De comparanda senectutis felicitate libri tres A. B. B. C.R. S.P

발행: 1793년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

rioris aeris nati alacriori ponent ingenio, set tillant oculis lacumen quoddam loquendo,

ni festant. E contra vero qui in locis infimis, paludosis natalem habuere, tarditate multa Iaborantes, propter humorum copiam, longe' maiori studio, labore indigent, ut aliquid eximii operis perficiant ui ergo genius in his dicendus erit, quae indoles suis in studiis dominabitur, si ab externis circumstantiis , con. ditionibus coercetur Commune ser adagium

laborem improbum omnia vincere, nec ab inccesta via revocandum gre sum, quamvis pluresd Meultates obviam fiant, ubi priores eliciter, perantur, animusque sui progressus senti voluptatem, eo mirabiliter incenditur, ut sublatis

obicibus , finem suum assequatur i). Ferunt Archimedem sphaeram condere sibi proposuisse, in qua designatis quibusdam circulis, seu circumvolutionibus maioribus S minoribus a centro S ab utroque polo non aeque distantibus, siderum , planetarumque motus , phase , variamque telluris iaciem soli obiectam exponeret.

Rem sublimis ingenii experimentum aggressus, tantis observationibus, tantisque meditationibus prosecutus est, ut admirabile opus illud tandem perficeret, si sistem pro intelligentia aspectus, cursusque corporum caelestium stabiliret i .

Quid

tu Non est vir fortis strenuus , qui laborem fugitu e

122쪽

sENECTUTIS FELICITAT . Isai. 9sQuid dicam de inventione acus magnetici ad moderandam in incognitis maribus navigationem i Primi eius auctores qui fuerint, in certum est; sed os multis vitae discriminibu in tanta pelagi vastitate,' varietate se me

fuisse oportet , ut tutam acus magnetici directi nemis inclinationem designarent, eamque navigantes haberent tamquam regulam, qua cursum suum dirigerent. Nemo igitur de natura,

aut genio sibi non propitio queratur ab ignavia potius, isti exsurgat aliquod in litter ria provincia lacinus, opportunum tempori, utile reipublica, atque a doctis viris commendam dum sibi proponat . Non eum deterreat quorumdam dicacitas, aut invidia; qui vel impares in genii, cum nulla doctrinae suae praebeant specumina, operosis detrahunt auctoribus, eorumque opera, ut obscurent, vilipendunt. Hoc genus hominum , quod vulgo confunditur, quamvis a vulgo origine, habituque distinguatur, nihili: est habendum, cum perbrevi vita eorum vanitas, maledicentia interibunt.

o De risidis nauticae inventione disserit ubertus charies emendo Toni. ii de opimias a3. an me anti' quissimam putat, ad veteres cinenses reserens.

123쪽

C A P a IX. No impar tribus, mirae tempori seribere quis aggrediatur, quod is perfectuin

remaneat

OUI bellum otio perpetuum indixerunt, qui

senes aetate, Sed non mente, firmaque gaudent corporis valetudine, cum nihil iucundius ipsis fuerit, quam studiosam vitam lege n. do , scribendoqne traduceres ab assuetis litterarum occupationibus contineri nequeunt . Si enim iam aliqua in lucem emiserint, opprobationem, laudemque apud sapientes invenerint, alia instaurare satagunt opera, ne fastidiose relis quos dies suos agant; sed quoad libuerit, pu-hlica conserant utilitati Commendabile hoc siderium dicam, nobilemque viri gravis occupationem. Attamen hac in re adhibendus est , modus, ut habita aetatis suae ratione, quod prinducendum quis aggreditur, talibus finibus sit circumscriptum, ut probabili spe retus, an tequam naturae debitum solvat, persecte explere possit Iacent enim pabulum tinearum , lati rumque incaepti tractatus, non absoluti, emptorumque fidem saliunt , qui primo , vel altero in Iumine comparato, reliquos expectant, numquam fortasse visuri finem. In aliud etiam grave discrimen offendunt senes, qui nimis ardua, Dinisque prolixa themata edere moliuntura scilicet, quod cum breve tempus vereantur diuturnio.

124쪽

sa CTuTI FELICITATA LIB. II. 97niora vitae non satis digestae, eliquataeque sunt res in tractatu propositae. Vel enim inaequalitate styli laborant, vel quas a steriint rationes adeo debiles infirma: Sunt , ut non persuadeant

veritatem . Cum minus valeant corporis vires in senectute provectis, minor etiam est vis me tis, acies; ideoque hec tanta sedulitate Dcare possunt studio, nec cuncta assequi ingenio, quae sunt assequenda Pythagoras, S Socrates Philosophiae summi parentes, verbo, non scripto cognitiones suas documenta tradiderunt

vel ut liberius eorum auditores in veritate investiganda agerent, vel maiorem dictis suis adsererent auctoritatem . Singulares in hoc extitisse consentiunt omnes, nee illos imitati sunt lato

