Homiliae siue Tractatus amplissimi in quinque tomos bipertitos diuisi. Quorum primus hic continet omnes solemnitates annuas, Octauam SS. Sacramenti, & omnia festa propria Sanctorum, quae Catholica celebrat Ecclesia. Secundus, omnes anni Dominicas. Te

발행: 1661년

분량: 1021페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

S. AUGUSTINI.

ex Annos, inquit, natus ferme viginti, Cathegorias Aug. decem Aristotelicas , & omnes libros artium quas liberales vocant; quidquid de arte loquendi & dicendi, quidquid de dimensionibus figurarum , &de musicis & de numeris sine magna dissicultate , nullo hominum tradente intellexi, &c. Non enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis & ingeniosis dissicillime intelligi, nisi cum eis easdem conabar exponere , & erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius sequeretur. D En Aqtulam praevolantem caeteris , omnesque oculo &ingenij acie seperantem. Phidias non frustra I pauci uis capiti aquilam imposuit. Quod Deus cuncti nias. perspicacissime discernat. Quan etiam ex nominis Elymo , G Aquila ab acumIne Oculor m Vocata. Isidor Tanti enim contuitus dicitur, vi csim super maria l. ri immobili penna feratur,nec humanis pateat obtu- O HS C. tibus: de tanta sublimitate pisciculos natare videri, Ic t*menti instar descendens . raptam praedam pennis ad littus pertrahat. ii Et quod vi naturae

portentum narrat Plinius. ης AqRilarum pennae, Plin. I i. . mistas reliquarum alitum pennas deuorant. i. Hoo IO. c. .

de Augustini calamo verissime praedicamus. Multoque verius de scriptis eius quotquot ante vel post eum scripsere Doctores, fateri compelluntur quod suo in Emblemate Ferdinandus Gonzaga Princeps Tipol. Malphetae Pro rex Siciliae generalis Caroli quinti; confessi is est in uno pennarum manipulo , Unam aqui lae pennam cum Epigraphe insertam habens: G Sic alas devorat una meas .is Et quod de virga Moysi Magoru virgas deuorante dici potest3α Omnis i pientia eorum deuorata. D Scribant Arriani, pennas exerant Manichaei, scribant acutissime Pri-1cillianistae, Donatistae, Pelagiani;vna omnes aut seorsim verbo,vel scripto, lingua vel calamo cu A quia

582쪽

Hieron. I. I 3. in Ezech. cap. 4 Et in c. I .Eccle.

vni Deo erexerat, tot fana Diis, quot uxoribus fabricauit. ει Nec Salomonem credibile est, errore

putat se Idolis esse seruiendum: sed blanditiis emineis ad illa sacrilegia fuisse compulsum. δε Viderint qui haereticis nubint, cui se n dei periculo ςx ponant, & ii quod sit tenebris & luci commercium,& Christi ad Belial. is Nec quisquam de se praesimat: sed tiqui stat, videat, ne cadat. v Domum suam templumque cordis & corporis seruet eburneum. G Myrrha & gutta , & cassa domibus eburneis : inhabitamus quidem domos luteas: sed quae materiae qualitate sunt luteae, continentiae virtute fiunt eburneae. Ex quibus si myrrha prima stillare coeperit per mortificationem voluptatum, consequenter, de aliae species, multiformem virtutum gratiam spirabunt. υ Salomon, ut absoluam, praeter Ezechiam & Ιosam, reliquit succetares Idololatriae elogio nota tos ; Ludovicus plusquam Salomon omnes Christianissimos posteros. Salomon secundum' aliquos& Hieronymum ipsum : GTempli fabricator Salomon licet peccauerit, & ostenderit Deum : tamen postea egit poenitentiam scribens Prouerbia ;in quibus ait: cap. et . iuxta Io.) Nouissime ego egi poenitentiam. Et respexi ut eligerem disciplinam .is Et alibi: G Aiunt, inquit, Hebrini hunc librum Salomonis esse s Ecclesiastem ) poeniteritiam agentis: quod in sapientia diuitiisque confisus, Deum offenderit. is Adiiciunt& Rabini eum in Concilio Sanhedrim 1. Seniorum nudasse humeros , & disciplinam subiisse. Sit dia: reus erat grauissimi peccati & scandali: Ecce plusquam Sa lomon hic, innocens cilicio corpus operuit, & disciplina ferrea sextis seriis Confestaris manibus aiasilaus est. Tandent de Salomonis salute dubitatur:

