Physica vetus et noua

발행: 1648년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Libri primi

sumpta pro parte formali nam forma ro

rius , siue species hominis, seu totalitas; est humanitas :) atq; adeo proprium huius vitae rationalis principium est purus spiritus: quod sic probatur.

Ad vitam rationalem pertinet cognitio omnis corporei, ergo ipsa Corporea esse non potest: atque adeo neque ipsa mens,, quae proprium est huius vitae rationalis principium : probatur conse

quent Ia.

Vita ad quam pertinet cognitio Omnis corporei non est corporea. Vita rationalis, ut rationalis est vita, ad quam pertinet cognitio omnis Corporei. Ergo vita rationalis, ut rationalis, non est cor

Maior est euidens; quicquid enim objiectum est cognitionis creatae, de qua est sermo, praesupponitur ab ipsa cognitione r cognitio ergo , si est omnis corporei non est corporea ; alioqui praesupponeret seipsam. Minor item Videtur euidens: nihil enim est corporeum quod non cognoscam US, dc quod non cognoscimus,negamus esse Corporeum. Hoc qui negat se ipse cousulat. Ρ

72쪽

quaestio II L

Obiicies. Quod est pars entitatiua indiuidui pertinet ad ipsius materiam: anima rationalis est pars entitatiua indiuidui,ergo pertinet ad materiam; sed quod pertinet ad materiam est materiale; ergo anima rationalis est materialis. Respondeo, distinguendo maiorem. Quod est pars totalis indiuidui pertinet ad eius materiam, hoc est ad integritatem indiuidui, quod quia subiectum

est vocatur materia totius. Concedo maiorem; hoc est ad integritatem , siue en-xitatem materiae, quae sit pars maIeraatis, siue materia partis: nego maiorem. Si ergo pars formati s , seu forma partis ad integritatem totius pertinens, si spiritalis qualis est anima rationalis , pertinebit quidem ad integritatem totius, at non ad entitatem, siue integritatem materiae

parti S.

Hac posta distinctione consequentia neganda est;-minor subsumpta distinguenda. Quod pertinet ad materiam, hoc est, ad entitatem, & integritatem materiae pariis , est materiale. Concedo minorem ; id est, quod pertinet ad integritatem totius est materiale. Nego mi

73쪽

Quod vero quicquid pertinet ad integritatem totius , non modo non pertineat ad materiam hoc est, sit corporeum , seu corpus, habens partes extra

partes, quod solum proprie est materiale in sed ne quidem sit pars, patet ex eo, quod diuinitas in Christo non sit pars:

quod enim Continet omnia non est parsi fateor quidem Chrsum respectu diuinitatis, S humanitatis , minus proprio dici totam, nihilominus ut docet Ecclesia cum Athanasio: sicut anima rationalis es caro unus es homo; ta Deus, O ho mo unus eis Christus: Vnde quis ita Concluderet : sed anima, & caro unum s ciunt otum , scilicet hominem ; erg Deus & homo unum faciunt totum, scilicet Christum; totum quidem aequilioce, at non proprie.

COROLLARI V M.

Ex his patet, omnia corpora quae sunt in Mundo aspectabili, & corporeo, reuocari ad corpus simplex: Ad primum miXtum, Ignem, Terram, Aquam, o A rem quae dicuntur elementa ; ω quoiadam spiritus materiales: Ad secundum

74쪽

Quaestio III. v

mixtum, quod appellamus Inanime: Ad

tertium mixtum, quod Vocatur anima ram, semiuens: Cuius apud Philosophum quatuor sunt species; Locomortuum, Vc- gelativum, Sensitiuum, o Rationale : Mix tum inanime, vegetatiuum, es' sin siti mdiuiduntur inquam plurimas species infimas : Corpus simplex ini duas : Primum mixtum magis sensibile in plures. Locomoitur Unica est species infima, Municum individuum: Rationalis unica ite species insima inrita vero indiuidua. At cotra id,quod dictu est, duas latum esse corporis simplicis species obiicitur,

ad materium totius infinitarum propemo du corporis specierum eas non sufficere,

sicut neque B & A ad plures, quam duas syllabas Ab & Ba. Respondeo corpora duo indivisibilia non sussicere ad la multas species: suificere autem ad infinitas diuisibilia. Exemplum B S5 A est indivisibilium. Ex albo, S nigro primum,

deinde ex aliis ex ipsis compositis infinitae propemodum fiunt colorum species. Quis explicet modum , quo lingua per tenuissimum motum localem aut variationem , faciat innumeras propcratione, SI specie distinctas voces

75쪽

Libri primi

QUAESTIO IV. uid sit mixtum imperfectum, in

quae illius Ocies '

net partes non mouentes im-

I mediate ad unam speciem , si--S ue unionem, sed potius ad separationem . Quale mixtum est compositum ex aqua, & vino: Qualia sunt corpora, quae in se, vel suis continent poris, alia corpuscula diuersae rationis, non mouentia, neque mota, ad Vnionem, siue ad unum: unam scilicet speciem ,Vnam substantiam, unum individuum: Quales sunt nubes , aliaque meteora quorum partes tam male temperantur, ut facile separentur. Hinusmodi mixta sunt frequentissima; quia ignis, o terra , aer , ct aqua nusquam ita separantur, ut unum non sit

76쪽

Quaestio I Q. c.

unitum alteri noc est, nusquam ignis

est sine rena, aqua se aere: Nusquam temra ne igne, aere se aqua, nusquam aer, ne terra, aqua es ignes nusquam aqua sne terra, igne o aere : hoc fatentur omnes qui dicunt Eumenta esse impura: Ιmpuritas enim est illorum cum aliis permixtio. Huius autem permixtionis causa sunt radij solares, qui motu, licet insensibili, omnia sine interruptione perp tuo mouent, ac mi scent in bonum mundi, sicut cor animalis in omnia corporis membra perpetuo dispergens spiritus vitales omnia mouet, ac miscet in bonum animalis. ΑRTICVLVs II. De Exhalatione, o Vento.