Aristoteles, aliique in Philosophicis discipli ni maxime celebres, qui scripta multa reliquerunt, multorumque ingenium in eorum inter

pretatione exercuerunt. Ego vero censerem me

di m viam senibus esse tenendam scilicet, ut quantum licet , scribant, eaque voluptate indium relevent senectutis; sed scriptorum suomimeditionem posterorum iudicio relinquant . Nihil

ipsi , nisi litterarum utilitatem prae oculis habenistes , iudicabunt, an publicam lucem mereantur ἔtantoque libentius excipientur, quanto maior erit eorun auctoritas, qui ea probarunt, atque a tenebris eruerunt . Non timeant frustra laborasse senes, si quae scripserint, ante obitum Dpis non ediderint studeant potius in scribendo tractatus utile, eximios elegantia , is bilitate posteritati tradere serius, aut ocius dies com-

125쪽

mendationis gloriae eis lucebit. Plures elis.cubrationes Petrarces, embus , Casa Navage-rius , infinitique alii ineditas reliquerunt; sed

praelo commissae, atque a doctis editoribus illustratae, in omne tempus celebrabuntur, irincipem locum in poes Italica, in eloquentia, atque in eruditione obtinebunt. Constat et iunia script*res aliquos tum Poetas, tum oratores ad talem , tantamque sublimitatem scribendo contendere, ut pene numquam de suo , nec de

aliorum iudicio contenti, editionem protrahant, quandoque recusent i Ne nimiam propter ha sitationem egregia opera depereant, non sine litterarum detrimento ea qua valent persectione auctares absolvant exsurget processu tem poris aestimator aliquis , qui ad publicam utilitatem edere curabit a . Tandem animadvertant senes , qui in scri-hendis libris delectantur, ut si scholae alicuius vel opinionis sint sectatores, ne nimis Sentemtiam suam urseant, Sc opposi a deprimere, proscindere conentur. Adversarios enim Obebunt quotquot eam defendunt; ita inter utrosque dissentiones acerba excitabuntur; quin detrimento potius, quam utilitati optimis stio

diis

ii lde vitam Torquati assii ab eruditustino Serosio

editam an. '9 . a Clariss Iulianus abbatinius , ordinis me decus κlanium,primum apud Caesarem Carolum ι Raynaldilutinensis

Ducis Legatus, dein Epise.mtinen plura reliquit scripta, tumi sacra, tum varia eruditionis quae post eius obitum venetiis edita fore.

126쪽

SENEcTUTIS FELICITATE. LIB. II. 99diis erunt . Caveant etiam, ne auctorem ali quem tiaesito titulo , aut praetextu conviciis aggrediantur , cum quo nulla fuerat ante cauSa querelae. Non enim conducit ad pretium operis

alterius nominis assectata detracti, immo noc bit plurimum hostiliter egisse, ad vindictam, severioremque criticen provocasse Amor verblatis in criptis refulgeat , nec malevolentia , aut partium studium virus suum immisceat. Haec fugienda sunt, quatenus dignitati ae honestati

scriptoris maxime obsunt. Aliqui e contra ad lationibus nimium indulgent , ut tanto magis comparatis patrociniis, Sc laudibus clarescant Fateor equidem id nulli noceres, S condonari pos- sera verumtamen huiusmodi praemium ex ipso labore , c operis merito est expectandum non

enim deerunt aequi aestimatores , qui de praestati tia doctrinae testimonium praebebunt. Tunc prose et laudis remuneratio, S gloria eis accedet; atque singulari hac uentur voluptate , neminem in scribendo provocasse, sed pacem amici, tiam cum omnibus colaisse, quod grandem tota

in posteritate illis adserit commendationem Unum mihi addendum superest scilicet si quis memor sit olim ferventior aetate aliqua minus casta, Sc non consentanea veritati scripsisse, ea ad finem appropinquanti, exemplo clarissimorum auctorum retractare, corrigere studeat i ,

ut quamlibet erroris, S scandali maculam po nitus abluat, atque abstersat.

in Vid. Clariss Franc Antonii Zaccariae de Catholicor.

127쪽

ro ME COMPARANDA

Eaplantes vere sunt, qui numquam ratisse didistii protentur SApientissime dictum a Platone accepimus , a tum longam, vitam autem nostram brevem. Vix enim unius, aut alterius facultatis amplitudinem inspiciamus, tot tantasque cognitiones ad eam persecte possidendam invenimus necessarias, ut numquam sit satis labor, studium , quo illam prosequimur, c comparare conamur. Qui poes , vel eloquentia , aut philosophia delectari incipiunt,' quos in illis floruisse perspexerint, statim cum longo intervallo se distare perspi- ciant, diuturnos labores, vigiliasque sibi opus esse agnoscent , ut eorum excellentiam , doctrinae , men assequantur . Si vero pluribus scientiis exornari contendant, multo laboriosior erit in unaquaque progressus cum pluribus intentus, minor sit ad singula sensus. De arte oratoria, omissis aliis, verba faciamus . Quot nam requiruntur, ut quis bonus Orator at tElegantia elocutionis primum niteat , oportet;

robusta sit, ct opportuna argumentatio, Sententiarum, exemplorumque copia, legum peritia, quarumcumque historiarum ornamentum, ne ieiuna, Mincompta fastidia oratio . Initium di cendi a natura homines accepisse, docet Quintilianus lx sed studium, ε orationis incrementum

