Homiliae siue Tractatus amplissimi in quinque tomos bipertitos diuisi. Quorum primus hic continet omnes solemnitates annuas, Octauam SS. Sacramenti, & omnia festa propria Sanctorum, quae Catholica celebrat Ecclesia. Secundus, omnes anni Dominicas. Te

발행: 1661년

분량: 1021페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

S. AUGUSTINI.

.t Nos, inquit, Volumus, sed Deus operatur & velle. Nos operamur, sed Deus in nobis operatur &operari pro bona voluntate. Hoc nobis expedit, &credere & dicere. Hoc est pium, hoc verum: visit humilis & submissa confessio , dc detur totum

ubi scioli hodierni , qui nec passeres quia

dena , aut hirundines garrulae, vel muscae importunae , Aquilae se componere non Vere tur qui perperam dicta , & retractatione di- 'gnissima , etiam humillimis eius retractationibus insultantes, cum pervicacia defendunt qui comptulis verbis cum assectatione etiam ire verbo Dei minime toleranda, G prurientes auribus, & α veritate auditum auertentes is student dc ne quid auditores, vel tantillum asperum laedat, tota diligentia cauent 3 Non sic Augustinus ; barbara etiam verba, licet eloquentissimus, non dedignatus, Ut se suo aptaret auditori. M Melius , inquit, est, ut A Q. i nos arguant Grammatici, quam nos non intelligant populi, &c. melius nos in nostro barbarismo b intelligetis , quam in nostra disertitudine , desertieritis. is Huc Aquila grandis oculum suum & volatum, prae humilitate deponebat. Hoc pondere contra ventos vanitatis firmus stabat. Audistis quid de lapide, re AEtite a colore Aquilae candicante cau- Plin. l .dais dicto referant naturae venatores. ει ὰEtites la-37. c.M.

pides reperiuntur in nidis Aquilarum: aiunt binos inueniri, marem & foeminam nec sine iis parere ' , Aquilas. Harum masculus durus , similis gallae,

subrutilus. Foemineus vero pusillus ac mollis ε, alitigati partus celeritatem faciunt, &c. ra Omnia iii a Plinio mutuatus est Isidorus. MAEtites lapides ex argumento nominis magnam famam habent. Reta Et lib.

periuntur in nidis Aquilarum, &c. Inaedificatur ni- ψ- έ

602쪽

do lapis AEtites, quem aliqui dixere Gagatem, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens. D Et rursum : ci Lapis AEtites in Aquilae repertus nido Custodit partus contra omnes abortuum insidias. is Hoc de alij lapide Aquilam firmare nidum , oua excludere, pullos a serpentibus seruare narrant. .l Cor. quam Vere Paulus: c Scientia, inquit , in-8.' i. fiat. D Et nisi exaltatum nidum humilitatis lapide

firment quilibet docti Jc iusti, nisi a serpentibus

nidum cordis sui tueantur incolumem , aut foetum Virtutis non excludunt, aut exclusum periculo vanitatis δύ superbiae exponunt. Duas etiam 2Etitis

species Zoroastes agnouit, solidam, etiam in ignibus inconsumptibilem: aliam porosam , & nullius esse ctus. Solidam vidimus Augustini humilitatem , in

rccli. Omnibus porosam & fictam redarguentem. ις Est 79 δ 3, enim , δύ qui nequiter humiliat se, dc interiora eius

plena sunt dolo is qui & alta sapit, & humilibus

non consentit. Colitra Apostolum praecipientem rci Non alta sapientes, sed humilibus consentientes, is In quem locum Augustinus. GTunc, inquit,bt i, erit humilitas vera, si non sola ostentetur in lingua:

ut simus secunddin Apostolum , non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Non ait, colloquentes, sed confitentes , quod non fit ore, &c. foris fingis humilitatem , intus amplecteris vaniatatem , &c. Quid tibi prodest videri ab hominibus humile esse quod dicis, si Deus videt altu esse quod Iob r. sepis 3 ,, Qui volet contra G constitutum Regem super omnes filios superbiae is pugnare , militet stabis bis, signis Aquilae. Aquila in signis, quod eadem auis, i, r. 3I Iouis in armis auspicio fuit. Nam dum idem Iouis aduersus Titanas proficisceretur, Aquilam ei inauspicio apparuisse ferunt, quam ille pro indicio victoriae acceptam , tutelae suae auspicatus, eam le-

