Homiliae siue Tractatus amplissimi in quinque tomos bipertitos diuisi. Quorum primus hic continet omnes solemnitates annuas, Octauam SS. Sacramenti, & omnia festa propria Sanctorum, quae Catholica celebrat Ecclesia. Secundus, omnes anni Dominicas. Te

발행: 1661년

분량: 1021페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

alienigenis, &c. is Et sic ille quem Nazianzetriis vocat sapientiae verticem , in profundum Idololatriae per mulieres corruit. Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii, idololatria, &c. Locuples substantia cri ininis . G Non ergo de eo, sed de plusquam Salomone, Christi imitatore uado uico cantatum est. ει Benedictum nomen gloriae eius,& replebitur uniuersa terra gloria eius. Contra Salomon audeo dicere, etiam quan habuit in Deo gloriam amisit, per mulieres in Idololatriam usque pertractus. M Cui subscripsit Ambrosius: ci Salomon contubernio Gentili deceptus errauit. is Et huic Augustinus : GImprobatus , inquit, & reprehensus est his verbis : ut appellaretur amator mulierum. Et inde ad profundum Idololatriae lapsus atque demersus est. 1, Et rur

sum ubi dc de Adam ab Eua pertracto : α Ne suas, inquit, quibus deperibat atque diffluebat, mortita

feras delitias contristaret. G Heu quam plures sectatores habet Salomon suae mollitiae , quam Ludovicus continentiari Quantos nouimus ad nefui. da quaeque, mulierum blanditiis abductos. ci Quis magis Christum , an qui vexatus, aut qui delectatus amisitὶ is Quam multos scimus non modo Principes, sed priuatos; propria uxore non contento S, abire post carnem alteram,& vago concubitu com , misceri 3 Throni siti ebur Salomon maculauit. ει Samson validus. & fortis leonem sussbcauit, sed amorem suum his care non potuit. Vincula soluit hostium, sed suarum non soluit nexus cupiditatum. Messes incendit alienas, & unius ipse mulieris accensus igniculo , messem suae virtutis amisit. Salomon templum Deo condidit. Sed utinam corporis sui templum ipse seruasset. D Delitiis abstractus a Dei cultu miserabiliter errauit. Et qui templum

de Idol.

cap. I. Et S. o. Marcis

L hic. c. 22.

cap. 22 Anali .

in Apol. poster. David. cap.

572쪽

vni Deo ferexerat, tot fana Diis, quot uxoribus. Nec Salomonem credibile est, erroree ii putasse Idolis esse seruiendum: sed blanditiis foe-α. Cor. mineis ad illa sacrilegia fuisse compulsum. ,, Vide 4. I s. rint qui haereticis nubunt, cui se fidei periculo ponant, & re quod sit senebris & luci commercium,&Christi ad Belial. in Nee quisquam de se praesumat: sed . qui stat, videat, ne cadat. υ Domum suam templumque cordis & corporis seruet eburneum. M Myrrna & gutta , & casista domibus sti. 1.de eburneis : inhabitamus quidem domos luteas: sed Annun- quae materiae qualitate sunt luteae, continentiae vir- tute fiunt eburneae. Ex quibus si myrrha prima stillare coeperit per mortificationem Voluptatum, consequenter, & aliae species, multiformem virtutum gratiam spirabunt. D ISMomon, ut absoluam, praeter Ezechiam Sc Ιο- sam, reliquit succetares Idololatriae elogio nota tos ; Ludovicus plusquam Salomon omnes Christianissimos posteros. Salomon secundum aliquos ni eloti & Hieronymum ipsam : GTempli fabricator Sa I. 13. in lomon licet peccauerit, & ostenderit Deum : ta- Ezech. men postea egit poenitentiam scribens Prouerbia ;ς-p-Α - in quibus ait: cap. 2 . iuxta o.) Nouissime ego

ΕEE1. P nitentiam. Et respexi ut eligerem discipli

nam .is Et alibi: G Aiunt, inquit, Hebraei hunc librum Salomonis esse s Ecclesiastem in poeniteri tiam agentis : quod in sapientia diuitiisque confisus, Deum offenderit. is Adliciunt dc Rabini eum in Concilio Sanhedrim r. Seniorum nudasse humeros , & disciplinam subiisse. Sit ita: reus erat grauissimi peccati & scandali: Ecce plusquam Sa . - lomon hic, innocens cilicio corpus operuit, & disciplina ferrea sextis feriis Confesseris manibus afflictus est. Tandem de Salomonis salute dubitatur:

573쪽

S. LUDOVICI. sis

Et festum ubique plusquam Salomonis nostri celebratur. Salomon de viribus herbarum scripsit ;Ludovicus exemplis suis vim medicam on'ambus vitiis praestitit. Salomon multa edidit oracula f pientiae, quibus opere non respondit: Ludovicus in suo Testamento, tot oracula quot verba edidit;

