Homiliae siue Tractatus amplissimi in quinque tomos bipertitos diuisi. Quorum primus hic continet omnes solemnitates annuas, Octauam SS. Sacramenti, & omnia festa propria Sanctorum, quae Catholica celebrat Ecclesia. Secundus, omnes anni Dominicas. Te

발행: 1661년

분량: 1021페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

S. IACOBI MAIORIS.

te corporaliter habitantem accepisti: plus omni bus creaturis gratiae , apud Deum inuenisti. Eliezer sibi , suisque camelis aquam a Rebecca susce- Gen. pit; nos a te cum Gabriele , gratiam postulamus;& non ut Maria Salome, sinistram , sed dexteram per te a filio unicam expectamus .e Saluum fac dex- Ps.1θ. tera tua, & exaudi meis cum Angelo dicentem. Αue. κ

Errabas 5 Maria Salome, α & quasi una de in- spientibus mulieribus locuta is repulsam cum filiis pasgi, a Christo iure merito confusa recessisti ; dicente filiis , pro quibus adoratura, & Οratura accesseras re nescitis quid petatis. is Vane satis ante lucem illi surgere, dc Christo vera luce , in mortis . . 'occasum, & mortis crucis ignominiosissimae prope- prrante; & a dextris & sinistris latrones socios, & la '' terones habituro, dexteram & sinistram regni ponsidere praesumebant. Quorum audaciam a longe praeuidens Psaltes sagacissime compescebat, incla- mans: ει Vanum est vobis ante lucem surgere. is EXtempόranea, de praecoqua nimis , Ioannis & Iata 'cobi, interposita matris oratione petitio : Ascendens Iesus Ieroselymam , assumpsit duodecim Di scipulos secreto : &ait illis: Ecce ascendimus Ie- roselymam. D Qtud facturus thronum forsitan Regiae majestatis ascensurus Z Immo dicturus exerte quaerenti. Rex es tu Regnum meum non est ex hoc mundo. is Progreditur, & crucem se regnaturus a ligno conscensurum asserit: ci Filius hominis Τtradetur Principibus Sacerdotu,& Scribis, &'con- Matth. demnabunt eum morte, & tradent eum Gentibu ad illudendum, & flagellandum, & crucifigendum, dc tertia die resurget. ,, Vix ordinem & contextum mortis, & resuriectionis enarrauerat, o praedicans

372쪽

I .pet.I. eas quae in ipso erant futurae passiones, Sc posteri res glorias: is cum ecce tibi cum filiis importuna& extemporanea mater aduentat: ra Tunc acces xiii h mater filiorum Zebedaei, &c. petens: Lo.1o. Et quid quaeso petens Ut cum illuso totius gloria, Domino, cum flagellis caeso, cum crucifigendo , illusi pariter, caesi verberibus , & crucifixi, commori mereantur Imb vero: ta Dic ut sedeant hi duo filij mei, unus ad dexteram tuam, & unus ad sinistram, in regno tuo. is Hic recolo memoratum in Canticis ferculum Salomonis: GFerculum fecit Cant. 1. sibi rex Salomon de lignis Libani: columnas eius'. fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum

purpureum. 1, AEdificium pro serculo posuit Pagninus,& o. lectulum. Nil refert, sed plurimum de ascensu interest, per quem siue ad regium aedificium inhabitandum, siue ad stratum molle & superbum, siue ad pompaticum ferculum peruenitur. Hic ascensus proprio eolore describitur este purpureus ; seu regium cognationis, & Consanguinitatis ortum exprimat , siue generosi sanguinis eSindendi occasum. Sed Maria Salome porphyrogenitos filios,& Christi de Regia tribu Iuda prognati cognatos, dextera & sinistra ferculi dignos esse praesemens , per ascensum purpureum, non fundendi pro Christo sanguinis, sed re ex sanguini-ἷς λ. ', &-voluntate carnis , & ex voluntate Viri descendentes, iisdem gradibus ascendere posse Mdebere putabat. Nec aduertebat insipiens mulier, paulo ante scriptum in Canticis: ci En lectulum C dx-3. Salomonis sexaginta sortes ambiunt ex fortissimis Israel: omnes tenentes gladios , 8c ad bella docti simi ; uniuscuiusque ensis super semur suum, propter timores nocturnos. ,, Non vult sibi verus Saalomon, vel suo lectulo , crucis videlicet, in qua

