuum , & opacum: de hoc est reflectens

lumen seu colore. Reflexio enim luminis est ab opaco,ut opacum est: opacum enim respuit lumen: in reflexione radius

ducitur primum ad punctum reflectens, per incidentiam: deinde per reflexionem a puncto reflexionis ad auersam ab obiecto viso pupillam .Particula autem, qua radius reflectitur, sic sistitui a reflectete, ut ulteritis no recedat ab obiecto, sed versus illud repellatur. Si sola sit reflexio, reflectens vocatur speculum: SI lucidum, siue coloratum, a quo est ra-

187쪽

dius est obiectum visum. At refleaens stemittat quoque suos spiritus, quorum

motus uniatur cum radio reflexo, & ab illo motu moveatur misia; erit obiectum Coloratum, & visum. Sic videntur omnia , quae vocamus Colorata , quando non mouent oculum nostrum, nisi iungatur illorum motus motui lucidi potentioris , quod vocamus primarium squalis est sol respectu astrorum, quorum Iumina tam debilia sunt, ut nisi iuuentur a solet, nostrum visum non feriant r& quidem a sole non ita praeualente, ut illorum motum reddat insensibilem. In hoc reflectente magis attenditur lux, ut color: ac proinde dicitur euoratum. In primario , seu primo, illuminante magis attenditur color, ut lux: ac proinde di

De medio fluido o Gmsissente. MEoi VM extrinsecum perspicuum diuiditur in fluidum , de

Consistens. Per fluidum lac intelligo medium, quod figuratura vicino consistente. Per consistens intelligo medium,

188쪽

epiod figurat vicinum fluidum. Sic vitrum est consistens respectu aquae, Sc aeris: aqua, & aer sunt fluida respectu vitri, S aliorum huiusmodi. Aqua vero respectu aeris dicitur Consistens , quia tribuit illi suam figuram: & aer est fluidus respectu aqua . At quaeritur quomodo vitrum, & alia huiusmodi possint esse perspicua Respondeo motum luminarem posse communicari particulis vitri, & aliorum permotum spirituum lucidorum, quemadmodum particulis Corporum , quae dicuntur sonora, quale est ars, stannum, Malia huiusmodi communicatur tremor, per motum spirituum aereorum , qui clauduntur illorum corporum poris creberrimis. Est tamen differentia inter solidum corpus sonorum,& perspicuum, , quod hic motus luminaris tam sit exiguus, ut per illum aliud nihil praeter c loratum mouens oculum, sit sensibile, nullusque alius, quam vi 2s immutetur

sensus : motus autem sonori corporis non tantae sit exilitatis,ut per eum etiam

tactile non fiat sensibile, &sensum tactus immutet. Huic particularum vitri motus per colorem tenuitati conseques

189쪽

x 6 Libri sicundi

est in Qitro puriore , ac tenuiore maior illuminatio , quam in minus puro , Scmagis spisso. Quod dictum est de vitro, dicendum est & de aliis diaphanis, quo-TUm tam exiguae tamque mobiles sunt particulae, ut motum spirituum lucidorum, quibus refertissimae sunt, cum refractione , de qua mox dicendum est , participent. ARTICVLvs VII. De medio directo, se refringenie. IDEM medium extrinsecum, &perspicuum, diuiditur item in direritam, & reflvens. Per directum, ducitur radius ab obiecto ad pupillam: per refmgens radius ducitur primum ad punctum refractionis, & ibi frangitur: deinde expuncto illo , ubi dicitur frangi , ducitur ad pupillam, si unica sit tantum refractio: si plures sint. ad aliud punctum refractionis: ac tandem ad pupillam. Idem 'dicendum est de reflexione, medium reflvens , necessario componitur ex fluido Si consistente, modo explicatis. Inter radios soli laterales thoc est recedentes ae perpendiculari superficiei

190쪽

corporis refringentis) refringuntur: Mquidem ipsa refringentis superficie. Idem dicendum est de reflexione, MCorpore reflectente.

Quando radius de fluido perspicuo transit in consistens, refractio fit ad perpendicularem : quando vero de Consistente in fluidum; a perpendiculari. Quia particula, quae media est inter fluidum, ω consistens; conuertitur ad consistens: quia magis ipsam sistit, quam fluidum: ac proinde circa illud particula illa mouetur: quod enim partim sistitur, partim mouetur, Circa id, a quo sistitur, Con

uertitur.

Contra quam accidit in proiecto, seu missili, quod ingredies in aquam ex aer declinat a perpendiculari: & egredions ex aqua in aerem, accedit ad perpendi- Cularem. Nam qua parte magis premit aquam repellitur per spiritus aethereos, quos inde per compressionem exprimit. Spiritus autem lucidus non repellitur neque in refractione , ubi aliquantum istitur ι neque in reflexione ubi inngitur inde venienti.

SEARCH

MENU NAVIGATION