583쪽

S. LUDOVICI.

Et testum ubique plusquam Salo inonis nostri celebratur. Salomon de viribus herbarum scripsit ;Ludovicus exemplis suis vim medicam o: rinibus vitiis praestitit. Salomon multa edidit oracula sapientiae, quibus opere non respondit: Ludovicus an suo Testamento, tot oracula quot verba edidit;

dc coepit prior ipse ficere quod filium docuit. Ergo

in omnibus plui quam Salomon fuit. SExTA REFLEx Io. ira nos i norein tanto parenti & Regi debemus , cui Bonifacius octauus adhuc Cardinalis sexaginta tria miracula indubitata adscripsit. Thronum iactet eburneum Salomon : De elephante Plinius: ra Dentibus, in- Plin. I.8. quit, ingens pretium , k Deorum simulacris lau- cap. 1ο. datissima ex iis mysteria. ει Fallor nisi Sc Phidias Mineruae suae oculos finxerit ex ebore. Mira solertia : Diis putatis immortalibus, ex ebore, mortis symbolo fecere simulacra. Nobis certe Minerua, siuera prudentia carnis, mors est. M Et plus- Rom. 8.quam Salomoni oculos eburneos nil videntes, nil mortale concupiscentes , & totum etiam corpus domum eburneam animae , ob iugem mortificationem in diuos transcripto dabimus. Sceptrum iustitiae manum eburneam praeferens inflexibilem de incorruptam eius iustitiam commendat. Vidimus cineres & limaturam eboris cum melle, maculas vultus abstergere. Et quis reuoluens cineres poenitentiae & pietatem Ludovici, cultum humilem, abstinentiam, castitatem , gelum gloriae Dei, iniuria riim sibi illatarum patientiam, curam salutis proximi , suas in speculo virtutum eius considerans maculas , non erubescat, non se corrigat Equitem de . Ioinuille 'liquando rogans utrum praeeligeret toto corpore lepra perfundi, quam animam una peccati macula foedare , illi cunctanti δc tergiversanti

584쪽

IN FEST O

resporulit: Ego vero. utinam foedissima potius lepra, quam Vllo peccato deforme r. Thunarum auiatem Oratori, paratum se dixit tetro carceri & vinaculis mancipari, ut per baptismum possent omnes a seruitute peccati & diaboli liberari. O nos fritagidos , qui nullo animarum zelo ardemus pretioso Christi sanguine redemptarum l- QD porro patientia , qua magnificentia Arsacide tyranni satelli tes vitae suae insidiantes interceptos excepit λ lacrymis , blahditiis, muneribus affectos, in pace remittens. Nos contra ultionis impatientes & auidi ex candescimus, & modum iustae vindictae transgre- Adg- in dimur. Exemplo Ludovici, ει Deus ostendit super inimicos Di beninnitatem rependere, non iniquitatem. ει Si consideras infirmitatem tuam, deficis sub praecepto : confortarem exemplo. Sed etiam exemplum ad te multum est: adest ille qui praebuit exemplum. D Audi & Psaltem : G Iustus autem quid fecit 3 Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, Vt primam Eucliaristiam consectam manibus suis & ore suo com mendatam , sicut caeteris Apostolis traderet 3 is Eburneas manus, opera & exempla pura Ludovici prae oculis habeamus: & ex eius emblemate pacem etiam cum hostibus habere discamus. Duae manus iunctae cum spicis, & caduceo Mercuris duos conciliante serpentes, epigraphe. GFoelicitaS temporum. D Vtinam tuis Ludovice meritis diuisi Galli& Hispani velut serpentes irritati conueniant. Ps. III. GFiat pax in virtute tua. is Hispana Matre, Gallo Patre natus, utrumque pacifica populum. Tu fons Paradisi in quatuor diuisus flumina , hortum nostrum irriga , lilia nostra floreant in transitu aquae, nunquam marcescant , donec immarcessibilem gloriae coronam accipiant, Amen.

Aug. in

in hie,

585쪽

S. AUGUSTINI. INFESTO SANCTI PATRIS NOSTRI

Numquid adis aeceptum tuum elevabitur Aquila, o in arduis ponet nidum suum

ΡErspicacissimam Salomonis aciem tria difficilia

latuerunt , & quartum , ipsius testimonio, prorsus efFugit: GTria sunt dissicilia mihi, & quam pisu. tum penitus ignoro. Viam aquilae in coelo, viam 3o. I colubri super petram, viam nauis in medio mari, re viam viri in adolescentia. is Vbi Pagninus o Hebrato uinstulit: re Tria sint abscondita a me , ExHeb.& quatuor in quae non noui Viam aquilae,&e.&viam vitri in virgine. ,, Septuaginta paulo aliter: . Tria sistit impossibilia mihi intelligere, & quartum non agnoseo. Vestigia aquilae Ulantis, dcc.& vias visi in iuuentute. is , dicant qui possunt. Sunt qui quassim es mapplicent. ει Foemina enim virium, α Virgo Deum hominem Christum , qui Viλm & ,i. ii, portam clausam ingressus , egressusque reliquit. i . in medio maris rubri sanguinis, ut nauis ad portam gloriae transiuit. Qui subtilior colubro, depositis mortalitatis exuuiis , de perra tumuli, i violato sigillo Praesidis, & integro lapide monu- menti, transitus sui nullo relicto vestigio redita vexiuit. Qui denique ad praeceptum Dei, & eii