373쪽

S. IACOBI MAIORIS 331

extremo dormiuit Zc somnima cepit, molles circumstare , sed fortes, & totis peruigiles noctibus excubare, gladio ad femur circumcinctos: Vtpote aqui taliter praecinctus inducitur a Psalte : GAccingere gladio tuo super femur tuum potentissime: PL gladium tuum, quid, nisi verbum tuum 3 isto gladio Aug.ib. strauit inimicos, illo gladio diuisit filium a patre, &c.Fortior est ille gladius spiritalis separans, quam copulans natura carnalis , &c. circa femur habens gladium ; quid est circa femur 3 quid significat de femore Θ carnem.Vnde illud est: Non deficiet prin- Gen. νceps de Iuda , & dux de semoribus eius, &c. hinc , ψ & in Exodo ubi agitur de posteris Iacob: erant Om- Ex O. I. snes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob, GςΠ septuaginta. Subiicit Augustinus, & quaesiturum Eliezer Rebeccam in uxorem Isaac, & matrem futuram Iacob. Iussiim ponere manum super femur Abrahae: Fide, inquit, tenens in illa veluti humilitate seminis , esse magnitudinem numinis , id est, Filium Dei venturum ex filiis hominum; per semen Abrahae: fecit ipsum seruum suum quem mittebat, ita sibi iurare, pone: inquit, manum, &c. & sciura: quasi diceret, Pone manum tuam ad altare, aut ad Euangelium , aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum, S c. nec reuerens turpitudinem, sed intelligens veritatem .Propterea accingere gladium tuum circa femur potentissime. Potentissime etiam r. Cor.

Circa femur: quia quod infirmum est Dei, sortius est hominis. is Sic gladio verbi Christus omnem

affectum carnalem , omnem consanguinitatem a se praecidit, & cognatos Ioannem & Iacobum , ex Iacob & Rebecca oriundos , serculi & lectuli sui , pompa & recubitu, vel ambitu indignos,nisi gladio femur accincti Regiae originis cognationem a se praeciderent , iudicauit : nec aliae, quam proprij

374쪽

phili p.

a. s.

332 INFESTO

sanguinis, non accepti, sed dati & fusi titulo, ad rea gales sedes conscendere praesumerent : iam inde audientes illud quod Paulus a Christo traditum scripsit: re Quoniam beatius magis dare, quam accipere. M Nec tantum beatius, Verum etiam potentius , virtute & fortitudine regnum possidere , quam genere. Et fortissimos Israel,ex Iacob oriundos , visione Dei, & regni eius participatione condignos qui Christo Regi conformes: Gaccincto gladio super semur suum potentissime, is similiter accincti, Christo dicenti : ι Potestis bibere calicem , quem ego bibiturus sum , addit Syriaca , aut baptismate, quo ego baptizor baptizabimini εὶ

dicunt ei, possumus. ,, Haec enim est eius potentia, G qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo ; is non infirmitate , sed potestate , G potestatem habens ponendi animam suam is non tantilio ut natus, dc unigeniatus exῬatre saeculorum Rege, sed ex virgine Matre Regina , Virga de radice Iesse, M portat in more suo , Se investimento suo scriptum, Rex R gum , & Dominus Dominantium ; νγ qui purpuram Regni, proprio suo in sanguine tinxit. Vnde non mirum si Sponsa eius Regina Ecclesia, & singula membra eius, & quaelibet fidelis anima, capillati . ra purpurea comata inducitur in Canticis: ra C put tuum sicut Carmelus , & comae capitis tui sicut purpura Regis vincta canalibus. is Vel ut legit ex Hebraeo Pagninus ; ει Caput tuum seper te, velut coccinum , rubri, ignei, sanguinei coloris: & vir caput mulieris, & Sponsus Ecclesiae Christus Sponsus sanguinum factus suae Sephorae, id est pulchrae ' & comae capitis tui sicut purpura ε, Rex ligatus in