Sc coepit prior ipfi ficere quod filium docuit. Ergo

in omnibus plui quam Salomon fuit. SExTA REFLEx Io. Quem nos h'norem tanto parenti & Regi debemus , cui Boniacius octauus adhuc Cardinalis sexaginta tria miracula Φindubitata adscripsit. Thronum iactet eburneum Salomon : De elephan Plinius: et Dentibus, in- Plin. I aquil, ingens pretium , & Deorum simulacris lailia cap. 1Ο. datissima ex iis mysteria. ει Fallor nisi & Phidias Mineruae suae oculos finxerit ex ebore. Mira solertia: Diis putatis immortalibus , ex ebore, mortis symbolo secere simulacra. Nobis certe Minerua, siuera prudentia carnis, mors est. D Et plus. Rom.8. quam Salomoni oculos eburneos nil videntes, nil

mortale concupiscentes , & totum etiam corpus domum eburneam animae , ob iugem mortificationem in diuos transcripto dabimus. Sceptrum iustitia inanum eburneam praeserens inflexibilem &incorruptam eius iustitiam commendat. Vidimus cineres & limaturam eboris cum melle, maculas vultus abstergere. Et quis reuoluens cineres poenitentiae & pietatem Ludovici, cultum humilem, abstinentiam, castitatem , gelum gloriae Dei, iniuriarum sibi illatarum patientiam, curam salutis proximi , suas in speculo virtutum eius considerans maculas , non erubescat, non se corrigat 3 Equitem de Ioinuille Miquando rogans utrum praeeligeret toto' corpore lepra perfundi, quam animam Vna peccati macula foedare , illi cunc ti & tergiversanti

574쪽

resporulit: Ego vero. utinam foedissima potitis lepra, quam ullo peccato deforme r. Thunarum au tem Oratori, paratum se dixit tetro carceri & viniaculis mancipari, ut per baptismum possent omnes

a seruitute peccati & diaboli liberari. O nos fri

gidos, qui nullo animarum gelo ardemus pretioso Christi sanguine redemptarum l-- porro patientia , qua magnificentia Artacide tyranni satellites vitae inae insidiantes interceptos excepit λ lacrymis , bla ditiis, muneribus affectos, in pace remittens. Nos contra ultionis impatientes & auidi ex candescimus, & modum iustae Vindictae transgre- Adg- in dimur. Exemplo Ludovici, GDeus ostendit super inimicos Di benignitatem rependere, non iniquitatem. GSi consideras infirmitatem tuam, deficis sub praecepto : confortare in exemplo. Sed etiam

exemplum ad te multum est: adest ille qui praebuit

. . exemplum. D Audi & Psaltem : G Iustus autem

p b. fecit 3 Christus quid vobis fecit, qui tradito' rem suum tanta patientia pertulit, ut primam Eucharistiam confectam manibus suis & ore suo coma mendatam , sicut caeteris Apostolis traderet 3 is Eburneas manus, opera & exempla pura Ludovici prae oculis habeamus: & ex eius emblemate pacem etiam cum hostibus habere discamus. Duae manus iunctae cum spicis, δc caduceo Mercurij duos con-τipor. ciliante serpentes , epigraphe. ς Fcelicitas tempo- inbiς Vtinam tuis Ludovice meritis diuisi Galli - & Hispani velut serpentes irritati conueniant. Ps. I xi. ει Fiat pax in virtute tua. is Plispana Matre, Gallo. Patre natus, utrumque pacifica populum. Tu fons Paradisi in quatuor diuisus flumina , hortum no-' strum irriga , lilia nostra floreant in transitu aquae, nunquam marcescant , donec immarcessibilem gloriae coronam accipiant, Amen.

575쪽

IN FESTO SANCTI PATRIS NOSTRI

Numquid ad praeceptum tuum elevabitur Aquila, o in arduis ponet nidum suum Iob 3'. 27. PErspicacissimam Salomonis aciem tria difficilia

latuerunt , & quartum , ipsius testimonio, prorsus efFugit: re Tria sunt difficilia mihi, & qua tum penitus ignoro. Viam aquilae in coelo, viam colubri super petram, viam nauis in medio mari, re viam viri in adolescentia. is Vbi Pagninus ex Hebraeo vnstulit: M Tria sunt abscondita a me Idi quatuor quae non noui Viam aquilae, &ε. &viam viri an virgine. ,, Septuaginta paulo aliter: . Tria scin impossibilia mihi intelligere ,& quartum non amoseo. Vestigia aquilae Volantis, &α& vias visi in iuuentute. u Qv am ista sint , d cant qui possunt. Sunt qui quatuor fidei mysterikapplicent. ει Foemina enim circumdedit virum ,, ct Virgo Deum hominem Christum, qui viam &portam clausam ingressis , egressusque reliquit. in medio maris rubri sanguinis, ut nauis ad portam gloriae transiuit. Qui subtilior colubro, depositis 'mortalitatis exuuiis , de perra tumuli, i violato sigillo Praesidis, & integro lapide monu- . menti , transitus sui nullo relicto vestigio rediuiuus Triuit. Qm denique ad praeceptum Dei, est