586쪽

prophetias adimplens , agilitatis pennis gloriosb& clarificato corpore aquila velocior ascendit in coelum. Sed haec mystice & non ad litteram. Sa-Prou. piens enim immediate subiecit: M Talis est: via muta Q δο lieris adulterae, quae.comedit tergens os suum dicit : non sum operata malum. Septuaginta,

quandocumque egerit, lota, nihil inquit fecisse ab-

virdum .,, De adulterio quidem ab Augusimo commisso, nil in suis Confessionibus meminit. Nisi quod

a Creatoris amore separatus, impuro creaturarum amore , deserto vero animae sponso, moechatus se

polluit. Enimvenis quis adolescentis huius vias, colubri serpentis in herbis & floribus voluptatis vestigia , nisi in ipso super se reflexo, & commemorante , sequatur 3 navim autem in vasto diuitanitatis pelago nauigantem ; aquilam volatu aera superantem, & obtutu firmissimo diuinae Trinita . tis Solem contemplantem , irreuerberat mentis acie consequatur. M Nunquid ad praeceptum tuum

elevabitur aquila 3is Durissimi putaminis, & dita ficillime exclusionis oua sunt aquilae , rostro matris disrumpenda. Cadaueribus ad haec haeret pertinare aquila , quae & volantem de coelo deponunt. Heu quam dissicile, & multo Monicae verbo, & lacrymmis, durissimo consuetudinis putamine, tanquam ouo exclusus est Augustinus. Quantilm aExus c, daueribus voluptatist Nec nisi praecepto Dei, non soris tantum carneis auribus, sed cordis intime per-C6sissi tolle lege, tolle lege. Non in cubilibus s. ii. & impudicitiis :is subito eleuata est: aquila, & in arduis posuit nidum suum. Vt de eo impleretur, Colmλ - fessionibus , & lacrymis, dc sacro sonte baptisma tis abluto, nullo praeteritae viae, & vitae relicto v stigio: . Talis est via .mulieris adulterae, quando

cumque egerit lota,nihil inquit fecissς absurdum, u

587쪽

Talis via mulieris in ciuitate peccatriciS , cui remissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. M Talis via Augustini , non tantum baptist mi Sacramento , sed assidua poenitentia loti. Cui licet omnia, sicut Magdalenae, dimissa sint, tantum abfuit, ut diceret lotus, non sum operatus malum. is Quin etiam omnia mala sua, δe absurda , non verbo tantum, sed & scripto , saeculis omnibus declarauit. Sublimit tem huius aquilae humilem , & sublimem humilitatem dicturi, humillimam te, Sc sublimiss1mam omnium agnoscimus. Tu vero petra , in qua nullum inferni coluber reliquit vestigium t Tu ci nauis institores de longe prou portans panem tuum .is Tu adolescentula & Virgo 3 i. I . porta, & via clausa Principi. ii Tu mulier amicta Sole, cui datae sunt alae duae aquilae is virginitatis tuae custodes & baiulae, Ioseph Sponsus, & Gabriel ri. 1. Paranymphus, hic utra Aquila grandis magnarum Ezech. alarum, ad te venit, tanquam Libanum , & Cedri y7 sublimis , aeterni Patris medullam ferens is teque Mattem Verbi Incarnati futuram nuntians, gratia plenam salutauit, dicens Aue

Cum Sanctorum Patrum , sanetissim' parenti,.& Doctorum omnium eminentissimo aquilae symbolum & epigraphen appingo, non eam Metens malosi, vel Metempsycosi Pythagorica in aquilam. transformatum, vel eius animam post excessum, in corpus aquilae informandum migrasse fabulor : sed dum viveret aquilae proprietates corporeaS,animo iri aliter indutile contendo. Et ipsam Pythagora: solertiam plusculum commendasse poenituit.-Nec

illud, inquit, mihi placet quod Pythagorae Philo..