canalibus. M o. vero: ta Rex ligatus in transeu

sibus. is Vt videatur quasi ipse Christus similiti

375쪽

s. IACOBI MAIORIS. 333

dinem suam,& speciem impressisse in dilectar men te ; ut nil cogitet, nil meditetur, nisi Dominicam purpuram & sanguinem , & ei se totam consermare , & dignam per mutuam sui sanguinis in martyribus effusionem , Regia dignitate exhibere. Vt 1icut Sponsum M oportuit primum pati ,& ita intra- Lue. 1 re in gloriam suam, & sedere ad dexteram maiestatis in excelsis: is sic & sponsa eius, ta adstet Regina a dextris eius in vestitu deaurato, circumdata V psrietate ; is id est , amicta diuersitate Martyrum ; ut Vario tormentorum genere , a dextris Christi sedere , sunt a Deo praedestinati. De quibus hodie Christus ut homo,& ipse praedestinatus a Patre, dixit cognatis: G Sedere ad dexteram, non est meum dare vobis. , sed quibus paratum est a Patre meo. DSic civit specie electri de medio ignis, sicut ele- s. i. cirum paleas, sic suscitat de puluere inopem, Vt I. Reg. sedeat cum principibus, & solium gloriae teneat. Quia non multipotentes , sed infirma & stulta mundi elegit Deus. is Et piscatores constituit principes super Imperatores.

PRIMA PARS DOCTRINALIS.

Sed ut ad Iacobum regrediar cum Iacob Patria cha comparandum,ta Iacob transiuit vadum Iaboc, Gen.11. Sc. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane; 22. qui cum videret quod eum superare non possiet, tetigit neruum semoris eius, dc statim emarcuiI. DiaΣitque ad eum, Dimitte me, iam enim ascendit a rora. Reseondit, Non dimittam te, donec benei dixeris mihi. ,, Vt quid torrentis Iaboc hic facio mentionem Pulverem luctae, significat Iaboc. Et quantus in lucta Iacobi cum Christo puluis excitatus est vanitatis 3 Quid enim vanius quam Vt

376쪽

3μ INFESTO

supra diximus ante lucem surgere, ante Christutia humilem superbire, de oratione matris ambitiosa

tota ignorantiae nocte cum Angelo testamenti it ei ari 3 Viden ut exprobret nocturnas ignorantiae tenebras 3 ιι Nescitis quid petatis. D Annon&neruum percutit femoris Iacob, & marcidum facit; dum nihil se cognationi, nil eidem origini sortita de Iacob dignitatis praerogatiuae tribuere conten-chn ii diti Atque utinam Vt Scriptura subiicit: re quam 31. ob causam non comedunt neruum fili j Israel, quia emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem , eo quod tetigerit neruum femoris eius , Memarcuerit: is Ita nec fideles ambitione pascantur, Psues. ii nec lux in Psaltem: Veniat illis pes superbiae: Vbi ceciderunt , qui operantur iniquitatem', expulsi sunt, nec potuerunt stare. is Et siquidem ex Augustino; re Femoris latitudo, generis est multitudo : ,, marcescat in multitudine populi fidelis, tota lati eaρ. , , is femoris ambitionis, Ut nec de natalibus splenia didis, nec de opibus aut qitibus ibet vanae, ac fragilis liuius vitae talentis , sed in tala Domini Cruce. qua claudicantes inniti debent, in solo Domini catalice gloriemur. Iacob iussu Isaac, eius accepta benedictione ,

Gen. x8. profectus venit in Mesopotamiam Syriae. is Huc ἶ- s- revoco quae habet Augustinus exponens Psalmum

tituluς ex parte est, In finem pro his qui immutabuntur in tituli inscriptionem ipsi David in doctrinam , cum succendit Mesopotamiam, Syriam ,& Syriam Sobal. Quid sit, inquit, nostis in x bis finem : finis enim legis Christus est. Et qui immu-io. . tabuntur nostis, qui enim nisi qui k veteri vita in

nouam transeunt i Absit enim ut hic culpanda immutatio intelligatur : non quomodo immutatus est

per superbiamὶ Adam is iustitia, ad iniquitatem ;