603쪽

s. AUGUSTINI. gioni signuin dedit: quo factum est, ut deinceps

militum signis committeretur. is Et quoS Titanas, nisi de naturae & arbitri j viribus superbientes Pelagianos intelligo Z quos exercituum Dominus, &Sponsa eius Ecclesia , M Castrorum acies Ordinata ra Cant cosub Aquilae nostrae signis, pennis, & scriptis eius, y. victoriosissime bellauit. Nulla porro maior superbia, nullus typhus instatior, quam uni Deo debitam gloriam Idis viribus arrogare. cc Sunt & sua Aquilis cum ceruis praelia, multum puluerem Volu- Plin.I. tatu collectum, insidens cornibus excutit in oculos, pennis ora verberans, donec praecipitet in rupes

Nec unus hostis illi sat est : acrior est cum dracone pugna, &c. oua hic consectatur Aquilae, auiditate malefica. Illa ob hoc rapit, ubicumque visum. MNeque vero unus Augustino fuit haereticus debellandus. Acris illi eum singulis pugna. Pelagium pius uin praelio ceruum is de suffugia quaeritan- Τerint, rem, penna multa velut pulueris nube, & testimoniorum Scripturae globo conspersus, cornibus eius' 'stiperbiae insidens , eius oculos obruit , dc praecipitem victumque prostrauit. Draconem porro , &antiquum serpentem ovis eius & scriptis subdinde insidiantem , omni tempore superauit. ει Viginti amplius annis, addam & duodecim saeculis, con Px spertra inimicos gratiae Dei, Catholica acies, huius vi

ri ductu s sub Aquilae signis) pugnat , & Vincit. i.

Quid plura Draconem vultis cum suis omnibus asseclis videre prostratum 3 ra Ipso adhuc in corpore constituto, Pelagiana haeresis aduersus gratiam Dei morti seris ausibus rebellauit. Nec de- praeia fuit in vita benignitas miserantis Dei, quae militem dest. Mi suum spiritalis gratiae armis , tanto fortius praecin- 13. geret, quanto acritis aduersus eandem vasa irae diabolus instigaret. Proinde memoratus Dei Poω

604쪽

tifex, turrim sortitudinis ipsam gratiam tenens, exinde cuncta hostilium machinamenta telorum, . coelestis iuvaminis virtute confringens, non solum ipse de hoste victoriam reserens triumphauit, quin etiam posteris certandi, & vincendi ordinem, si quando victa prauitas reciduo ausu infandum caput erigere diceretur , ostendat. Hunc legat omnis qui fallitem aeternam adipisci de uderat ;humiliter orans misericordiae Dominum , ut eundem spiritum intelligentiae legens accipiat, quem ille accepit, ut scriberet, & eandem illuminationis gratiam adipiscatur , ut discat, quam ille adeptus est , ut doceret. is Discat & cum ipso a Io. I s. s. Christo, Sine me nihil potestis facere: non in se,

1. Cor. gloriandum is nec de acceptis donis contra donatorem esse pugnandum.

Vidimus hactenus Aquilam & sublimiter eleu, tam , dc profunde demissam, simulque sub eius signis contra superbiam propriae excellentiae inordinatum amorem pugnare didicimus. Sed non vnum nobis humilitatis vexillum extulit, sed multo excellentius sustulit charitatis, cuius ardentissi- ma dilectione Dei & proximi anima cum sponsa di-Cant. i. cebat: GIntroduxit me in cellam vinariam, ordi--. nauit in me charitatem .is Sive ut legit Pagninus ex Hebraeo ; α Vexillum eius super me amor. is Neque enim alio magis insigni, dignosci, alio cyclo aestimari, alio pondere trutinari' eligit Augusti-Ang. li. Irus : ti Amor, inquit, meus pondus meum , illo 3 COD' feror quocumque feror. M M Mores, inquit, nostri,

non ex eo quod quisque nouit, sed ex eo quod quis. Iug. que diligit dimicari solent, &c. nec faciunt bonos,

ep. sa. vel malos mores, nisi boni vel mali amores .is Tu--d Μ --Aquila grandis medullam Cedri sublimis,&iummitatem Scripturae scientia Cherubini