588쪽

J- INFESTO

Li' ii, Vt qui legit, vel audite tu e , pQ in x put3re me credidisse , nullos errores in PV l. , de esse doctrina , cum sint plures iidemque Oidin. capitales. D Dc quo bc fusissime Tertullianus: j i. L Py hJgDVRS, et sit bonus caetera, tamens de hi, seipi xζnxiam e trueret , non turpi modo.

cci p. 28. temerario mendacio incubuit. Co

di te i. gnosce qui nescis, & crede nobiscum. Mortem si nautat, subterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat. Interea quae de posteris defunctis adiadem rerum esset relaturus, ab unica conscientia& mhaistra matre cognoscit. Vt satis sibi visus est

id omnem mortui Vete-

1is hortorem. De adytis fallaciae emergit, ut ab arueris redditus. Quis non crederet reuixisse quem crediderat obi Te 3 Audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse λ &c. M Tum vero multis fabulas eius, vel artes magicas prosecutus; Metempsycosim, vitus Iustis iniuriai 4 probat,& ipsi pro ide

'. daverant iudici vitain , quaero praemia , sed potius inuenio supplicia. Nimiri magna merces bonis an animalia quaecum interestitui. ianum se meminit Homerus Ennio somniante , sed Poetis nec vigilantibus credam. Et si pulcherrimus panus, &stio velit colore cultissimus ; sed tacent pennae heddisplicet vox. Et Poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in Panum non honoratus. Plus de saeculi renestineratione gaudebit, Pater habitus liberalium disciplinarum , ut malit famae suae Ornamenta , quam caudae, &c. Dchinc de viris iustis agens: ) quam volucrem patientia, quarn pecudem sanctimonia, quem pi- cem innocentia tortientur 3 omnia famula sunt ii

589쪽

S. AUGUSTINI. franunis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus est, diminoratur, sille paulo minoratur ab Angelis.)'Illic in animalis corpore) ille cui ob merita vitae imagines, statuae, & tituli, honores publici, prinilegia rependuntur λ cui curia, cui populus sum iis immolat 3 O iudicia diuina post mortem humanis mendaciora , contemptibi- . lia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi meruant, nec optimi capiant: ad quae magis scelesti quam sancti quique properabunt: illi, ut iustitiam saeculi citius evadant; isti, ut tardius eam capiant. M Cum itaque Scriptura iustos aut impios irrationalibus plantis aut animalibus comparat, mores non substantiam, naturiae proprietates, non

apsam Essentiam induisse commemorat. ει Et si quia Tertul. dam homines bestiis adaequantur, pro qualitatibus morum , & ingeniorum , re adfectuum ; quia &Deus , adsimilatus est inqujt homo irrationabilia bini umentis ; non ideo milui ex rapacibus fient, Psa. 8.' & canes ex spurcis , & pantherqς ex acerbis: aut oves ex probis, & hirundines ex garrulis, & columbae ex pudicis; quasi eadem ex substantia animae , ubique naturam suam proprietatem naturalem ) in animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substaritiae. Siquidem substantia propria est rei cuiusque, natura vero potest elle commu is. Absit itaque ut Am gustinum dixerim, vivum vel defunctum aquilam substantia, sed natura. Quapropter eum primo DIVI hodie iuxta verba S. Iob, Dei verbo, praecepto, VO- SIO.luntate Aquilam oculo, penna , volatu sublimiter eleuatum, ingenio & scientia caeteris omnibus praeteruolantem , simulque profundissima humilitate demissiim ostendam. Secundo, & Aquilam cordis

590쪽

generosissima charitate probabo ; & Reflexiones

ex Vtroque morales eliciam.

ΡRIMA PARS DOCTRINALIS

Quod de beato Bonaventura , in scribenda sancti Francisci vita occupato dixit Doctor Angelicus , hoc de beato Gregorio thema nostrum expo- . nente scribit Ecclesiastes hodiernus, ιι sinamus sat istum pro sancto laborare. is Aquilam hic grandem ab Egechiele depictam, Principi Tyri primum ad ptat , dehinc Sanctis magnae & sublimis intelligentiae eleuationem aquilae applicat. ας Aquilae, inquit, Vocabulo , potestas terrena figuratur. Vnde per Prophetam dicitur : aquila grandis , magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis& varietate, venit ad Libanum, & tulit medullam Cedri, & summitatem frondium eius evulsit. videlicet aquila, quis alius quam Nabuchodono sor Rex Babyloniae designatur 3 qui pro immensita

te eXercitus, magnarum alarum, pro diuturnitate temporum, longo membrorum ductu, pro multis vero diuitiis , plenus plumis: pro innumera autem terrenae gloriae compositione, plenus Varietate describitur. Qui venit ad Libanum, dcc. quia Iudaeae celsitudinem petens, nobilitatem regni eius, quasi medullam Cedri aboulit;& dum tenerrimam Regum prolem a regni sui culmine captiuando se stulit, quasi summitatem frondium eius auulsit. υQuod n iuxta eundem Gregorium inhoc loco aqui lae nomine subtilis sanctorum intelligentia , Scsublimis eorum contemplatio figuratur:ra quae subtilior intelligentia, quae sublimior contemplatio , celsitudinem Augustini, vel superauit, vel aequauit Z Aquila vere grandis omnes volucres magmt

SEARCH

MENU NAVIGATION