377쪽

S. I ACO BI MAIORIS.

& 1 delitiis ad laborem : sed quomodo mutantur illi quibus diruim est: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Immutantur au- Ephesitem isti: in tituli inscriptionem. Nostis tituli in- s. g. scriptionem , qui in regnum Christi transeunt areta Matth. gno diaboli, a superbia & delitiis, ad humilita 37-tem, labores & crucem ,) bene mutantur in huius tituli inscriptionem. Mutantur autem, sicut sequitur in doctrinam, &c. Mutantur non sibi, sed ipsi Dauid , in doctrinam. Non enim ita Rex Christus, quasi saeculo regnaturus, cum ipse dixerit, Regnum meum non est de hoc mundo u Sic Iacobus iam Io.i8. ster in finem, in Christum , ipsi Dauid , in tituli im ιε. scriptionem in crucem ferendam , in bibendum c licem , a superbia ad humilitatem, a sessione dextaterae otiosa, ad laborem , , pignore ignorantia sibi Improperata a Christo dicente : Netaitis quid petatis , ad doctrinam dicentis , Discite a me, &c. immutatus est. Et nos pariter immutemur, & cum Augustino concludamus: GErgo in eius gratiam Aug non fauorem curiae, sed solidam gratiam quam .dat humilibus, & doctrinada transeamus, si volumus in conscriptionem tituli commutari ', non nobis , sed ipsi David: ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est & resurrexit.

Quando ergo 'nos mutaret Christus, nisi secisset quod dixit: Ignem veni mittere in mundum Z &C. Lite. u. non quomodo missurus est mundum in ignem, sed 3. quomodo ignem in mundum. Quoniam ergo venit ignem mittere inmundum, quaeramus iam quid

sit Me potamia quα succensa est, sin quam missus est Iacob , 8e sublimius noster Iacobus ) quid sit Syria Sobal, 8cc. Mesopotamiam dicunt interpre-

rari , eleuatam vocationem. Iam totuS mUndus vo

catione eleuatus est. Syria interpretatur sublimis;

Diis in

378쪽

336 IN FESTO

, sed illa quae erat sublimis, incensa est & humiliatat& quemadmodum humiliata , quae. erat exaltata: sic exaltetur quae fuerat humiliata. Sobal interpretatur , vana vetustas: gratias Christo qui eam 1uccendit, quando vetera virgulta succenduntur, vi ireta succedunt; & alacrius, & uberius, & viridius noua nascuntur , cum ea ignis in vetustorum succensione praecesserit. Non ergo timeatur ignis Christi si foem1m combusserit. Omnis enim caro foenum, & omnis charitas hominis sicut flos faeni .is

o. c. O Iacobe, & tu ad Mesopotamiam, & Syriam EcSobal pertinebas qui & superbe sublimi , de vana Vetustate carnis,& charitate foeni, hoc est, regio genere praesumebas: sed gratia Chri η succerisiis ,

& in cineres humilitatis redactus, Vberius & viridius excreuisti. v ε Dicam & Mesopotamiam Syriae significare in Iacobo eleuationem vocationis sublimis, propter Ephes. Apostolicam dignitatem. Omnes quippe alios ' 4. II. 'dines sublimitate transcendit, quos & Apostolus describens ordines , in capite posuit. M Et ipse dedix quosdam quidem Apqstolos , quosdam autem Prophetas, alios vero Euangelistas , alios autem Past

res & Doctores, ad consummationem Sanctorum,.

in opus ministerii, in aedificationem corporis Chri sti. M QDς & suis nominibus insigniuit , qui M. ostium ovium, & sundamentum Ecclesiae nominatur. Apostoli quippe duodecim portae, & duod citra fundamenta sunt Ierusalem nouae. His duo decim, tres eminent praeelcchi, Petrus, Iacobus , & Ioannes; in quibus implevir illud Dauidicum. Pr. 6.9 Dij sortes terrae vehementer eleuati sunt is quos scorsum a caeteris in montem excelsum Tabor, suac gloriae testes ,& in montem Oliveti, orationi S, agoniae consortes eduxit: quibus ut Princeps Euia