605쪽

'uil serit': αι Superextolletur super Libanum fruta P 7r. Ischus eius. Quis alius fructus intelligendus est , qui super hunc Libanum extollitur, nisi de quo Aposto-

lus dicit de charitate sua locuturus , adhuc luper- 'eminentem viam vobis demonstro Θ hoc enim & In Gal. s. primo proponitur munerum diuinorum , Vbi ait, in. fructus autem spiritus est charitas. D Haec G via Aquilae in coelo , & in arduis ponentis nidum suum. Numquid ad praeceptum tuum elevabitur Aquila 3 Praeceptum Domini primum & maximum mandatum is quo super omnia generosum cor Aquilae sublimatum ad Seraphim usque transtulit Augustinum. Hoc unum necessarium , haec una margarita, pro qua dedit omnia sua ut eam compararet. Haec Caesario forma virtutum , ex Petro Blesensi Sabbatum, ex Abbate Isaac Paradisus , ex ipso Augustino. Charitas Dei rines homines facit. D Et totus in Deum mutatus est Augustinus impletum expertus

in se Christi propheticum : re Cibus sum grandium:

cresce & manducabis me : nec tu me mutabis in te-,ε sicut cibum carnis tuae: sed tu mutaberis in me. υ Aug. li.

Quid est amor 3 dicat nobis Dionysius Seraphici 7.conLPauli discipulus. re Amor diuinus est vis motrix sur- p

sum , trahens in Deum, qui solus est per se pulchrum&bonum. GId Aquilae nostrae vidit oculuS, nomin hoc cor amauit, huc penna Volauit: G Scis occul- cap. I . torum cognitor Deus, quoniam non solum terra, Aug-

sed omnibus quae in ea sunt, tu mihi charior es, sed etiam ipso coelo, &c. tu melle dulcior, lacte & Medis

niue candidior, nectare suauior , gemmis & auro cap. 3s. pretiosior , cunctisque terrarum diuitiis dc honori- cap.

bus mihi charior. D Amor ut G ignis, insatiabilis iest, nunquam dicit sussicit: Omnis , inquit, copia . quae Deus meus non est, egestas mihi est . a Quid Dap. m. est amori Impetua eius, impetus iSnis, atque io.

606쪽

338 INFESTO

flammarum. Fluminis igneus rapidusque, rotae eius ignis accensus. is Primum mobile omnes ad se ra- Aug. piens & deuoluens affectus. ει Libet sane de telo- medit. qui, de te audire, de te scribere, &c. Hunc mens diligat, lingua canat, manus scribat, atque in his Lib iis. studiis fidelis animus se totum exerceat, &c. consess Ex quo didici te, non sum oblitus tui. Vbi enim incap.24. ueni veritatem, ibi inueni Deum meum , ipsam Veritatem , quam ex quo didici, non sum oblitus. Itaque ex quo didici te, manes in memoria mea ,& illic te inuenio cum reminiscor tui, & delector in te, laae sunt sanctae deliciae meae quas donasti mihi misericordia tua, respiciens paupertatem meam. υO imam & sublimem Aquilam l O charitatem non inflantem, sed humiliter simul & sublimiter

in arduis infimis Augustini nidum aedificantem. Quid est amor vis unitiva, absentiae amati impatiens : ιη Ecce iam morior , dc Iesus non est me- Medit. Cum. Et certe melius est mihi non esse, quam sine cap. 33. Iesu esse. Melius est non vivere , quam viuere sine Vita. ,, Et rursam : re Forte dicis non videbit me Fr Soli- homo & viuet: Eia Domine moriar, Ut te Videam. Videam ut hic moriar. Nolo vivere, Volo mori,

cupio distatui, & esse cum Christo. Mori desidero, ut videam Christum. Viuere renuo, ut vivam

cum Christo. is Solarem nullus dubitat Aquilam ,& increatae lucis auidissimum Augustinum nullus ambigit qui haec legerit: G Ecce , inquit, Video, AVg- gratias ago: Ecce video lumen coeli, interlucet βο , Qq oculis mentis meae radius desuper a facie luminisi' se, & laetificat omnia olia mea. O si perficeretur in me t Auge quaeso luminis Author, auge quaeso quod interlucet in me: dilatetur obsecro, dilatetur . ex te , quid est hoc quod sentio 3 quis est ignis qui calefacit cor meum Z quae est lux quae irradiat cor