EXHALAτio est Terra per aquam se

aerem leuitate ignis contenti se sum

Huiusmodi exhalationes absque interruptione , Vel ex Tertae meditullio, sursum ascendunt. Hoc docent experimenta pene infinita , quae videntur in tenebris a nautis in mari. Quin etiam,

77쪽

cL Libri primi

ut optime docet D. Des Cartes in sua Methodo, magis ascendunt sereno Caelo , quam nubilo. Patetque ex eo, quod sereno caelo paludes exsiccentur , non exsiccantur autem, nisi exhalationes, Vna cum vaporibus, a quibus Vix usquam separantur, ascendant. Ventus es aer a leuitate exhalationis intrinseca motus circa terram, propter re sentiam superioris corporis. Haec Verba, motus circa renam 'ropter resissentiam inperioris, significant disserentiam menti. Aer motus, Sc non circa terram, non dicitur Ventus, v. g. si aer propter exhalationem intrinsecain sursum feratur, non erit ventus. Exhalario itaque est principium venti, quatenus acrem mouet sursum est principium motus, qui Conuenit aeri. Aquae autem superiores, Vel nubes, vel montes, vel aeris media

regio, vel quid aliud simile , quatenus

sunt impedimentum, ne motus aer ab

exhalatione intrinseca pergat sursum,& ne pulsus ab aliis partibus succedentibus ab exhalatione sursum motis alio

moueatur, quam Circa terram; sunt causa, non simpliciter motus aeris, sed motus circa tcrram, atque adeo venit. Tria

78쪽

itaque praeter ipsum aerem motum,re quiruntur ad ventum. Primum. Exhalatio mouens acrem sursum. Secundum. Partes succedentes,& continuantes motum in antecedentiabus. Tertium. Aliquod Corpus impediens motum sursum: sic enim determinatur aer ad motum cirCa terram, atquCadeo adventi rationem, siue denominationem. Hic aeris motus non est absque

ipsius compressione : qua separantur piritus, adeoque, sicut in proiectis, motus Continuatur.

Hi venii circumferunt Vapore S , exhalationes, spiritus terreos, & alia huiusmodi, prout ipsa occurrunt in via; hoc est, prout sunt in aere, qui conuertitur, hoc est mouetur circa terram, scilicet prout est venIus. Quando circumseruntur aventis modo explicato spiritus terret, solaribus siue igneis destituti, frigus viget: a spiritibus autem solaribus , siue igneis dicuntur destituti spiritus terrei, quando

fiunt maiores,& frequentiores, quam ignei: tuc enim mediam aeris regionem non transcendunt , quia spiritus ignei sunt debiliores, quam ut terreos Virra

79쪽

64 Libri primi

ipsam regionem transferant : in ipsa cnim media regione terrei spiritus, propter alios eiusdem rationis,& aqueos ibi consistentes, & occurrentes, fiunt grauiores, descendunt: & quidem cum paucioribus igneis, quam ante ipsorum ascensionem; quia facti fortiores,igneos facilitis expellunt: praeterea multi spiritus terret sursum per aerem nobis vicinum ascendunt. Ventus ergo Circa terram motus ipsos spiritus tum ascendentes, tum descendentes, offendens in via quod dicitur de translatione spirituum terreorum, dicendum quoque est de translatione vaporum, exhalationum, M. aliorum spirituum aere contentorum circumfert secum Ac regionem , per quam transit, spiritibus illis replens, refrigerat. Hi spiritus terrei frequentiores sunt circa polos, & alia loca a sole remo

Quod vero vigente frigore sint in aere spiritus terrei, patet ex eo, quod, si

sub vesperam coelo sereno ex edito loco aerem circumspicias ; eum videas sub nigrum, qui terrae est color. Patet etiam ex eo, quod manus, aliae humani corporis partes nudae, inficiantur hyeme

80쪽

sordibus nigris , & siccis: nempe quia terrei spiritus, quibus refertus est aer, partibus illis adhaerescunt. Ex dictis facile est inferre tria circa

ventos.

Primum. Flare semper aliquem Ventum , quia semper sunt exhalationes in aerci, ipsum mouentes; Ac semper adest aliqua causa impediens ascensionem: verum aliquando tam tenuis est ventus, ut non sentiatur ; ac proinde negamus esse Iunc vllum Ventum.

Alterum quod infertur ex dictis, est, minui, & Cessare aliquem ventum singularem , Vel quia minuitur , 55 desinit principium motus, nempe exhalatio: vel quia distantia a principio mouente Vel

Crescit, vel tanta est, ut desinat motus. Quo enim caeteris paribus, aliquid remotius est a principio mouente, eo mi nus mouetur. Vnde quando tanta est distantia, ut resistentia, quae per totum medium spargitur, Sc crescit respectu agentis, superet virtutem mouendi,CCC

Tertium quod infertur , est, ventos acquirere vires eundo, cum offendunt crem motum, S paratum ad ascensum.

SEARCH

MENU NAVIGATION