379쪽

. 29. c. 3. In

S. IACOBI MAIORIS. 3n

chorum Asphenes, tribus pueris, nomina noua im- Dan. I. posuit, de quibus rursum vi de tribus fortibus Da uid fatendum est : quod re usque ad tres primos cae- λ- terI non peruenerunt. is Nobis unius Iacobi & fratris eius eleuatio pensanda est. Hi a Sole iustitiae de mari sublimiter eleuati , & in nubem fulmineam compositi, nomen Boanerges, hoc est filiorum t nitrui meruerunt.Christus Dominus per tonitruum iuxta Gregorium figuratur , ubi ponderat illud : Quis dedit vehementissimo imbri cursum,& viam ' sonantis tonitruit Aliquando , inquit, in tonitruo sol e. ipse incarnatus Dominus figuratur, qui ex antiqv - 18. rum Patrum conueniente prophetia, ad notitiam nostram quasi ex nubium concursione prolatus est. Qui inter nos visibiliter apparens, ea quae stipernos erant, terribiliter sonuit. Vnde &ipsi sancti Apostoli de eius gratia generati, Boanerges, i. fi iij tonitrui sunt vocati. o Frequenter Augustinus in Psalmos: Praeceptis, inquit, tonuerunt, miraculis coruscarunt. is Sed de Iacobo specialiter in eius vita narratur, factum eum terribiliorem tonitru , inc Sathanae tanquam sulgur de coelo cadenti: D Sudaria enim eius,& baculus,daemones abEnergumenis expellebat. Haec est Mesopotamia Syriae, eleuatio vocationis sublimis ; qua noster mysticus Iacob , eius superbiam conculcans supplantavit; de quo Iob : ι Non est potestas quae comparetur ei su- Iob. i. per terram , qui factus est ut nullum timeret. D 24. Aptissime idem Iob de nostri tonitrui filiis : re Nun - : ob quid mittes fulgura,& ibunt, & reuertentia dicent, adsumus 3 is Cum apud Lucam scriptum legamus: in Factum est autem sum complerentur dies assumptionis eius, de qua ibidem assumpsit Petrum & is. Iacobum, & Ioannem, &c.) 8c ipse faciem suam firmauit, ut iret in Ierusalem. Et misit nuntios Pars II. Y

380쪽

338 INFESTO .

ante conspectum suum : & euntes intrauerunt uiciuitatem Samaritanorum , ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis in Ierusalem. O Altitudo diuitiarum , &c. obstupesco

secretum. Ideo duri Samaritani non receperunt, quia durities eorum non merebatur eius introitum ;& duri manserunt, quia iusto iudicio noluit ab eis auferre cor lapideum, ut infra videbimus de Hi panis.) Cum vidissent autem Discipuli eius, Iaco-Dus , & Ioannes dixerunt: Domine vis dicimus, vi Lue., ignis descendat de coelo, & consumat illos 3 trans supi a. lat. Syr. adiicit, sicut & Elias fecit λὶ & conuersus increpavit illos dicens: nescitis cuius spiritus sitis .is Rom.8. si diceret, quod postea Paulus: Non accepistis I S. spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus , Abba Pater. is Non pertinetis ad spiritum Moysi MEliae, quos mecum in monte vidistis , quos&aduertistis post excelsum complendum a me in Ier salem enarratum, δc simul excessiam legis gratiae, quam verbo docui,& exemplo in cruce docebo,pro transgressoribus orando , & patiendo, non ignem vindictae, sed ignem gratiae & misericordiae in te ram venisse me mittere. Sed implebant sui nomi Marc. i. nis Energiam, de quo Marcus : α Imposuit Simoni 16. nomen Petrus, & Iacobum Zebedaei, & Ioannem fratrem Iacobi s referendum ad id quod praemise- vers. ii. Vocauit ad se quos voluit ipse, & imposuit eis nomina Boanerges, quod est , fili j tonitrui. is Excollisione quippe feruoris spiritus contra carnem &peccata , & cum stigore Samaritanorum , minis

contra eos apud Dominum tonuerunt.

Quid referam bella ab eo pro Hispanis contra

: Midia sertiter gesta 3 quid victorias & trium-

3 4. phos a Centum puellas pro tributo annuo Mauris

SEARCH

MENU NAVIGATION