Kk iij

576쪽

prophetias adimplens , agilitatis pennis gloriose& clarificato corpore aquila velocior ascendit in coelum. Sed haec mystice & non ad litteram. Sa-Prou. piens enim immediate stibiecit: ta Talis est via muta Q λψ lieris adulterae, qtiae.comedit tergens os suum dicit : non sum operata malum. Septuaginta,

quandocumque egerit, lota, nihil inquit fecistis absurdiim .is De adulterio quidem ab Augustino cominisse, nil in suis Confessionibus meminit. Nisi quod

a Creatoris amore separatus, impuro creaturarum amore , deserto vero animae sponso, moechatus se polluit. Daimuero quis adolescentis huius vias,

colubri serpentis in herbis & floribus voluptatis vestigia , nisi in ipso super se reflexo, & commemorante , sequatur nauim autem in vasto diui nitatis pelago nauigantem ; aquilam volatu aera superantem, & obtutu firmissimo diuinae Trinitatis Solem contemplantem , irreuerberata mentis acie consequatur. ει Nunquid ad praeceptum tuum

elevabitur aquila 3is Durissimi putaminis, & dita ficillime exclusionis oua sunt aquilae , rostro matris disrumpenda. Cadaueribus ad haec haeret pertinax aquila , quae & volantem de coelo deponunt. Heu quam dissicile, & multo Monicae verbo, dc lacry .mis, durissimo consuetudinis putamine, tanquam ouo exclusus est Augustinus. Quantum aExus c, daueribus voluptatist Nec nisi praecepto Dei, non soris tantum carneis auribus, sed cordis intime per-cερὶς tolle lege, tolle lege. Non in cubilibus impudicitiis :is stibito eleuata est aquila, & in arm. duis posuit nidum suum. Vt de eo impleretur, Con-δ3- λ , fessionibus, & lacrymis, dc sacro sonte baptismatis abluto, nullo praeteritae viae, & vitae relicto v stigio: . Talis est via .mulieris adulterae, quando

cumque egerit lota , nihil inquit fecissς absurdum u

577쪽

Talis via mulieris in ciuitate peccatricis cui remissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. is Talis via Augustini , non tantum baptiumi Sacramento , sed assiclita poenitentia loti. Cui licet omnia, sicut Magdalenae, dimissa sint, tan-tdm abfuit, ut diceret G lotus, non sum Operatus malum. is Quin euam omnia mala sua, de absurda , non verbo tantum, sed & scripto , saeculis omnibus declarauit. Sublimitxtem huius aquilae humilem , & sublimem humilitatem dicturi, humillia mam te, de sublimissimam omnium agnoscimus. Tu vero petra, in qua nullum inferni coluber reliquit vestigium t Tu ci nauis institores de longe prou portans panem tuum .is Tu adolescentula & Virgo 3 i. I . porta , & via clausa Principi. ει Tu mulier amicta Sole, cui datae sunt alae duae aquilae is virginitatis

tuae custodes & baiulae, Ioseph Sponsiis, & Gabriel ,

Paranymphus, hic vi ci Aquila grandis magnarum Laech. alarum, ad te venit, tanquam Libanum , & Cedri J7 sublimis , aeterni Patris medullam ferens is teque Mattem Verbi Incarnati futuram nuntians, gratia ' .

plenam salutauit, dicens Aue & Doctorum omnium eminentissimo aquilae symbolum & epigraphen appingo, non eam Metenso- malosi, vel Metempsycosi Pythagorica in aquilam 'transformatum, vel eius animam post excessum, in : corpus aquilae informandum migrasse fabulor : sed dum viveret aquilae proprietates corporeas,animo spiritaliter induisse contendo. Et ipsam Pythagora: tertiam plusculum commendasse poenituit. Nec