128쪽

sENECTUTIS FELICITATA LIB.II. IOItum dedisse utilitatem, rationem, exercitationem . Quamvis cum aliquibus natura liberalior fuerit, gratia S lacundia in dicendo pol, seant; attamen, ne verborum congeries videatur oratio, optimis praeceptis est moderanda eruditione illustranda, numeris quibus instrui debet, constituenda . Narrat de Cicerone Laertius ih cum Rhrodi Apollonium orationem di.

centem audiret, tanta captum fuisse admiratione eius eloquentiae, verborum delectu, argumentorumque robores, ut stupefactus se omnino imparem fateretur Romam inde reversus, ut Romani Graecorum Rhetorum praestantiam aemularentur, summo studio, collatis melioribus

auctoribus, tractatum scripsit de Oratore et , quo copiose, Celeganter tradidit quidquid ad perfectam dicendi artem confert observari

debet si vero cum Oratore natura parca su rit, tanto maiori industria o labore utendum est, ut nihil desit in sermonis elegantia , hertate Conceptuum, proprietate similitudinum , ccausam , quam suscepit agendam , probationem , E laudem accipiat.

Cum contemplo animo, quid erat ingenium, non aliud mihi occurrit, quam opportu- na reminiscentia, ususque cognitionum, quas pri-

cI In vitis Phil isophor ab Equite Leonardo Salviato Italice redditis ecit Venet. Is98.

Hoc egregium opus Petriis o serinius Coileia 4 amicus meus, optimis inultatibus ornatissimus, ad usum scho Iasticorum nostrorum maditis emineatariis Florenti illi stravit n.I 6a.

129쪽

IOZ I COMPARANDA

pridem comparavinius quare sapientissime Socratem dixisse ferunt Scire ostium est remini. Hi tantum scimus , quom memoriae mandamus. Quae cum ita sint, quis inscitiam eorum non arguet, qui sapientes videri volunt dum vix absoluto primo litterarum curriculo, aut studium omne dimittunt, aut in titulis , compendiisque librorum vagantur Cum haec studendi

methodus mentem inertem sinat, quoniam non. nisi pervolvendo, perscrutandoque percepta rerum species ipsa exerceatur, quae olim compa, ravit, dediscit, nec ultra progredi valet. Quare

optime dixit Cicero de Seneci Manent ingenia arisbus , modo permaneat studium, O industria. Nequicquam pro his ignavia laborantibus saetae sunt, fiuntque in dies facultatum accessiones; nequicquam in physicis nova addita inventa; nequicquam in theologicis dogmatibus reeentiores consutati sunt errores; nequicquam in iuris prudentia sapientum prolata Sunt responsa Non enim proprium est scientiarum, disciplinarumque consenescere I sed vividiores , vegetio. resque reflorescunt qui autem vetu Stas, ac pene obsoletas cognitiones solum diligunt, mortuum in se animi sensum, factamque in illis insipientiae nubem demonstrant. Sollertiores a tem scientiarum cultores, sic priora fovent lumina, ut novis magis magisque locupletentur aequisitionibus viatorum instar, qui ex una in alias migrantes regiones, terra, marique inc gnita loca detegentes, ampliorem orbis theatrum sibi aperuisse gaudent. Di vero piger e patriis

130쪽

laribiis non greditur, nec extra ipsos alium mundum ii cere curat , in tenebris eum prope vivere dixerim cum rerum cognoscendarum linem undequaque diffusam des 'ciat . Haud dissimili modo res se se habent cum illis, qui

satis se didicisse praesiimunt, Si vigilem, operosamque in studiis vitam, in somniculosam inertemque convertunt. Summopere deploria hilis est iactura , quam faciunt temporis, doctrinae suique nominis cum non ea, quae olim egerint , alliciant animos, in pretio ducantur, sed quae donec vivimus eximia praestam is sis , laudi, S merito deputantur . Saepe miratus sum quosdam penitus oblitos operum, quae ab

optimis scriptoribus diis suere; ideoque si ipsi nihil ulterius agunt, despiciuntur, atque ab

omni excidunt existimatione . Verum si huc usque dicta non satis persuadeant, numquam a Studio vacandum esse , Socrates audiatur alenc Maximam partem eorum qua scimus, esse minimam eorum , qua ignoramus; quod cum verissimum sit , oportet, ut donec est alitus in nobis ab augendis cognitimnibus operam non intermittamus . Praeclara a 'emus ex Cicerone summorum virorum exempla, qui maxima in senectute eam, quam in meditando, scribendoque tenuerant sedulitatem ,

numquam relaxarunt Plato unum, Sc octogesimum annum agen , dum aliud Xarabat opus , mortuus est. De Isocrate refert Cicero, eum Ithrum , qui Panathenaicus ins cribitur , quarto,

nonagesimo anno scripsisse, inquennium ultra

SEARCH

MENU NAVIGATION