607쪽

S. AUGUSTINI. .

meum , 3cc. Aufer quaeso squamas caliginis antiquae radio tuae illuminationis, splendor inessiabilis, ut te videre valeam 5 Aquilam irreuerberatis obtutibus, ut in lumine tuo videam lumen , &c. Ecce video, sed per speculum & in aenigmate , sed Ps3s.loquando facie ad faciem Zis Quo procedit amor Z I. Cor. Vsque ad sacrificium , holocaustum, persectam sui φ ipsius. destructionem. Vnde & excellentissimus actus charitatis est martyrium quod defuit Augu- P. Th.

stino, quanquam ipse non defuerit martyrio , to- Vi Ἀ-ties eum Donatistis ad necem quaerentibus, & p catorum omnium remissionem parricidae pollicen- S. Aug.tibus is nisi eum diuina prouidentia praeseruaslet: ις Et si nobis persecutoris flamma deest, fidei tamen flamma non deest. Non ardemus quidem cor- Aug.

pore pro Christo, sed ardemus assiectu; non subiicit mihi persecutor ignem , sed subiicit mihi

desiderium Saluatoris : is An non Martyr , dc plusquam Martyr, qui iugi doloris gladio compunctus , de amoris igne succensus , seipsum incessanter vivam hostiam Deo suo immolabat 3 Aquila

Vnoquoque decennio in igne elementari serenota Gene- Vat. Augustinus omni die& momento , etiam vi by y μ' Pyrausta in igne amoris ut proprio cordis elemen ' ' 'to vivebat. o Da mihi, inquit, irriguum superius, 'Auz li.

8c irriguum inferius , ut sint mihi lacrymae meae pa- D.deci- nes die ac nocte. Efficiarque in conspectu tuo , Deus meus, per ignem compunctionis holocaustum pingue & medullatum. Macter totus in ara cordis mei ,&c. Fac me per ignem compunctio- Et c. s. nis coram te omni hora hostiam vivam fieri. D Ut de eo iure scriptum sit: re Augustinus , inquit, coronam Martyrum multipliciter est consequutus. is Quid Aquilam suae nutriculae amatricem iactat Plin. II.

prophana Antiquitas ξ μ Est percelebris apud Se- Io. c. s.

608쪽

s o IN FESTO

ston urbem Aquilae gloria educatam a Virgine retulisse gratiam , aues primo, mox deinde venatus aggerentem. Defuncta postremo , in rogum accensum eius iniecisse sele , dc simul conflagrasse. Quam ob causam incolar, quod vocant Heroum , id est monumentum ) in eo loco fecere, appellatum Iouis, de Virginis , quoniam illi Deo ales adscribitur. i, Quid minus Augustinus3 Sed quid non amplius August. medulla Cedri educatus,&sanguineChristi de latere fluente inCruce;in illo rogo quo amore nostri moriens dilectionis suae exarsit, incendio, non semel, sed iugiter, se Augustinus holocaustum Heroum nos ei faciemus 3 fecit certe illi Dominus , perenne amoris monimentum, ei qui Petro compar, audire meruit a Domino Augusti

ne amas me λ Cui ille, tu scis Domine. Ad illuna Christus: quantum Z & quousque Adeo Domine, ut si ossa mea lampades aureae & sanguis balsamum pretiosissimum esset , ardere vellem. Quid amplius 3 si venae, & nerui nexus aurei, te mihi inseparabiliter astringerem. Quad ultra 3 si Augustinus eos Domine, & Deus ellem , te Deum mallem. . o vis amoris sursum ferens. 5 ignis ad nihilum re-

nomiti. digerast O ex Dionysio, extaticum de statu dimo-Cap. . uentem,& facientem unum. M Dixisti Lucifer A-Es . 4 quila & Cherub. Extentus distentusque superbia, R dixisti Deus ego sum. Ascendam super astra coeli, Ier. ,. e altabo solium meum, similis ero Altissimo. Et si1ε. exaltaueris sicut Aquila nidum tuum, inde detraham te, in 'infernum detraheris in profundum laci. M Et unde te peruersus amor expulit, & superbia deturbauit; huc humilis charitas Augustini meri, si extolli. iu,t, Humilem Franciscum nouimus, post Aposto-D. Bo- tum , stigmata Domini in corpore portasse, quibus

fieret similis hominum nouissimo crucifixo ; sed ea

in vita eius

Post

Pent.