illud', inquit, mihi placet quod Pythagorae Philo-

578쪽

sp φ . INFESTO

1opho tantum laudis dedi, ut qui legit, vel audit

possit putare me credidisse , nullos errores in Pythagorica esse doctrina , cum sint plures iidemque capitales. 11 De quo & fusissime Tertullianus: MCei te ille Pythagoras, etsi bonus caetera, tamen ut hanc sententiam extrueret j non turpi modo, vertim etiam temerario mendacio incubuit. Cognosce qui nescis, & crede nobiscum. Mortem simulat, si ibterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat . Interea quae de posteris defunctis ad iidem rerum esset relaturus, ab unica conscientia, ct milii stra matre cognoscit. Vt satis sibi visi is est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem. De adytis fallaciae emergit, ut ab inseris redditus. inis non crederet reuixisse quem crediderat obisse3 Audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse λ δcc. D Tum vero multis fabulas eius, vel artes magicas prosecutus; Metempsycosiura, viris iustis iniuriari probat,& ipsi proinde iudici Deo. Qua, inquit, integre morati commendauerint iudici vitam , quaero praemia , sed potius inuenio stipplicia. Nimirim magna merces bonis in animalia quaecumque reui tui. Panum se meminit H qmerus Ennio somniante , sed Poetis nec vigilantibus credam. Et si pulcherrimus panus , &quo velit colore cultissimus ; sed tacent pennae, sed displicet vox. Et Poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in Panum, non honoratus. Plus de saeculi remuneratione gaudebit, Patre habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta , quam caudae, &c. Dchinc de viris iustis agens: ) quam Volucrem ratientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia tortientur 3 omnia famula simi h

579쪽

S. AUGUSTINI.

riunis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si duid Ps. 3.71iorum futurus est, diminora tur, sille paulo minoratur ab Angelis.) Illic sin animalis corpore) ille Cui ob merita vitae imagines, statuae, & tituli, honores publici, priuilegia rependuntur λ cui curia cui populus suffiragiis immolat 3 O iudicia diuina post naortem rumanis mendaciora , contemptibi-ua de poenis, fistidibilia de gratiis, quae nec pessimi Iaaeruant , nec optimi capiant: ad quae magis scele-iu quam sancti quique properabunt: illi, ut iustitiam farctili citius evadant ; isti, ut tardius eam capiant. D Cum itaque Scriptura iustos aut impios arrationalibus plantis aut animalibus comparat, naturae proprietates, non p am Essentiam indui Te commemorat. ει Et si qui Tertulpro qualitatibus morum , & angeniorum , di adfectuum 1 quia & i μ' Deus , adsimilatus est inquit homo irratio bili lusiumentis ; non ideo milui ex rapacibus fient psal '

es ex probis, & hirundines ex garrulis & columbae ex pudicis quasi eadem ex substantia avi mar, ubique naturam suam proprietatem natura Iem ) in animalium profrietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae Si quidem substantia propria est rei cuiusque, natura vero potest esse communis .is Absit itaque ut Augustinum dixerim , uiuum vel defunctum aquilam natura. Quapropter eum primὁ Divrodie iuxta verba S. Iob, Dei Verbo, praecepto, V SIOlulitate Aquilam oculo, penna, volatu sed imiter eleuatum, ingenio & scientia caeteris omnibus praeteruolantem , simulque prolandissima humilitato demistum osteridam. Secundo, & Aquilam cordis

580쪽

diebus ac noctibus, non solum scribere libros ei Cassiod legere quidem possit. D.Et de in ptol plumarum eius, Cassiodorus: ci Est , in Psalm. q sit, litterarum omnium egregius Magister : 3e quod in ubertate rarum , cautissimus disputator. Decurrit quippe tanquam fons purissimus nulla faece pollutus, sed in integritate fidei perseverans . nescit haereticis locum dare, unde sese possent alia qua colhictatione defendere. Totus Catholicus, Totus Orthodoxus inuenitur; & in Ecclesia Domitani suauissimo nitore resplendens , superni luminis claritate radiat. is Et quid de pennis toti Scripturae sacra: superuolantibus dicam3re Venit ad Libanum, εc tulit medullam Cedes, & summitatem frondium euulssit. M Quid enim medulla & summitas Cedri Libani 3 nisi pura & incorrupta Seripturae diuinardochrana 3 Quam sic medullitus excerpsit , ut ipsi volus. Volusianus scribat ' re Accepisti vir totius gloriar apud capax, imperitiae meae confessionem, S Vtcum λψς. que absque detrimento cultus diuini, in aliis Sa- Pist cerdotibus toleratur inscitia: at cum ad Antistitem Augustinum venitur, legi deest quicquid contigerit ignorari. γ

Et quid minus de eo Hieronymus ξ α Certoquid-Hiς Q. quid dici potest, & sublimi ingenio de Scripturarum hauriri fontibus, a te positum, atque dissertum est. ,, Praemiserat & in ampliorem eius comade ud. mendationem: ex Macte virtute, in orbe celebraris. Catholici te conditorem antiquae rursum fidei Venerantur, atque suspiciunt. is Tandem quod de Salomone omnium sapientissimo, hoc de Augustino omnibus disciplinis , sacris ac prophanis eruditissimo dicendum est: ti Disputauit super lignis, at δ' Cedro quae est in Libano, usque ad hysopum qnae' egreditur de pariete. is Sed & ipse audiendus.

SEARCH

MENU NAVIGATION