609쪽

in corde Augustinum habuisse non tantum spiritaliter , sed Jc realiter , multis probatissimis Authoribus contestatum legimus: Et quidem ipse cor suum amoris sagitta transfixum , humiliter confitetur. M Sagittaveras tu cor nostrum charitate tua, & gestabamus verba tua transfixa visceribus. D Et cum vitalis sit amoris sagitta , quomodo cor Augustini charitate vulneratum potuit emori λ μ Deus charitas est, & qui manet in charitate, in Deo manet,& Deus in eo. o Deus autem & vita est, sicut charitas est: proinde Augustini cor amore transforma tum in Deum , amoris sagitta vulneratum, fortiori morte dilectione percussum, non potuit mori:

M Et quomodo morietur, qui vitali gladio meretur occidi 3 is Stupendum dictu, auditu incredibile , quod multis item indubitatae fidei authoribus scri pium vidimus. S: Sigisbertus Episc. Lurudunensis,ann. Christi siue i. circa horam primam vidit Angelucor Augustini in vase crystallino sibi offerentem, quod ipse confluente populo , ad Ecclesiam cum

in altari posuisset, dum Te Deum cantaretur tanquam viuum palpitare in omnium oculis visum est. Et quoties deinceps Trinitas nominabatur,vel praesentia cordis libri eius de Trinitate conscripti ape riebantur , cor sanctissimum exultare videbatur, cuius praesentiam, nullus ferre poterat hi aereticus,

quin statim in terram corrueret exanimis & mortuus. In cuius rei confirmationem , Augustinus a

Iesii Archiepiscopus Bracharensis iussu Gregorij is.

Bauariam visitans, cor ferreum aureo circulo ob ductum attulit in Lusitaniam cum hac inscriptione : GCor admotum vero cordi sancti Augustini, ferreo propter eius nimiam constantiam, aureo , propter inflammatam charitatem. D Quis audiuit

Vnquam tale, aut quis vidit huic simile 3

nau. Vincet.

Lud. de Angel.

ster. de Turtib. in Lusit. sibi.

Mona

610쪽

IN FESTO

SECvNDA PARS MORALIS.

PRIMA REFLEx Io. O cor sacrosanctum sanctissimi Patris Augustini, ubi nunc vivis, quo terrarum loco seruaris. Quis det mihi ut meum possit cor tuo cordi , ferreum aureo admotum transformari 3 O vacuum immensum humilitate , . abyssus gratiarum & donorum Dei plenitudine, totius scientiae sacrarium, sons tot sublimium de piorum conceptuum l O fornax amoris i O altare charitatist O si tenerem te, & in intimum stanum reconderem , & tumori meo, tenebris, frigori , humilitatem, lucem, seruorem, medicum applicarem l Tibi quidem chrysostome, gratulor,

quod cum Paulo resurgere toto mentis assiectu poposceris; sit mihi satis cum Augustino parente suscitari. Certe si resurrectio corporis est morientis, & non animae immortalis , ubi pars melior, origo vitae, cor primum Vivens, fuerit, huc caeteri, ministris Angelis cineres corporis colligentur, huc de coelo anima, velut Aquila de arduo gloriae nido corpus vivificatura conuolabit. Tum vero statres,

implebitur illud Christi: GVbi fuerit corpus, illuc congregabuntur & Aquilae. ,, QDd & ipse de resurrectione intellexit , thema nostrum exponens. Numquid praecepto tuo eleuabitur Aquilaῖς Sicut, inquit, eius praecepto , qui ait: Cum exaltatus su ro , omnia traham ad me. Pro nobis enim moriturus , M corpus resurrectione leuaturus in coelum ;ubi fuerit, inquit, cadauer, ille congregabuntur &Aquilae. is Et rursum: M Vbi suerit corpus, illuc,&c. id est in coelum , quo hinc secum leuauit corpus in homine suscepto. Quod etiam cadauer ideo appellatum est, quia moriturus haec loquebatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION